Page images
PDF
EPUB

Q. HORATI FLACCI

SATIRAR VM

LIBER SECVNDVS

I.

Horat. Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid
Composui, pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam praescribe. Trebat. Quiescas. Horat. Ne

[blocks in formation]

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum

10

Praemia laturus. Horat. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat volnera Parthi.

15

Trebat. Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. Horat. Haud mihi deero,
Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.

20

1 videar 10 capit 15 describit, describet 20 palpare 20 recalcitret

Trebat. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!

25

Horat. Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Milia me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrûm melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque, si male cesserat, usquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

30

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps:
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35
Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus; quem cur destringere coner,
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum robigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille
Qui me commôrit, ('melius non tangere!' clamo,) 45
Flebit, et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci quibus est inimica venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos:

Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

50

56

31 gesserat 31 umquam
34 Appulus
41 distringere 43 rubigine 48 Albuti

38 Appula
49 si quis..certet

39 petit

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus Exspectat seu Mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exul, Quisquis erit vitae,scribam,color. Trebat. O puer, ut sis 60 Vitalis metuo, et majorum ne quis amicus

65

Frigore te feriat. Horat. Quid, cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.
Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remôrant
Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo et discincti ludere, donec

70

75

Decoqueretur olus, soliti. Quicquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, et, fragili quaerens illidere dentem,
Offendet solido,—nisi quid tu, docte Trebati,

80

Dissentis. Trebat. Equidem nihil hine diffindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque. Horat. Esto, si quis mala; sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Caesare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?
Trebat. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.

II.

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo,
(Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,)
Discite, non inter lances mensasque nitentes,

59 luserit pauci 65 et qui 71 scena 79 diffingere 84 laudatur 1 bonis 2 quem

85 laceraverit

Hor. 11

2 Ofella e coni. 3 abnormi

85

Cur hoc?

Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
Acclinis falsis animus meliora recusat,
Verum hic impransi mecum disquirite.
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito, vel, si Romana fatigat
Militia adsuetum graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco;
Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

5

10

Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 15
Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20
Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis, et picta pandat spectacula cauda;
Tamquam ad rem attineat quicquam. Num vesceris ista
Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem ?
Carne tamen quamvis distat nihil hac magis illa,
Imparibus formis deceptum te patet. Esto:
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

25

30

Captus hiet? pontesne inter jactatus an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species, video: quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis

35

Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus volgaria temnit.
"Porrectum magno magnum spectare catino

Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos 40

[blocks in formation]

Praesentes, Austri, coquite horum obsonia! Quamquam Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavult inulas.

Necdum omnis abacta

Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis

Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa

45

50

Infamis. Quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.

Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et
Cujus odorem olei nequeas perferre, (licebit
Ille repotia, natales, alios ve dierum
Festos albatus celebret,) cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur, et horum

[blocks in formation]

Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque

In neutram partem cultus miser.

Hic neque servis, Albuci senis exemplo, dum munia didit,

65

Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum 70 Afferat. In primis valeas bene: nam variae res Ut noceant homini, credas, memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis

47 accipensere

41 quamvis
48 aequora alebant
56 dictum 58 diffundere 64 angit
65 qui
65 sordidus 69 praebebat

71 imprimis

53 distabat 65 offendit

73 ac

« PreviousContinue »