Horat. Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid Composui, pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam praescribe. Trebat. Quiescas. Horat. Ne
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus. Horat. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat volnera Parthi.
Trebat. Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius. Horat. Haud mihi deero, Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
1 videar 10 capit 15 describit, describet 20 palpare 20 recalcitret
Trebat. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!
Horat. Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum Milia me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrûm melioris utroque. Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris, neque, si male cesserat, usquam Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40 Vagina tectus; quem cur destringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Juppiter, ut pereat positum robigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille Qui me commôrit, ('melius non tangere!' clamo,) 45 Flebit, et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci quibus est inimica venenum, Grande malum Turius, si quid se judice certes. Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum: Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum, Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos:
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
31 gesserat 31 umquam 34 Appulus 41 distringere 43 rubigine 48 Albuti
38 Appula 49 si quis..certet
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus Exspectat seu Mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exul, Quisquis erit vitae,scribam,color. Trebat. O puer, ut sis 60 Vitalis metuo, et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat. Horat. Quid, cum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remôrant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quicquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et, fragili quaerens illidere dentem, Offendet solido,—nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. Trebat. Equidem nihil hine diffindere possum. Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque. Horat. Esto, si quis mala; sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse? Trebat. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.
Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, (Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,) Discite, non inter lances mensasque nitentes,
59 luserit pauci 65 et qui 71 scena 79 diffingere 84 laudatur 1 bonis 2 quem
2 Ofella e coni. 3 abnormi
Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum Acclinis falsis animus meliora recusat, Verum hic impransi mecum disquirite. Dicam, si potero. Male verum examinat omnis Corruptus judex. Leporem sectatus equove Lassus ab indomito, vel, si Romana fatigat Militia adsuetum graecari, seu pila velox, Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco; Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 15 Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut Qui partum? Non in caro nidore voluptas Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20 Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois. Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin Hoc potius quam gallina tergere palatum, Corruptus vanis rerum, quia veneat auro Rara avis, et picta pandat spectacula cauda; Tamquam ad rem attineat quicquam. Num vesceris ista Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem ? Carne tamen quamvis distat nihil hac magis illa, Imparibus formis deceptum te patet. Esto: Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet? pontesne inter jactatus an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video: quo pertinet ergo Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis
Majorem natura modum dedit, his breve pondus. Jejunus raro stomachus volgaria temnit. "Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos 40
Praesentes, Austri, coquite horum obsonia! Quamquam Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavult inulas.
Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid? tunc rhombos minus aequor alebat? Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido, Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo Si quis nunc mergos suaves edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello Judice; nam frustra vitium vitaveris illud, Si te alio pravum detorseris. Avidienus, Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret, Quinquennes oleas est et silvestria corna, Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et Cujus odorem olei nequeas perferre, (licebit Ille repotia, natales, alios ve dierum Festos albatus celebret,) cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque
In neutram partem cultus miser.
Hic neque servis, Albuci senis exemplo, dum munia didit,
Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum 70 Afferat. In primis valeas bene: nam variae res Ut noceant homini, credas, memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis
41 quamvis 48 aequora alebant 56 dictum 58 diffundere 64 angit 65 qui 65 sordidus 69 praebebat
« PreviousContinue » |