Page images
PDF
EPUB

ADALGERUS, Episcopus IX

Sancto Erhembodoni successit: sed cujus professionis conditionisque fuerit non reperitur. Suo tempore Waymarus rexit Abbatiam Sithivensem.

GUNTBERTUS, Episcopus X.

Episcopus fuit Taruennae urbis: nec quamtum temporis Ecclesiam gubernaverit scire datur.

ETHARIUS, Episcopus XI.

Sic in pluribus est appellatus, licet in antiquis litteris et Martyrologio veteri Guisnensis pagi monialium, Emericus vocatur.

REIDUVALDUS, Episcopus XII,

Vel alio nomine Radualdus, Episcopus exstitit Morinensis civitatis in cujus Dioecesi octingentae sunt parochiae et viginti quinque decanatus tam civitatenses quam rurales.

ATHALPHUS, Episcopus XIII,

De cujus nomine nulla apud scriptores ambiguitate reperibilis est, Episcopus fuit, et cum aliis computatur.

WIGBERTUS, Episcopus XIV,
Aut Wibertus, quod parum distat, inter praesules habetur.

THEODOUVINUS, Episcopus XV,

Reperitur inter nomina Episcoporum Wigberto successisse, sed de factis ejus regiminis non constat.

EREMBALDUS Episcopus XVI.

Inter Episcopos Morinensis Dioecesis invenitur annumeratus, quem nonnulli Grimbaldum appellari voluerunt. Sed et ecclesiae cathedralis et S. Leonardi Guisnensis eum ferunt in episcopatu pnecessisse S. Folquinum.

S. FOLQUINUS, Episcopus XVII.

Nobili genere natus patre Hieronimo, matre Erhensinda, liberalibus disciplinis imbuendus traditur. Post, omnium votis Morinensis eligitur Episcopus. Corpora SS. Audomari et Bertini transtulit, multa praeclara in Episcopatu gessit; tandem senio confectus cum non posset publice missarum solemnia celebrare, rex illi adhuc viventi, contra canones, successorem designavit; quo audito, S. Episcopus, astante supplantore, pontificaliter missam celebravit, et benedictionis loco maledictionem illi protulit, atque in media via episcopi supplantator, equo excussus, interiit,

et qui cum illo venerant infrà annum diversis cladibus expirarunt. Obiit autem S. Folquinus anno 855, 14 decembris, in pago flandro Ehelsbeho. Corpus ut vir petierat, ad monasterium S. Bertini est delatum et omnibus illud concomitantibus miraculosè Deus viam glacialem prœbuit per aquarum vastissimum arnnem, australi fiante vento. Cujus in obsequium venit concio fratrum et juxta S. Bertini latus à dextris sepeliunt. Ad ejus sepulehrum claudus gressum recepit, pluraque alia miracula, teste monachorum caterva, Deus ad intercessionem S. Folquini, operatus est. Ejus festum 14 Decembris, colitur. Vitam hujus sancti Abbas Loubiensis Folquinus, olim S. Bertini religiosus, eleganter descripsit.

S. HUNFR1DUS, Episcopüs XVIII.

Ex monacho Pridmiensi, Morinensis creatur Episcopus, qui etiam anno 864 (*) monasterium S. Bertini regendtim suscepit, sed biennio tantum illud rexit. Hoc tempore, Dani et Normanni Galliam depopulantes, Morinensem civitatem depopularunt. Quare ad pontificem Nicolaum primum (cujus responsio in corpore juris patet canonici vu*, 1% ca. sciscitaris ete.) misit. Cupiebat extra Dannorum et Normanorum furias ad monastica undè venerat, redire, sed audito pontificis responso, ad ecclesiam suam Morinensem rediens, illam turbulentis illis temporibus, bonus pastor, intrepidus rexit: qui episcopatus sui anno 15(2>, octava Martii, obiit; quo die ejus festivitas celebratur. Ipsius sacrum corpus in ecclesiaC) insigni capsa inclusum, juxta corpus S. Maximi, venerabatur, donec haec SS. corpora Morinensi ecclesia extincta, Ipras fuerunt translata. Obitus S. Humfridi annus fuit 869 (4> <5).

(1) Episcopatus tui nono.
(3) Octaro idut Martii.
(3) Morinenii quam separaverat.
(4j 871.

^5) S. Joannes primus hujus nominis, Episcopus Morinensis transtulit et recondidit anno 1100 hujus

ACTARDUS, Episcopus XIX.

Ordinatus Episcopus 18 7bri'; anno sequenti siccitas magna in Junio accidit; locustarum multitudo terrae fructus consummarunt, pestilentia Morinis est orta, ex foetore locustarum mari mersarum. Eodem tempore, Balduinus Ferreus, comes Flandriae, ex Suevia deportavit corpus S. Walburgis, idque honorifice Furnis servandum tradidit, templo et sacerdotibus ad id institutis. Obiit Episcopus Actardus, ut ab antiquis notatum creditur, anno 872.

ADALBERTUS, Episcopus XX

(Post hunc) episcopalem dignitatem (adeptus est). Hujus tempore Wintoni in Anglia floruit sanctus Grimbaldus Sithiensis monachus. Normanni Morinensem civitatem mense Julio, igne et ferro vastarunt, nemine resistente, et regibus discordantibus. Obiit Adalbertus anno 914.

HERELANDUS, Episcopus XXI,

Vel aliter Herlandus episcopus, Adalberto, non ignoratur, ex vicino successisse. Decessit anno 920.

sancti corpus iub altari B. M. V. quod postea Hcnricus primus Morinensi» Epiac. ditissime traniferri fecit feretro quo jacet modo, quod campanilii adjectione, Joannei decanus exornavit.

STEPHANUS, Episcopus XXII

Tempore regis Caroli reclusi praefuit Morinensi ecclesiae, cujus consilio anno 928, levata sunt membra S. Folquini in S. Bertini coenobio, communi voluntate et clericorum aparatu, 13 Novembris, et in loco ubi jacuerant, altare constructum fuit, et membra illa sancta coeperunt virtute coruscare.

WICFRIDUS, Episcopus XXIII,

Ex Monacho Sitiensis monasterii ordinatur Episcopus, 20 Junii, anno 935, ab Arthaldo Remorum, quo tempore Beatus Elphegius Wintoniensis Episcopus, B. Grimbaldi corpus de terra elevasse creditur, et in argenteo loculo collocassc. Sub hoc Episcopo revelavit Deus corpus S. Maximi Rcgiensis Episcopi. Preterea circum annum 960, crucis signum in hominum vestibus aparet. Episcopus hic interfuit supplicationibus in villa Sitiensi factis, ibique in platea S. Bertini ad populum concionem habuit., eodemque tempore obiit, 19 mensis Augusti.

DAVID, Episcopus XXIV.

Episcopus iste David ab aliquibus etiam Bauro dicitur, Corbiae monachus, bonae memoriae Wicfridi successor in ordine factus, obiit anno 964.

« PreviousContinue »