Page images
PDF
EPUB

ACTA ANNO DOMINI 1569.

Hoc anno claustra et templa reficiebantur jussu quidem regis, qui etiam subsidium promittebat, at nullum vel exiguum datum fuit. Conabatur etiam Albanus episcopos instituendos sedibus suis.

Ipris intereà graviter prosequebatur vindex justitiæ præfatus suffraganeus Gislenus Everardi grassatores et malefactores. In februario jussit duos viros igne comburi ad palum, qui ducti sunt è Zalæ aulâ per Hontestratam, sed ora eorum erant oppilata baculo ne loquerentur. Item 22 februarii pridiè cineralium quidam juvenis octodecim annorum suspensus est antè Bezantiam, quod esset mali gubernii et scripti.

Memorantur hoc anno in Iprensi curiâ dominus Nicasius Grizal, officialis episcopi et D. Martinus Baxius S. T. L., thesaurarius et archipresbyter.

Rm D. missit ad quosdam religiosos reformationis articulos, sibi à Rege et Albano missos, et jubet eos executioni mandari, itemque ad assumptionem S. concilii Tridentini iterùm hortatur. Contravenientes etiam corrigit. Jubet etiam claustrales mediâ nocte surgere ad laudes

matutinas.

Advertens porrò Albanus ad edicta denuntiata populo, tributi pendendi, segnes esse magistratus et primores, iterùm cum indignatione jubet rempublicam belgicam sibi curæ esse; pecuniam illam non sibi aut regi, sed provinciarum securitati contrà temporum injurias munimenta se imperare. Denique contumacibus civitatibus privilegia adimit, aliisque præsidia imponit; omnibus metum injicit.

Undè ecclesiasticorum bonorum habita est in diœcesi Iprensi per

deputatos ab aulâ, taxatio tàm decimi, vigesimi quàm centesimi nummi. E nostris archivis invenio arvorum, sylvarum, agrorum, pratorumque taxationem saltem ad centesimum nummum. Ipra, quod fortè resisteret, replebatur præsidio Hyspanico. Ità renitentes mulctabat Albanus.

Secundâ septembris è carcere ruperunt Hondschota Jaspar de Zoutere, olim burggravius præposituralis sancti Donatiani, Winnocus Batte, Petrus Caproen, Nicolaus Tiewels et Gislenus Schipman, quorum bona omnia fisco addicta sunt.

Postridiè S. Lucæ, die nondinarum Bergensium Hondschotæ tres viri combusti ob obstinationem animorum.

ACTA ANNO DOMINI 1570.

Jam tandem Dei gratiâ spirante ad suaviores pervenimus annos. Rmu noster 14 januarii, pedes cum comitatu suo visitavit monasterium Nonnenbossche, altare consecravit, sacramentum confirmationis contulit cum D. Van Houcke, archidiacono.

Tametsi Orangius profligatus esset nihilominùs Geusei, geuseorumque protectores, spe bonâ fulti, exercitum colligebant et nervum, quibus seu terrâ, seu mari, nam oceanum multis contexerant navibus, oppidum aliquod inopinato clepere valeant. Nam tametsi ità, ut antè dictum est, plurimi gladio, alii exilio, alii aufugio, belgicis ditionibus evaserant, non deerant tamen adhuc quidem pauci sparsim qui dum astuciâ Diderici Snore, nummos pendebant per ministros suos, sive per litteras, quas ne quis subripuisset et cognovisset, utebantur duodecim signis zodiaci et gradibus et signa quidem signabant duodecim mensibus anni. Nomina principum mutabant, nam dux Albanus vocabatur Pauwels Alblasse,

princeps Orangius Martin Guiliames, sic quoque urbes aliis nominibus.

His et aliis mediis prosperabantur Geusei, ità ut amirallus, sive potiùs pirata totius classis, nomine Adrianus Berghe, Olhane quâdam vice invaserit ac interceperit 60 naves cum omnibus inquilinis. Adde quod anglica Bettha etiam belgarum catholicorum, hyspanorumque navigia sisti jusserit, quòd sine dubio multùm nocuit belgicæ mercimoniæ. Rmu D. Iprensis acceptis litteris illustrissimi D. archiepiscopi Mechliniensis, ex earum virtute vocavit omnes alios suffraganeos et per eos abbates et prælatos iis subditos, ad synodum primam Mechliniensem, ad diem 11' junii. Ita suos prælatos et abbatissas suæ diœcesis admonuit hisce litteris:

Martinus Dei gratiâ Iprensis episcopus, Rev. in Christo Patribus nostræ diœcesis, salutem in Domino. Cum illustrissimus et Rm noster archiepiscopus Mechliniensis ad Dei omnipotentis laudem, synodum provincialem indixerit ad dominicam IV post festum Pentecostes, quæ erit 11a mensis junii et S. Barnabæ sacrâ, incipiendam, prosequendam et absolvendam et nos eapropter requisierit ut quoscumque nostræ diœcesis abbates, prælatos et alios qui de jure vel consuetudine interesse debent, ad eamdem synodum convenire et comparere juberemus, secundùm ejusdem Illmi ac R D. archiepiscopi litteras patentes, quibus hæ nostræ transmittuntur. Hinc est quod archiepiscopi antèdicti auctoritate vobis mandamus et sub pœnis in iisdem contentis requirimus ut die et loco præscriptis, ad præfatam synodum provincialem conveniatis et personaliter compareatis juxtà ejusdem archiepiscopi mandatum et requisitionem. Datum et actum Ipris die mensis maii 13a, anno Domini 1570. In quorum fidem præsentes per nostrum notarium signari, sigillique nostri appensione jussimus ac fecimus communiri. De ejusdem Rmi D. mandato, signatum: Steensel.

Ipris pridiè SS. Trinitatis, 20 maii, in S. Jacobi, quædam mulier furata calicem sacrum, ab altari B. M. V. è fornice spectabile, virgas dorso nudato passa, cum laqueo ad collum, in exilium missa fuit. Videtur R noster hoc anno habuisse diocesanam synodum in quâ

mus

litteras Pii V, summi pontificis, quo breviarium romanum recitari et teneri jusserit, sic enim dicit in synodaticis: De officio et cultu divino: Habitâ super hâc re maturâ deliberatione cum decano, canonicis et capitulo nostræ ecclesiæ cathedralis, visum fuit, dimisso breviario secundùm usum Morinensem, assumere illud quod secundum usum romanum emissum est, sicuti illud unanimi consensu prædictorum decani et capituli assumimus atque prætactas litteras Pii V, in synodo nostrâ diocesanâ anni 1570 publicari fecimus.

Die 20 junii, horâ 10a noctis, Herzelæ, in Berga territorio Jacobus De Slupere, vir honestus, centum pœnè reiteratis confossus est vulneribus. Antè aram ecclesiæ ejusdem loci sepultus jacet cum epitaphio. Sic ejus filius, Jacobus Sluperus, poëta non inelegans, scripsit in libro poëmatum. Pridiè miserabiliter trucidatus est D. pastor de Herzele domi

suæ.

Quæ in manuscripto nostro Eversamensi de synodo Mechliniensi scripta invenimus, hisce jungimus:

«Mense junio, convocatis ecclesiasticis Mechliniam celebrandi concilii provincialis ergò, eò contenderunt ac personaliter comparuerunt RR. DD. prælati hujus dioecesis Iprensis: D. Matthæus Moerman, prœpositus Formeselensis, D. Joannes Van Loo, præpositus Eversamensis, D. Nicolaus Ogirus, abbas Zonnebekanus, D. Joannes De Hane, abbas Wastinensis. Hi omnes uno animo, manu, et marsupio hospitati sunt in Picâ Mechliniæ, pendentes singuli in brasdenarium quinque stuferos et pro singulis servis quatuor stuferos, excepto vino, quod tùnc 22 stuferis vœniit lotum. Hos RR. prælatos Mechlinienses honorârunt vase 48 gueltarum vini rhenani optimi, quod singulis erat 12 gueltæ ad summam unius libræ Flandrensis. Porrò ii moras traxerunt à die 10a junii usquè ad 20 ejusdem, singulis diebus per duas, tresve horas comparentes in conventu, sive claustro fratrum minorum, antè prandium et totidem post.

Die itàque 11 junii, S. Barnabæ sacrâ, horâ pomeridianâ quartâ, post vesperas in conventu supradicto, declamavit R noster episcopus

mus

Iprensis, ut præses, orationem et eâ finitâ, notarios constituit pro rebus synodi.

Feriâ 2. Idem episcopus solemniter missam cantavit sub horam manè octavam, in Dominico templo S. Romualdi, de S. Spiritu, in fine adjunctæ fuêre litaniæ, cum cantu musico.

mus

mus

Horâ deindè tertiâ pomeridianâ convenêre omnes episcopi in conventu minorum supradicto, ubi Rm noster Iprensis præsidebat: ad ejus latus dexterum sedebant episcopus Antverpiensis, posteà episcopus Gandensis, deindè ponè Rm episcopus Brugensis et demùm Rd D. Maximilianus Morillon, vicarius archiepiscopi. Ad sinistrum latus ejus episcopus Ruremondanus, post eum episcopus Buscoducensis, ponè cum Ru D. archiepiscopi suffraganeus, P. Pipinus Rose, predicatorii ordinis, Si Dominici alumnus.

mus

Feriâ 3, ad medium septimæ loco solito celebrato missæ sacrificio, præco clamavit omnium qui huic synodo adesse tenebantur nomina et posteà ad locum quisque suum redibat. Ecclesiastici West-Flandri sedebant septimo ordine, qui in fine correspondebant ad articulos, quos Ru D. præses eis ob oculos ponebat. Post hæc, evocatis omnium nominibus, ac suis locis residentibus, iterùm decreta S. concilii Tridentini recitantur.

mus

Feriâ 4, lectis decretis sive statutis, ibant omnes decani, abbates, prælati et alii omnes ordine quisque suo, ad profitendam ex chartâ Christi fidem et uniuscujusque nomen et cognomen à notariis annotabantur et debebant præstare juramentum se omnia jàm acta aliaque agenda rata justaque habituros.

Denique antequàm prælati decessuri erant, nam ii habebant dumtaxat vocem consultivam, non verò decisivam, jussum est ut proprià manu decretis hujus synodi subsignarent, vel per procuratorem rata, grataque haberent, præstito priùs juramento coràm notario. Quod promptè fecerunt. Atque ità paulò post domùm unà commeàrunt relinquentes ibi aliquot abbates Brabantiæ.

Expenderunt singuli hoc itinere in omnibus, circiter novem libras

« PreviousContinue »