Page images
PDF
EPUB

mus

ne primo jàm diluculo raperetur ad mortem, priusquàm communicasset. Sacro itàque peracto communicavit. Rogavit exindè comes Reym D. quamnam illi orationem commendaret in ipso jam supplicii loco dicendam? Respondet R D. se illi potiorem commendare non posse quàm quæ ab ipso Salvatore nostro et advocato nobis commendata est omnibus, orationem scilicet Dominicam: Pater noster etc. Idem sanè, subinfert comes, et mihi videtur, proindè obsecro te, Reve D., ut ibidem unà orationem hanc recitemus. Nec prius à me discedas quàm manûs indicio discedendi signum dedero. Annuit episcopus. Rursum rogat: Quid tibi de me videtur, Pater, putasne me jàm ut bonum christianum moriturum? Tu nunc omnia mea nôsti, meque totum quid sim, qualisque fuerim manifestè perspicis. Respondit fiducialiter R episcopus : Nullo modo dubites quin apud optimum Deum misericordiam sis inventurus. Confide tamen et in illo firmissimam habe fiduciam, illique te totum committe. Verè, ait comes, ego jàm multa in illo carcere didici, quæ nunquàm anteà potui advertere. Et sanè quàm possum maximas Deo optimo gratias habeo, qui mihi hoc pœnitentiæ tempus et me ipsum recolligendi opportunitatem hoc in articulo concessit. Ego, Rme D. in multis jàm anteà vitæ periculis varia per loca versatus fui, in quibus sanè, ut nunc sentio, damnabiliter periissem, nisè me bonus Deus ad hoc tempus reservâsset. Miscebat subindè quidem sermonem de uxore sua, de liberis; at Rmus: Depone, inquit, obsecro jàm omnes hujusmodi curas et cogitationes, istæ enim te à bono tuo fine plurimum impedient. Deo soli te, tuaque omnia committe, Illum solum jàm præ oculis habe, ad illum enim jàm tendis. Tum comes, ô verè, inquit, quanta est humanæ vitæ miseria! quæ cum se totam Deo creatori suo committere vellet, deque Illo solo cogitare contendit, ab uxore et liberis vel invita distrahitur et avellitur.

Post hujusmodi habitos sermones, videns sibi tempus adhuc suppetere, scripsit proprie manu binas litteras, unam ad Regem, ad ducem alteram; in utrisque pro uxore et liberis deprecabatur. Quas ad regem scripserat, episcopum rogat ut unà cum suis ad regem mitteret, quod

se facturum episcopus promisit, Illarum quoque exemplar descripsit et ad Viglium transmisit:

Sire, j'ay entendu ceste matin la sentence quil a pleut à V. M. faire decreter contre moy et combien que jamais mon intention nat este de rien traicter ny faire contre la personne ni service de V. M. ni contre nostre vraye, anchiene et catholicque religion, si est ce que je prend en patience quil pleust a mon bon Dieu de menvoier et si jay durant ces troubles conseillé ou permis de faire quelque chose quil semble aultrement, cest at esté tousiours avecq une vraye et bonne intention au service de Dieu et de V. M. et pour la nécessité du temps: parquoy je prie V. M. me les pardonner et avoir pitie de ma pouvre femme et mes enfans, vous souvenant de mes services passees et sur ceste espoir me dois recommander a la misericorde de Dieu. Prest a mourir de Bruselle cest 5o jour de juing 1568.

De V. M. le tres humble serviteur et loyal vassal. LAMORAL D'EGMONT.

Absolutis litteris cum Rmo D. iterum colloquitur. Rogat: Ecquid illi in supplicii loco ad populum dicendum esset? Respondet episcopus, nil illic ad populum loqueretur; partìm quia ex populo paucissimi audirent propter hispanum militem, qui circà supplicii locum frequens adstabat, partim quia si audirent, ejus tamen verba variè homines interpretarentur, unusquisque juxtà suum sensum sine ulla prorsus audientium fructu. Ità jàm se ad mortem paraverat comes ut diploidem ac indusium à collo usquè ad scapulas resecari in cubiculo fecerit, ut in supplicii loco quàm minima foret mora. Evocatus itaque cum esset undecimâ ante meridiem sequentis diei, quæ fuit Vigiliâ Pentecostes, ad supplicium, ab Hispanis invasus est, ac brachia illi ex more ligare volentibus, revolutâ togâ, ostendens quomodò se spontè ad mortem præparâsset, impetravit ut brachiis, manibusque liberis ad fornicem spectabilem tenderet. Progrediens igitur unà cum Rmo

mus

D. Iprensi à latere sibi semper assistente, in ipso progressu Psalmum: Miserere mei recitavit. Ubì jàm in ipsum aptum supplicii locum ventum esset, statim positis genibus, episcopo quoque cum ipso genibus provoluto simul orationem dominicam recitârunt. Eâ recitatâ, assurgentem episcopum rogat comes ut unà adhuc vice repeterent, quod cum secundâ et tertiâ vice repetiissent, mox acceptâ ab episcopo benedictione surgit, statimque cruce se signans et oblatam sibi crucis imaginem identidem exosculatus super pulvinar, quod holosericum nigri coloris positum erat, genua flectit, junctisque manibus alta voce ait: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Mox datâ per manus quidem retro flexionis signatione, egreditur R D. Iprensis. Comes intereà è vestigio piliolo albo è manicâ accepto oculos obvolvit, statimque revolutá deorsum togâ, junctis iterum manibus quasi oraturus spiculatorem constanter exspectat, qui caput comiti amputavit Ejus animæ propitietur Deus. Amen. » Hactenus Stapletonius. Erat hic in omnium Belgarum amore et idèo ejus necem magno prosecuti fuerant luctu. Omitto quod aliqui linteola sanguine ejus intingerent. Sic etiam comiti Hornano caput amputatum. Obiit ætatis 46 annorum comes Egmontius, relictis ex uxore Sabinâ Bavaricâ undecim liberis. Ab anno 15° Caroli V exercitum secutus, aurei velleris eques ab eodem creatus, tantæ virtutis ut legatus gallicus fertur scripsisse ad regem Carolum: Vidisse se in Bruxellensi foro decussum illum verticem cujus virtute bis Gallia contremuit: nimirum ad Sm Quintinum et Gravelingam.

Reversus R D. Ipram ad Synodum, quam indixerat se accinxit, prout colligitur ex epistolâ D. Præpositi Eversamensis ad Episcopum hoc anno, in quâ sic se excusat: « Revidissem celsitudinem tuam in proximâ Synodo Ipris, si per corporis imbecillitatem licuisset. » Atque ità opinandum est ad hanc omnes abbates et præpositos, aliosque de more decanos et colligatos prælatos fuisse vocatos, ibique post tantam ventorum turbinem resumpto spiritu novo, plæraque pia fuisse statuta contrà corruptos mores cleri et populi. Et hanc quidem morum reformationem quam episcopus moliebatur refert Provengier: Episcopus liben

ter, seriòque reformasset quædam monasteria et eâ de causâ omnem impendebat operam, sed nullo cum fructu.

Hocce anno constituti advocatus D. Joannes Van Lichtervelde, dominus de Crois; Proscabini Joannes Van Haelewyn, dominus De Voxvrye ; Gislenus Bulteel, dominus de Clyte, Christianus Renier, Joannes Van der Meersch: quæstor spicariæ ditionis Iprensis, Alphonsus Hanneron, Nicolaus Immeloot, Petrus De Schildere, Angelus Cabillau senior, magister Ambrosius Rolant, doctor medecinæ, Jacobus Balde, filius Francisci, Egidius Annoot, Nicolaus Bommare. Capitaneus porrò wallonum erat D. De la Motte, Brugensis, dominus de Provene.

Gislenus, posthàc suffectus in locum Joannis De Visch, præpositus judiciarius, fecit Ipris in foro quemdam Joannem, nomine Hanshooge Van Zette, qui tres et viginti siccà suâ, latrocinio homines è medio sustulerat, hisce affici pœnis: Primò poni suprà veham in modum crucis burgundicæ et omnia membra contundi et dehinc enervatum ac elumbem super rotam volvi adhúc spirantem atque ibi gravi ferro collum feriri et demùm vehi ad locum altioris justitiæ.

Die 16 julii, nocte horâ 11, nebulones geusii totam incenderunt templum de Kemmelâ cum domo parochi.

Quintâ augusti agebatur sacra processio Ipris publica è S. Martini ad S. Jacobi cœmiterium trans forum veterarium, omnibus exponentibus scenas oculis speciosas ac jucundas ob partam in Frisiâ victoriam contra principem Orangiæ Ludovicum. Ipsâ festivitate S. Crucis in septembri ultrà Bellam capti à vigiliis agrariis rusticis, vigilias agentibus, duodecim latrones grassatores qui presbyteros trucidaverant, eorumque aures præsciderant, quorum capitaneus Joannes Kamerlynk et Ipras adducti ad Gislenum Everardi; quorum aliquos laqueo, alios gladio, alios incendio è medio sustulit. Duo ex illi vivi combusti sunt cum baculis ad ora impositis, quòd indigni qui loquerentur. Tres supra burgundicam crucem positi, quorum membra ad mutilationem contusa et ad rotam cum vomere fracta et demùm singuli suprà axem provecti ad mortem suprà pegma et ad locum supplicii, quem Wielken vocant,

[ocr errors]

advecti. Joannes Kamerlynk ductus est minorem per circuitum ad caudam equinam fixus et virgis exceptus, tum candentibus forcipibus corpus ejus cruciatum, abscissis auribus et ad palum ligatum positus suprà fornicem spectabilem sub piceo doleo igneas distillante suprà eum guttas, circà eum structo lento igne, dignam sumens pro flagitiis pœnam, consumptus est. Hic erat per totam West-Flandriam terrâ et undâ famosus, dictus capitaneus latronum, diù noctuque grassando per agros et sylvas. Aliorum nomina quædam punitorum sunt, Longues Nicolaus, Puer de Muelebeke, Baltinus Nantkins, ex quibus postremus multorum sacerdotum præsciderat aures et ideò vehâ vimineâ tractus est et abscissis auribus, ac mamillis candentibus forcipibus avulsis, vivus stillicidiis piceis adustus est.

22 septembris Gislenus Everardi fecit virum decollari ad zalam Iprensem et adhùc sex alios in foro, mulierem suspendi antè domum Bezantinam, ore ejus linteo oppilato, quòd esset sectæ anabaptisticæ.

Dissipato Orangii, cunctatione Albani, exercitu, cui plures Belgæ sua nomina dederant, quâ de causâ non mediocriter Albanus turbabatur. Veriti ergò ne in manus Albani dilaberentur, simùl conglomerati per West-Flandriam, in sylvis Niepensi, Poperingensi aliisque sese abdebant, undè et Geuse-sylvestres (Bosch-Geuzen) sunt nominati. In ecclesiasticos, pastores, officiales regios insiliebant, quos membris, auribusque detruncabant et occidebant. Eò Albanus misso milite impedire conatus est, sed videns esse frustraneum laborem, omnibus rusticis mandavit ut se, suorumque pastorum corpora et facultates armis tuerentur, eorumque bona restituerentur, eo secundùm quod judex æstimabit pretio. Id fecère boni quidam viri in West-Flandriâ, illos, ad fores eorum noctu vigilando, conservantes, vel per viam cum armis comitando.

« PreviousContinue »