Page images
PDF
EPUB

incurrit: qua ingravescente, ecclesiae sacramentis munitus in Domino obdormivit 22 Novembris, anno 1521, juxta huncversum: Fbanciscvs Melvn Fvrnis Obiit Festo Cecilije. Obitum habet in calendario Morin. ecclesiae 20 die mensis novembris.

JOANNES A LOTHARINGIA, Episcopus LXII,

HUJUS NOMIMS SEXTUS.

Factus est episoopus Morinensis qui et archiepiscopus Narbonensis et Virdunensis episcopus; filius Renati Lotharingiae ducis, introitum suum in urbem Morinensem non fecit, sed regis curiam tanquam unus ex amicis ejus, semper incoluit. Sub hoc episcopo jurisdictio episcopatus in duo dividitur, una pars oppidum Iprense in Flandria occupavit, altera Morinis remanente. Hic die 9 aprilis, anno 1498, natus quadriennis fit coadjutor episcopatus Metensis, anno 1502: plures ei episcopatus fuere collocati. Tuldensis anno 1517; anno 20, archiepiscopatus Narbonensis; anno 23, Verdunensis; 24, Luxcionensis vel Lucionensis; 53, Valentinensis, eodemque anno archiepiscopatus Remensis; 36 archiepiscopatus Lugdunensis, eodem anno Albiensis et aliquando Morinensis, ex quibus tres optimos retinuit: Tuldensem, Albiensem et Narbonensem. Abbas etiam fuit coenobiorum Gorgiensis, Fiscanensis, Cluniacensis et majoris monasterii. Fuit cardinalis tituli S. Onuphrii creatus a Leone 10, die 28 maii, anno 1550; sepultus Nanceii apud Franciscanos.

Vide de hoc plura tam apud Ciacon. in vit. Pont. in Leone 10, tom. n, pag. 1429, etapudP. Frison in sua Gall. purp. ad annum 1518 pag. 565.

PHILIPPUS DE CAMERA, Episcopus LXIII,

HUJUS NOMIIUS SECUNDUS.

Ex abbate Corbiensi fit Morinensis episcopus post Joannem de Lotharingia; accepit cardinalatum a Clemente septimo, die 7 novembris, anno i533, tituli S. Martini in montibus; post, titulum S. Mariae Transtiberinae, ас postea episcopus cardinalis Tusculanus. Obiit Romae 21 die februarii, anno 1550; sepultus apud templum Minimorum SS. Trinitatis in monte Pincio.

Vide de illo apud Ciacon. in vit. Pont. ad dementem septimum, tom. и, pag. 1480 et apud P. Frison, in sua Gall. purp. ad annum 1533, pag. 584.

FRANCISCUS DE CREQUY, Episcopus LXIV,

HUJUS NOMINIS SECUNDUS.

Episcopus Morinensis à pontifice confirmâtes anno 1539, die 15 junii, suum introitum in ecclesiam Morinensem fecit magna nobilitate confitante, anno 1548, die 11 mensis julii. Ipris in ecclesiâ S. Martini, sacramentum confirmations et clericalem tonsuram contulit: obiit anno 1552. Successit à Francorum rege nominatus:

ANTONIUS DE CREQUY, Episcopus LXV,

UUJUS NOMINIS SECUNDUS.

Frater predecessoris sui, Francisci, anno 1553, quo anno DeLetl Morlnl, fit episcopus; qui civitate et ecclesia Morinensi destructis, fit Nanetensis episcopus, inde Ambianensis et cardinalis creatus a Pio quarto, anno 1565, die 12 martii, tituli S. Triphonis. Hic Ambianensis episcopus factus univit episcopatui abbatiam S. Martini de Jumelles, quod moriens indoluit fecisse: morbo caleuli acutissimo laborante, medici convenere de remedio deliberaturi; unusquisque eorum censuit ut Antonius rem cum muliere haberet: quod illi significatum. Verum optimus cardinalis: absit, inquit, tit jaeturam o?(ernam animos faciam pro sanitate temporanea cadaveris. Obiit anno 1574, die 20 junii, et in sua cathedrali sepultus Ambiani. Magnam pecuniarum summam variis ecclesiis ad pios usus contulit. In ecclesia Ambianensi dotavit precones verbi Dei in quadragesima.

Vide de hoc episcopo Ciaconium de vit. Pont. in Pio quarto, tom. u, pag. 1679, et Petr. Frison in sua Gallia purpurata ad annum 1565, pag. 630.

EXPLICIT CATHALOGUS EPISCOPORUM MORINENSIUM,

DLSCRIPTUS 14 APRILIS 1645.

UABUIT MORINENSIS ECCLESIA EPISCOPOS 65, EX QUIBUS COMPUTANTUR 11 SANCTI, KEMPÉ.

S. Antimundus (episc. 1) fol. 3.

S. Patricius (episc. 2) fol. 4.

S. Audomarus (episc. 4) fol. 4.

S. Drautius (episc. 5) fol. 5.

S. Baynus (episc. 6) fol. 5.

S. Erhembodo (episc. 8) fol. 6.

S. Folquinus (episc. 17) fol. 8.

S. Humfridus (episc. 18) fol. 9.

S. Johannes (episc. 31) fol. 4.

S. Milo (episc. 32) fol. 5.

S. Desiderius (episc. 34) fol. 7.

EX HIS COLIT ECCLESIA FESTA SEX TANTUM.

S. Audomari .... 9 Septembres.

S. Bayni 20 Junii.

S. Erhembodonis ... 12 Aprilis.

S. Folquini 14 Decembris.

S. Humfridi 8 Martii.

S. Joannis 27 Januarii.

HABCIT EADEM ECCLESIA 10 EPISCOPOS CARDINALES.

Egidium (episc. 45 fol. 22.)

Robertum (episc. 46 fol. 23.)

Ademarum (episc. 48 fol. 24.)

Ludovicum (episc. 52 fol. 26.)

Johannem (episc. 53 fol. 27.)

Philippum (episc. 60 fol. 30.)

Guilielmum (episc. 54 fol. 27.)

Joannem (episc. 62 fol. 32.)

Philippum (episc. 63 fol. 33.)

Antonium (episc. 65 fol. 34.)

EX HIS FUIT ELECTUS PONTIFEX CLEMENS SEPTIMUS ANTEA,

Robertus de Gebennis vocatus et coronatus 31 Octobris, anno 1378; qui Avignio post plures annos sui Pontificatus obiit, die 16 Septembris, anno Domini 1394. Hic ecclesiae Morinensi plurima previlegia et beneficia concessit: vide iol. 23.

Ecclesia cathedralis B. Mariae Virginis Morinensis cepit anno 605, Bonifacio tertio Pontifice, Phoca imperatore, Clothario secundo rege Francorum, et deleta est anno 1553, Julio tertio Pontifice, Carolo quinto imperatore, Henrico secundo rege Francorum, unde constat illam exstitisse annis 948, sub Pontificibus Romanis 159— ete.

Seriem Episcoporum Morinensium edidit quoque Sanderus, in sua Flandria illustrata, edit. 2, tom. n, p. 386.

« PreviousContinue »