Page images
PDF
EPUB

DE IIYFELICI TYMMORUM

SACRILEGORUM SUCCESSU.

ELEGIA DECIMA.

Sacrilegos rex magne tuo procul ejice regno,

Qui sic templorum, depopulantur opes. Templorum osores spoliatoresque sacrorum

Regibus et regno damna necemque ferunt. Barbarus et petulans Gallorum gloria Brennus

Sacrilega rasit delphica templa manu,
Amplaque diripiens magni donaria Phcebi,

Divitiis dixit diis opus esse nihil:
Nec mora terriCco rupes pernasia bombo

Hoc tam grande nefas protinus ulta, ruitj
Corruit ingenti lapidum sub mole peremptus

Brennus, et audaci cum duce turba perit. Illaque supplicium dirum pro immanibus ausis

Quod bene promeruit culpa pianda dedit. Sacrilegum quondam est sic ulta Proserpina Pyrrlio,

Qui periit saevis in mare mersus aquis.
Sic Nero, sic Verres, Dionysius, et Leo Caesar

Sacrorum fures interiere male.

DE CERTAMIYE GALLI CUI AQUILA.

Eja age galle salax Aquilae quid viribus impar

Iater aves solus tristia bella nioves? Gur Aquilam ad nubes et sydera ad usque volantcm

Mordicus ut tecum certet ad ima vocas? Nonnc suas illi quaeris subducere pennas?

Fiat ut implumis nuda peteuda tibi? Desinat ut tandem frustrata potentibus alis

Ire per aerium (quod speculatur) iter. Solem acies Aquila; penetrat visu atque volatu

Oum tua galle salax lumina figis humi. Irritare cave, crebroque lacessere marte,

Ne capiti cristam demat et arma tuo. Aligeri regina chori, tua quando subibit

Septa time corti bella necemque tuae.

AVIUM REGINA AQUILA.

Si volucrum regina Aquila est, si nubibus altis
Pennigeras inter sola triumphat aves:

Cedat ei gallus, volucris Junonia cedat
Et quae de gelido phasidis amne vcnit.

DE AQUILvE Prjestantia.

iEthereas quantum phoebus vcl Delia stellas Vincit, et albentes lilia verna rosas:

Tantum Aquila exuperat gallum, gallique vigorem, Illa Jovis prastans robore vincit avis.

DISTICHON.

Turca quirinales Aquilas capitaliter odit,
Odit et has Turcae foedera quisquis amat.

ENCOMIUM ILLUSTRISS. COMITIS

HADRIANI RHODII ARTIIESLE

ASSERTORIS.

Atrebatum fines Rhodius tutatus et urbes

Promeruit Iaudem longos Hadrianus in annos:

Nempe manu parva, magnum (quis credere posset) Gallorum regem solus dare terga coegit.

Sic patriam asseruit, sic propulsavit et hostes, Plus satis heu nobis per tempora Ionga molestos.

DE INDMIS RELLI IN FLANDRIA

SUSPECTIS.

■\

Quam tibi proponit pacem post bella sequestram

Marte potens hostis, Flandria quaeso cave.
Quas vafer occultat vulpino in pectore technas

Flandria ne rursus decipiare cave.
Ambages rerum, belli stratagemata, et astum

Callet, et ars quicquid bellica fraudis habet.
Prospice venturis et consule Flandria rebus,

IVe mala qus possunt damna venire Iuas.

DE PROFLIGITO BARBAROSSA

TYRANNO CRUDELISS. PER IMP. CAROLUM. QUINTUM AUG.

Quid pirata facis male xraid moliris, et audes

Caesaris in fortes arma movere manus?
Dum male moliris stragem, dum bella minaris

Immensum cumulas dedecus ipse tibi.
Venturi ignarus fati, sorlisque futurae,

Corruis in casses belligerando tuos.
Quem tu persequeris, qucm tu capitaliter odis

Servat ab insidiis, servat ab hoste Deus.
Illius insignes ausus, terraque marique

Adjuvat, et dulci vota secundat ope.
Quis furor o demens pirata lacessere regem

Quem deus aeternee pacis amator amat?
Parce tyranne ferox (quia te mala damna sequuntur)

In tua ceesareas castra ciere manus. Successum fortuna negat, non hercule dextro

Nec tibi propitio prxlia marte geris.
Saepe lacessilus, saepc irritatus ad arma

In tua castra leo currit, et arma rapit.
Ales et illa Jovis volucrum regina recurvos

In te ungues figit, rostraque dura movet.
Non Aquilrc vires, non vimque animumque leonis

Hactenus agnosti, noscis utrumque modo.
Et quia uterque tibi barbam male glubit olentem,

Nil ibi quod tonsor postea radat habet.
Pectine nil opus est, nil forcipe, nilque novacla

Quee nihil in calvo vellere juris habent.

« PreviousContinue »