Page images
PDF
EPUB

Impia Turcamm conjunctis viribus arma

Vincite, laus erit hinc et sine (ine salus. Nusquam prceda magis dives, victoria nusquam

Clarior, et nusquam copia major opum. Parcite Christicolum genti, vobisque propinquis,

Quos decet immunes stragis habere manus. Vos Asiae Syriceque vocant jam perdita regna,

Regna tyrannorum triste perosa jugum. Sceptra Trapezuntis, quin et Bizantia sceptra

Vestra ope jam Christo cernua colla dabunt.

DE PACIS ET MELIORUM TEMPORUM

EXPECTATIONE.

ELEGIA SEPTIHA.

Sceptriferi reges armisque togaque potentes

Arma togae cedant: plus toga marte juvat. Marte soporata rcdeant saturnia nobis

Tempora, felices et sine lite dies. Aurea sedato bellorum saecla tumultu,

Jam reduci veniant saepe vocata pede. Tranquillos post bella dies, pacisque rogamus

Ocia, pax nobis non fera bella placent.
Confectos mcerore gravi, longoque duello

Sola fatigatos pax relevare potest.
Ad stabilis pactum pacis placidamque quietem

Lex sacra vos Christi jure colenda vocat.
Ula beatorum mites conscribit in albo

Publica qui sanctae commoda pacis amant.

Pax commune bonum, privataque commoda gignit,

Multa dorai gignit commoda, multa foris. Pace peregrinas mercator tendit ad oras,

Pace vehit merces, pace coauget opes.
Pace colonus arat faecundas vomere glebas,

Velivolum sulcat navita pace fretum.
Pace suas reparant vires, faciemque resumunt

Quce fuerant turpi desita regna situ.
Pace reviviscunt sacra orgia debita divis,

In superos pietas relligioque redit.
Pax hylares animos sine sollicitudine reddit,

Et facit expulso pectora Iaeta metu.
Paceque dat populo leges et jura senator

Nec sinit impunes sontibus esse manus. Pax rerum custos, rerum concordia nutrix ,

Qua sine nil firmo statque manetque gradu. Sit precor in vobis amor unus et una voluntas,

Pax eadem vobis et sine labe fides. Vivite concordes: habeant nil seditionis

Amplius in vobis semina prava locum.

DE FOEDERE

INTER GALLORUM REGEM ET CAROLUM IMP. AUG.

ELEGIA OCTAVA.

Cur tibi gallorum datur illustrissime princeps

Dulcis in uxorem Ceesaris illa soror? Traditur ad pacem, pacem tot foedera poscunt

Et data vos inter non temeranda fides. Cur ansam belli prebes, cur foedera rumpis?

Cur aperis clausam primus ad arma viam, Insidias terra atque mari moliris, et omnem

Fcedere neglecto quaeris ad arma locum? Accepti memor esto boni: te carcere solvit

Caesar, ut immunis compede liber eas.
Restituit tibi te, tibi rex Francisce tuisque

Reddidit excusso libera colla jugo.
Amplius aut majus quid dulcis amicus amico

Rebus in adversis exhibuisse queat?
Si merilis votisque tuis, si speque fideque

Majorem longe suppeditavit opem,
Cur tibi pacifico cur fido semper amico,

Pacis amatori trislia bella moves?
Siccine respondes meritis, sic aequa rependis

Praemia, sic magno principe digna facis?
Quos male disjunxit lis et damnosa simultas

Mutuus eeterno fcedere jungat amor.

DE GALLORUM DETESTABILI BELLO

CUM ARTIIESIENSIBUS GESTO.
ELEGIA NOM.

Cur sine lege tuae rex o praclare, phalanges

Te mala jam quaevis non prohibente patrant? Furta patrant, spoliumque magis quam bella sequuntur

Et magis ad praedam vulturis instar hiant. Militiae leges, et sacramenta perosi

Longius extendunt quam decet ire manus. Exleges homines quibus est pro lege libido

Crimina désignant lege pianda gravi. Vestales stuprant nymphas, tenerasque puellas,

Proh dolor in sordes, in veneremque trahunt. Quicquid agit sine vindice agit scelerata voluntas,

Quae ratione sua judicioque caret.
Ubera non horrent matrum praescindere ferro

Ut rabida Turcis sint feritate pares.
Fœcundas laniant perfosso abdomine ventres

Et tener in molli viscera fœtus obit.
Non utero parcunt, violant penetralia ventris,

Mollis ubi vitae sanguis et unda tepet.
Hic antiqua nurus, canis hic praedita rugis

Sacra sui deflet damna pudoris anus.
Quod lex sacra vetat fieri, natura quod horret

Effera gens audet, turba scelesta facit.
Nam leges sacras irrident atque profanas

Utpote qui curant sacra Deumque nihil.

E divorum aditis phialas, mantilia, vestes

Et genus id reliquas depopulantur opes. Non aris sua vela manent, tolluntur ab alto

Ante Dei effigiem pendula dona tholo. Chrismate tincta sacro sacra baptisteria frangunt,

Lustrales undas irreverenter babent. Illa salutaris Christi patientis imago

Galcatur presso crux quoque sacra pede. Nec satis est homines, hominumque invadere septa,

Ni simul in divum templa domosque ruant. Divorum delubra cremant, sacrosque ministros

Proh dolor! in templis (horreo ferre) necant. Terrori magno esse volunt, quando omnia ferro

More tyrannorum prorsus et igne vorant. Tympana templorum tollunt conflata métallo,

Bella quibus Gallus tam scelerosa gerit. Uaee metamorphosis priscis incognita saeclis

Dedecus heu Gallis non mediocre park. Quae campana fuit templo sacrisque dicata

Usibus, haec nobis fit colubrina nocens. Siccine mutavit placidos cum tempore mores,

Exuit et priscam gallica turba fidem? Nomina mutatis Gallus prepostera rebus

Et titulum plusquam rem pietatis habet.

« PreviousContinue »