Page images
PDF
EPUB

JACOBUS MEYERUS

LECTORI.

Iste liber Martis rabiem deplorat acerbam
Et pacem seternam conciliare studet.

Quid cogit doctum pietas nisi summa poetam,
Quid nisi securae haec scribere pacis amor?

Is bonus est civis Mavors cui displicet omnis, Cui pax arridet, cui placet alma quies,

Qui Syllas, Marios, Busyridas atque Nerones, Qui Phalares odit, qui Totilasque fugit,

Qui fabios, et Marcellos mage semper honorat, Qui colit usque pios, qui colit usque probos.

DE TEMPORIS CALAMITATE

EX DISCORDIA

INTER IMP. AUG. CAROLUM ET FRANCISCUM GALLOR. REGEM ORTA,

ELEGIA PRIMA,
PER JAGOBUM PAPAM,

HYPERANUM.

uublimes reges magni duo lumina mundi

Cernite quam vobis subdita rcgna dolent: Cernite quos motus et quas respublica clades

Marte sub assiduo sollicitata ferat; Nusquam tuta salus, late omnia et omnia longe

Bellica tempestas, mortis et horror habet. Sorte sub adversa per rura, per oppida quaeque

Omnibus est vitae dulcis adempta quies. Armorum rabies, durique licentia belli

Sollicitos affert omnibus orta dies. Imbelles cives, fracti formidine, et alta

Mente vacillantes, damna necemque timent.

Pr&sidio armorum muros et mamia firmant,

Et sua communi tecta tuentur ope: Agricolaeque rudes campestria rura colentes,

Ruris opes linquunt, et genitale solum. Non mussare audent, et non obsistere quando

Barbarus agrorum diripit hostis opes: Turbati trepidant, trepidique feruntur in urbem,

At neque sic tutos se satis esse putant.
Armorum rabie spoliantur civibus urbes,

Agricolis tristes dispoliantur agri.
/Egra gemit coniunx charo viduata marito ,

Dulcibus et moeret prolibus orba parens.
Bello juge malum rerum penuria crescit,

Dura fames bello pauperiesque venit: Adde quod in populo maguam factura ruinam

Pestis atrox bello gliscit, et atra lues.

ELEGIA SECUNDA.

Christicolum reges Christi respublica vobis

Credita, ferali perdita marte labat.
Jam mala vos quando rerum regnique cupido

Undique disturbat, nos mala mille tcnent.
Nos rebus foris atque domi spoliamur, et ipsi

Non nisi praedoni prasda petita sumus. Forlunae patimur scopulos casusque sinistros

Et miseras nullo commiserante vices. Pradonum incursus crebros, incendia crebra,

Stupra puellarum, furta dolosque thori. Extremam patimur (spoliati rebus opimis)

Pauperiem, et victu deficiente famem,

Ejicimur patria proscriptique exulis instar

Imus ad externas (quo piget ire) plagas. Orbe vagi toto erramus rerum omnium egeni

Et mendicorum more praecamur opem. Per juga, per saltus, per inhospita rura vagantes,

Cogimur a patriis sedibus ire procul: Cogimur in curis et in anxietatibus aevum

Ducere, et infausto claudere Cne dies. Exuimur vita, vivos feralis Enyo

Glubit, et imbelles bellica hyena vorat. Mordicus incumbit morborum exercitus in nos,

Et mala quae bello provenit orta lues. Infantes pueros viduas castasque puellas,

Emeritosque senes bella cruenta praemunt. Sic superis visum, sic nos sic crimina nostra

Seepius offenso promeruere Deo.

ELEGIA TERTIA.

Ecce tenebroso nobis processit ab orco

Plaena malis stas: turbine plrena gravi Aurea longe aetas, aetas argentea longe

Ulraque jam terris cessit abacta procul. Plumbea migfavit, nunc ultima vivitur aetas,

Ferrea quae ferro gaudet et arma sitit. Nunc faber emollit ferrum, nunc vapulat incus,

Et coquitur durus martis ad arma chalybs. Loricam faber et galeam flagrante camino

Cudit, et armorum fabricat omne genus. Vulcano flammisque vacans, ad militis usum.

Artifici cudit spicula longa manu.

« PreviousContinue »