Page images
PDF
EPUB

FELIX JOSEPHUS HUBERTUS DE WAVRANS.
30 Octobris 4762. — 27 Octobris 1784, aet. 71.

Natus Tornaci 14 Augusti 1715, a Canonico Tornacensi et Archidiacono ibidem, ad Jprensem Catbedram disignatus, ejus possessionem caepit 30 Octobris 1762. Consecratus Mechliniae 21 Novembris, urbem Episcopalem 21 Decembris ejusdem anni ingreditur. Obiit Bruxellis 27 Octobris 1784, aetatis 70 annorum. Caetera vide pag. 569-572.

CAROLUS ALEXANDER S. R. I. COMES AB ARBERG ET VALENGJN.

9 Aprilis 1780. — 8 Decembris 1801, abdicavit, M. 1809, aet. 75.

Natus Nivellis 21 Augusli 1784 et variis ante annum 1779 functus dignitatibus, a Josepho II ad Episcopatum Iprensem nominatur. Adiit 9 Aprilis 1786 suae Sedis possessionem, solemniter Ipras ingressus. Consecratus antea 25 Octobris 1767 Episcopus Amisenus, Suffraganeus factus fuit principis Episcopi Leodiensis R. D. ab Oultremont. Die 8 Decembris 1801 se cathedra Iprensi abdicavit; Dioecesim tamcn administrare perrexit ad 18 Junii 1803. Dein se recepit in praedium suum nobilo, la Rohetle; quod duabus leucis Leodio distat, prope balneum dictum Chaufontaine: ibique 10 Maii, anno 1809 hanc aerumnosam vitam finivit.

Patrem habuit Carolus noster, Nicolaum Maximilianum, Mareschalcum hacreditarium Ducatus Limburgensis; ac Statuum Hannonne, ex ordine equestri, membrum: Matrem Antoniam-Theresiam de Han-de-Marligny, pridem apud Nivcllas canonissam: in qua etiam civitate Carolus 21 Augusti, anno 1734, in lucem est editus. Studiis humanitatis cxactis, Lovanium missus fuit, Philosophiam in Paedagogio Castri auditurus; anno 1752, matricuIaB Universitatis inscriptus.

Clericali militiae cum nomen dedisset, pro meritis honores in ecclesia est adeptus. Canonicus enim fuit, Lutosae (Leuse) in Hannonia; Tornaci dein ac demum anno 1765 , canonicus Capitularis (Trefoncier) illustris Ecclesiae Leodiensis; Praepositus ecclesiae Archidiaconalis Huycnsis, ac examinator Synodalis. Postremo Episcopus Amisenus (Amyson) Asiae minoris, in partibus infidelium, inauguratur 25 Octobris 1767, ac Suffraganeus Principis-Episcopi Leodiensis ab Oultremont constituitur.

Illac dignitates Carolo ante annum 1779, obtigerant. Septennio post ab Imperatore Josepbo II, ad Episcopatum Iprensem nominatus, atque a Pio VI, pontifice 49 Septembris, 1785, ad hanc cathedram translatus.

Anno 1789, 17 Decembris Ordinationem edidit Carolus Episcopus, dignam memoratn; cujus edendae haec fuit occasio. Exeunte nnmque illo eodem anno, amissa Patrice libertas; oppressa per annos aliquot (spretis solerombus pactis) Belgarum jura ac privilegia; laesac aut violatae catholicae religionis doctrina, ac disciplina; omnia haec, singulari ope, reddita ac recuperata fuerunt. Haec tanta mala ipsius Edicti vcrbis aequum est, exponere. Gantsch Nederland, inquit Edictum, zugte staeg ovcr d'onhcilen, tvaer in het door de willekeurige Begeering lag gedompelt. Het gezag der Bisschoppen, hunne voorregten, de kerktugt; de leeringe zelfs; met een woord alles wat den Godsdienst raekt, wierd omtergeworpen en verwoest etc. Pristino itaque rerum ordine restituto, mandat Episcopus: ut ob tanta totque accepta beneficia, tam in Cathedrali, 20 Decembris; quam in parothialibus Dioeceseos Ecclesiis, extra Gallias territorium sitis, solemnes Deo gratiac agerentur.

Caeterum quo studio salutaria Antecessorum statuta confirmaverit, assidueque observanda curaverit; quanta fuerit Episcopi nostri sollicitudo, ne alii animarum regimini admoverentur, quam quos doctrina ac pietate huic oflicio pares fore, instituto examine, deprehendisset; qualem in Seminarii Episcopalis recta administratione, curam ac diligentiam adhibuerit; illud omne recenti memoria cognitum est. Quid vero pro conservanda ecclesiac unitate, extremis sui Episcopatus temporibus Carolus praestiterit, pertuleritque, ex Brevi Apostolico constat, quod 10 Julii anno 1800, ad eum Pius FJI direxit; nimiruro "Episcopum nostrum, luculentissima, in tanta difficultate temporum, "fidei constantiaeque exempla edidissse."

Anno 1801, 15 Augusti, de Religionis statu in Gallia, inter Sedem Apostoliuam ac regimen Gallicanum, ita fuisse conventum, jam ante meminimus; ut titulares Episcopi Reipublicae Galliae, quo nova fieret Dioecesium circumscriptio, suas Sedes resignarent. Itaque Carolus noster, die 8 Decembris, 1801, una cum Cardinali Archiepiscopo Mechliniensi, ac Episcopo Ruraamundensi, se cathedra Iprensi abdicavit. Dioacesim tamen administrarc pcrrexit, Vicarius a Pontifice constitutas; donec 13 Junii 1802, in nova Sede Gandensi. primus illius Episcopus, Stephanus Andreas Franciscus a Paula, Fallot de Beaumont, installntus fuit.

FINIS.

RECUEIL

Cljrontquee, (ttljartee et autree Documente eoncermmt l'^ietoire et lee finiquites

bt la f lanbre-©(c'tbentalc.

PUBLIÉ PAR LA SOCIÉTÉ D'ÉMULATION DE BRUGES.

TROISIÈME SÉRIE.

DOCUMENTS ISOLÉS, CHARTES ET KEUREIT.

[merged small][ocr errors]

Messieurs:

1. L'abbé C. Carton, directeur de l'institut des sourds-muets et des aveugles de Bruges,

chevalier de l'ordre de Léopold, membre de l'académie royale de Bruxelles, etc. Président.

2. P. De Stoop, pharmacien, membre de la société des sciences physiques etc. de Paris.

Trésorier.

3. Edmond Vêts, docteur en droit, chef de division au gouvernement provincial.

4. L'abbé J. 0. Andbies, chan. honoraire, décoré de la croix de fer, chevalier de l'ordre

de Léopold et de l'ordre de St-Grégoire-le-Grand.

5. H. Vande Velue, procureur du roi à Fumes, membre du conseil provincial de la

Flandre-Occidentale.

6. L'abbé F. Van De Potte, curé à Boesinghe, membre de la société des antiquaires de la

Morinie etc.

7. J. J. De Sjiet, chanoine, décoré de la croix de fer, chevalier de l'ordre de Léopold, membre de l'académie et de la commission royale d'histoire, à Gand.

8. Bogaeets, professeur à l'athénée de Bruges et archiviste de la ville.

9. F. Van Hambe De Stabpaebtsdouckb , chevalier du St-Sépulcre.

10. J. J. Verheire , propriétaire à Bruges.

11. E. Van Dame, cchevin à Furnes.

12. De Net, chevalier de l'ordre de Léopold, avocat à Bruges.

13. Van De Weter, ministre plénipotentiaire du Roi des Belges, à Londres.

14. Km», architecte de la ville de Bruges.

15. Tjiéodore De Gecs, à Ypres.

16. Le baron De Reiffenberg, conservateur de la bibliothèque royale, à Bruxelles.

17. Antoine Vebvisch , particulier, à Bruges.

18. Pu. Blobhaert, avocat, secrétaire de la société des bibliophiles flamands, à Gand.

19. Jci.es Van Prabt , ministre de la maison du Roi, à Bruxelles.

20. De Neter, docteur en chirurgie, président de la commission provinciale de médecine,

membre de l'académie de médecine, chevalier de l'ordre de Léopold et chevalier de la Légion d'honneur à Bruges.

« PreviousContinue »