Page images
PDF
EPUB

modi votifragos et legis Dei praevaricatores sacerdotes deterrere debent ultiones quas Deus in tales exercuit et exercere comminatur. Cur enim filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes, gladio philistinorum in bello interierunt? Nonne ob hoc, inter alia scelera, quod dormiissent cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi. Putantur autem illae, sicut et eae de quibus Exodi 38 dicitur, quod excubabant ad ostium tabernaculi Deo sese devovisse, ut spretis mundi deliciis, illi in castitate famularentur. Nec minus horrendum quod Paulus, 1' ad Timot. 5, ait: Damnationem habere illos qui primam fidem irritam fecerint. Contremiscamus, Fratres mei, ad horrisona D. Hieronymi verba: Acerbiora, inquit, gehennae tormenta sacerdotibus et clericis fornicatoribus reservantur. Vae tibi, sacerdos, qui eodem ore oscularis filiam Veneris, quo paulo ante sumpsisti Filium Virginis. 0 impie Juda! osculo filium hominis tradis!

Audiamus demum quaenam paena dist. 32, cap. Erubescant, adversus hujusmodi praevaricatores statuuntur. Erubescant impii et aperte intelligant judicio S. Spiritus eos, qui modo in tribus sacris gradibus, scilicet presbyteratu, diaconatu et subdiaconatu positi mulierculas non abjecerint et caste non vixerint, excludendos ab eorundem graduum dignitate. Taceo nec quidquam de veteribus canonibus poenitentialibus et execrandum olim habitum fuerit et etiamnum haberi debent in sacerdotibus et ecclesiasticis crimen incontinentise, ut pote qui illud olim strictissima ac durissima poenitentia nunc decem, nunc duodccim annorum punierint; qui vero ab his, aliisque vitiis liber et expeditus et virtutibus oppositis fuerit ornatus, praeceptis apostolicis et sacrorum canonum decretis de vita et honestate clericorum sese conformans (nam hunc in finem, scilicet ob reformationem concilia et synodi, ut novissima provincialis et haec dioecesana instituuntur) is demum et sibi attendere dici potest et censeri aptus qui sibi commisso gregi attendat juxta monitionem paulinam: Attendite vobis et universo gregi, in quo prosequendo versabitur deinceps altera orationis pars. Quae tamen antequam aggrediar, duo quaedam, quasi praesupposita praemittenda duxi. Prius quod quemadmodum apostolus tam efficaci exhortatione hac sollicitum se ostendit in formandis bonis dominici gregis pastoribus: ita merito episcopos ad quorum munus spectat pascere oves et agnos Christi et non soluni attendere gregi sed etiam ducibus seu pastoribus ejus, summam obligari curam et solicitudinem adhibere, ut bonos, utiles, ac fideles subsidiarios et cooperatores, quacunque tandem ratione in partem solicitudinis conquirant et, si opus fuerit, magno etiam pretio comparant: hac ratione namque officium suum longe onerosissimum multo facilius ac levius reddent; quantumvis enim ipsi sint vigiles, laboriosi, oculati, lyncei et, juxta nomen suum vigilantissime superintendant; attamen cum singulares quoque sint personae, si bonis destituantur subsidiariis non amplius propemodum efficient, quam quilibet strenuissimus belli dux bonorum ac strenuorum militum destitutus pnesidio. Quid enim solus adversus hostilis exercitus agmina talis poterit? Eget igitur ecclesiae dux episcopus milit tibus strenuis, quorum adversus diaboli, principis tenebrarum, et mundhujus machinas et fraudes muniatur auxilio ac juvetur. De Saiile referi historia, quod ubicumque audiisset fortem, strenuumque militem, protinus illum ad se vocabat, sibique eum sociabat, quo factum est, ut talibus viris confirmato exercitu magnas hostium strages ederet, fieretque potens adversus Philisteos quibus populus Israel turpiter antea servierat. Laudatissime proinde faciunt episcopi, qui secluso omni affectu humano et acceptione personarum, fideles mysteriorum Dei dispensatores deligunt, et undequaque potuerint viros prudentes, doctos, probos, Deum timentes, strenuosque et zelosos in laboris, operisque sui consortium diligentissime conquirunt et liberalissime etiam praemiis invitant. Ita olim Jetro Moisi, genero suo, jubebat, Exodi 18 inquiens: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos qui judicent populum in omni tempore. Quidquid vero majus fuerit, referent ad te, et ipsi minora tantummodo judicent, leviusque sit tibi partito in alios onere.

Inter plures autem ad unius ecclesias ministerium concurrentes digniorem et magis utilem in exonerationem conscientiarum suarum as sumere tenentur idque de mandato sacri concilii Tridentini quod SS. 24, C. 1, de Reformatione, quaestionem decidere videtur, quae inter theologos ct juris canonici peritos agitari solebat: An ad officium pastorale oporteat digniorem, an veru satis sit dignum eligere? Sic namque concilium Tridentinum loquitur: Sacra synodus omnes et singulos qui ad promotionem praeficiendorum quodeunque jus, quacunque rationc, a sede apostolica habent, autalioqui operam suam praestant, hortatur ct monet ut imprimis meminerint nihil se quoad Dei gloriam et populorum salutem utilius facere posse, quam si bonos pastores et ecclesiae gubernandae idoneos promovere studeant. Horrendum quod sequitur: Eos alienis communicantes niortaliter peccare, nisi quos digniores et ecclesiae magis utiles ipsi judicaverint, non quidem precibus vel humano affectu, aut ambientium suggestionibus, sed eorum exigentibus meritis praefici diligenter curavcrint ete. Fateor equidem primitus de episcopis promovendis id a sacro concilio institutum esse: atqui dubium non est quin de prailatis inferioribus, de privatarum ecclesiae rectoribus etiam intelligenda sit: quum enim in utrosque (quamvis dispari gradu et ratione) pastoris nomen competat, eadem etiam ratio cligendi utrobique servanda est. Non satis crgo est ad ecclesiae salutem, ut episcopi omnium dignissimi sint, scd dignissimos ct maxime idoneos oportet esse illos, quos in consortium et nominis et officii sui adsciscunt.

Alterum quod praemissum secundae orationis parti volebam hoc est, quod sicut bono, fideli, strenuo ac zeloso pastore nihil pretiosius, nihil earios ct vix quidquam rarius, ita etiam pastorali officio nihil laboriosius, nihil difficilius, nihil periculosius inveniri. Scribit quidam vir eruditus: Omnium rerum laboriosissimum est animabus praesse. Cujus rei causam reddit D. Gregorius, inquiens: Revera mihi videtur ars artium esse, et disciplina disciplinarum hominem regere; qui ccrte est inter omnes animantes et moribus varius et voluntate diversus. Tanto autem Iaboriosior, difficilior et periculosior est haec provincia, quanto tempora sunt deploratiora, dies pejores ac homines deteriores. Id de suo conquerens tempore ahnotavit ac scriplum reliquit magnum illud non Africae lantum, sed totius orbis terrarum lumen, eximius, inquam, ille doctor ecclesiae, pastorum et episcoporum vere gemma, Divus Augustinus; cujus haec aurea sunt verba, epist. 148 ad B. Valerium episcopum, patrem suum charissimum, et referuntur dist. 40. Ante omnia, inquit, peto ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita (et maxime hoc tempore) facili&s et laetius et hominibus acceptabilius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio, si perfunctorie, atque adulatorie agatur: sed nihil apud Deum miserius, tristiiis et damnabilius. Item nihil esse in hac vita (et maxime hoc tempore) difficilius, laboriosius, periculosius episcopi, aut presbyteri aut diaconi officio, sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo imperator noster jubet. 0 puleherrimum, ac verissimum, vereque aureum pronuntiatum! declarans, ejusdem officii pastoralis, non solum disparem functionem, sed etiam de illa apud Deum dispar judicium ac differens meritum. Quod utinam ob oculos continue nobis versetur! qui tametsi eodem cum D. Augustino non vivamus tempore, eundem tamen dierum malitiam, candem temporis experimur malignitatem.

Verum enim vero ad quem modum, Viri fratres, vult imperator noster, ut in hac spirituali malitia versemur? Quamam illa sunt, quae ut bonorum pastorum nomen mereamur in nobis requirit? Quid importat illa paulina monitio jam saepius repetita: Attendite vobis et universo gregi. Primum et ante omnia ut nequaquam nos ipsos aut nostra quaeramus. sed quae Jesu Christi, illius gloriae promovendae primum studeamus, deinde ut non terrena neglectis ovibus perquiramus emolumenta, commoda et honores sed omnium saluti studeamus. Ita faciendum docuit, verbo et exemplo, doctor et magister noster, ardens ille animarum zelator, Paulus, I Corint. 10. Per omnia, inquit, omnibus placeo, non querens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Et II ad Ephes. 12, ait: Non quairo quae vestra sunt, sed vos. Et in exhortatione ad Ephesios presbyteros Act. 20. Argentum et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quae mihi opus crant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere. Quibus omnibus haud dubie ex moribus nostris sordidam extirpare voluit avaritiam, quod et alibi generatim conabatur dicens ad Heb. 43, Sint mores sine avaritia contenti praesentibus, ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam et rursus alibi. Est questus magnus, pietas cum sufficientia.

Proximum est et 2° praescribitur ab apostolo, ut universo gregi attendamus, id est, non partem gregis, sed universum curemus: non nobiles solum ac divites, sed ignobiles ac pauperes mulieres aeque ac viros, servos et ancillas, uti ipsos dominos, scientes Christum ex aequo pro omnibus sanguinem suum profudisse et animam suam posuisse, nosque cum apostolo sapientibus et insipientibus debitores esse, omnibusque omnia fieri debere, ut omnes lucrifaciamus. Porro ut grex melius curetur tertio necessum est, ut pastores agnoscant vultum pecoris sui gregesque suos considerent (Prov. 27) hoc est, ut cognoscere nitatur statum, ingenium, mores, affectus, studia et proclivitates populi, cui praefecti sunt, ut possint quam utilissime in eodem versari: secundum namque illorum diversitatem varii quoque adhibendi sunt a pastore dirigendi modi. Aliter namque monendi ac tractandi sunt infideles, aliter sani et integri in fide, aliter dubii et vacillantes, aliter pertinaces ac obdurati: aliter rursus tractandi sunt mites et humiles, placidi, candidi; aliter autemferi, duri, protervi, inflati, superbi. Deinde quantum fieri

potest, singularem omnium interiorem faciem, quae conscientia est,

sedulo et prudenter contemplentur et tractent; ibique perquirant latentes

morbos atque idonea paenitentiae remedia illis adhibeant et vulneribus

opportunam medicinam. Effcra et indomita pecora paulatim mansuefaciant, quae vero sana,

placida et mansueta sunt in sanitate, integritate, mansuetudine ac obe

dientia retinere, ac perficere studeant.

Quartum officii genus ad quod pastores gregi obligantur est, illum

pascere. Id enim Ghristus dominus B. Petro gregis sui pastorem summum

« PreviousContinue »