Page images
PDF
EPUB

19° scriptum est: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctificentur, ne percutiat eos. Et Levit. 10: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi. Et cap. 19: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Et cap. 21: Homo de semine Aaron qui habucrit maculam, non offeret panes Deo suo, nec acccdet ad ministerium ejus. Rursus ibidem: Sancti erunt Deo suo sacerdotes et non polluent nomen ejus. Incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. Item Isaiae 52: Mundamini qui fertis vasa Domini. Et haec quidem omnia de veteris Iegis sacerdotibus dicta et scripta sunt, in illis tanta munditia et incontaminatio exposcebatur; porro si in eis tanta requirebatur sanctimonia et vitae puritas, qui figuris vacabant, qui offerebant quidem panes et incensum, immolabantque pecudes ac carnes hircorum et taurorum in sacrificium Deo, quanto puriorcs csse oportet novae legis sacerdotes, qui non solum vasa sancta ferunt, sed sanctum sanctorum, omnisque sanctitatis fontem, verum Dei filium manibus tractant et aeterno Patri in odorem suavitatis offerunt ac dcmum sumunt et in pectus dimittunt? Nonne quanto hoc sacrificium eminenlius est omnibus illis veteribus et typicis, tanto quoque puritas, pietas et sanctimonia novae legis sacerdotum veterum illorum sacrificiorum munditiam merito excellerc ac superare debet? Constat quod unigenitus Dei filius noluerit carnis indumcntum assumere, nisi ex purissimis sanguinibus SM Virginis peccati contagio nunquam labefactatae et Spiritus S. obumbratione faecundatae, certum est deinde quod quantumvis mortem ignominiosam pro nobis perpessus in cruce, noluerit tamen nisi in sepulero novo, in quo nondum quisquam positus fuerat sepeliri, mundaque syndone corpus suum involvi disposuit; quo haud dubie sacerdotibus ostenderct illud ipsum corpus vivum et verum ab eis dumtaxat contractandum ac sumendum, qui deposita vetustate peccati, ac spiritu mentis suae renovati, mundum ac nitidum receptaculum ei praeparaverint. Ob hoc merito exclamat D. Ambrosius: Quanta Domine Jesu Christe cordis contritione et lacrymarum fonte, quanta reverentia ac tremore, quanta corporis castitate ct animce puritate istud divinum et caeleste sacrificium est celebrandum, ubi caro tua in veritate sumitur, ubi sanguis tuus in veritate bibitur, ubi summis ima junguntur, ubi adest praesentia angelorum ete. Hane quoque munditiam necessariam Christus Dominus significare voluit, quando in novissima caena augustissimum hoc mysterium instituens apostolis suis id tradere noluit nisi pedibus eorundem prius ablutis, affectibusque purgatis. Hinc sacra et oecumenica synodus SS. 13., c. 7, salubriter et pro reverentia tanti mysterii decrevit neminem sibi mortalis peccati conscium, etiam sacerdotem cui ex ofHcio celebrare incubucrit, quantumvis sibi videatur contritus, absque praevia sacramentali confessionc, si modo non desit copia confessarii, ad sacram eucharistiam accedere debere, alioqui horisonae illi comminationi apostolicac subjacere: Judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus Domini.

Attendamus, obsecro, quid et quam terribiliter exprobando inclamet Dominus adversus eos qui sacris indignam daut operam. Malach. 1. Ad vos, o Sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dixistis, in quo despeximus te? Dci nomen contemnunt et panem pollutum offerunt, qui polluti peccatorum sordibus ad altare accederc et immundis manibus ac animis sacram hostiam contractare et offerre praesumunt. Attendite igitur vobis, sacerdotes Dei, dignitatis, ordinis ct functionis vestrae rationem habetote et vitia omni solicitudine fugientes, animarum corporumque munditiam vitaeque sanctitatem procurate.

Et quaenam illa vitia sunt a quibus clerici et sacerdotes maximeque pastores sibi cavere debent ut functionibus suis obeundis sint apti et digni? Omnia quidem, sed duo vel tria impraesentiarum breviter ac summarie prosequar quae, proh dolor! nimis inveniuntur frequentia et prae reliquis dignitati ccclesiae officiunt, ejusque splendorem obscurant. Nimirum ignavia, torpor animi, ac deses otium: unde turpes compotationes et ebrietates ac deinde lasciviae, incontinentiae ac faedae libidines consequi solent. Et primum quidem scire omnes debemus quotquot Dei et ccdcsia; nos dedimus ministerio, non ad otium, sed ad salutare negotium et ad opus ac labores vocatos nos esse, numquam autem deesse occasionem bene agendi, neminemque ita esse Dei ac naturae dotibus destitutum, quin, si modo velit, ad Dei gloriam ac proximorum salutem bono aliquo opere semper exerceri valeat, quo simul otium omnium vitiorum fomenta evitet. Multam enim malitiam docuit otiositas, testibus Eccles. c. 33 et quotidiana rerum magistra, experientia.

Nescio vero anne clericorum vitae perniciosius aliquid otio et desidia inveniri possit, ut namque recte cecinit:

Vita sacerdotum, nisi libris otia pellant,
Ducitur ancipiti desidiosa loco.

Proinde sapienter monet magnum illud ecclesiae lumen, D. Hieronymus: Ama, inquit, scientiam litterarum et vitia carnis non amabis. Quasi dicat, nisi litterarum pracsertim sacrarum studio te occupes et exerceas, vel aliis honestis occupationibus tempus impendas, facile carnis deliciis ac vitiis difflues. Illinc enim instituuntur otiosae deambulationes, inutiles sermones, garritus et vaniloquia, ne quid deterius dicam: ad fallendum tempus (quo nihil est pretiosius, quodque semel praeteritum, eheul est irrevocabile) luditur chartis, taxillis et aleis, et, quod indignum plane est, cum ipsis saecularibus et subditis, in propatulo, locisque publicis, globis et pilis, toto spectante mundo subinde Iuditur.

Ut ita fiat sicut populus sic et sacerdos. Inde proceditur ad compotationes, gulae intemperantiam, commessationes et ebrietates, contra quos generatim inclamat servator et magister noster Christus, Luc. 2. Attendite ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Et merito: Ut enim Osee 4 dicitur: Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. Ab eodem intemperantiae vitio dehortatur magnus ille sacerdotum et pastorum magister Paulus, I Tim. 3, ubi enarrans quibus moribus episcopus legis evangelicae ornari debeat, quibusque vitiis carere, inter alia praescribit illum non debere esse vinolentum; diaconos item non multo vino deditos. Et nihil est quod clericis praesertim sacerdotibus frequentius interdicitur ebrietate. Plena sunt concilia tam aecumenica quam nationalia decretis contra eam editis, plenae summorum pontificum instructiones, pleni SS. PP. et scriptorum libri, ebrietatis et intemperantiae detestationibus, quibus omnibus recensendis nee dies, nec mensis sufficeret. — Pauca dumtaxat recenscbo. — Can. itaque 42 apostolorum statuitur in hunc modum: Episcopus, presbyter aut diaconus, aleae atque ebrictati deserviens aut desinat, aut certe communione privetur. Et ne fortasse intemperantia, episcopis dumtaxat, aut iis qui majoribus initiati sunt ordinibus prohibita putetur, Can. 43, immediate sequenti in inferiores eadem paena decernitur: Subdiaconus, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione privetur: qui canon concil. 6, c. 50 repetitur. Ad haec D. Clemens I. 8, c. 44, constitutionum apostolicarum, sic loquitur: Dicit scriptura: dynastae iracundi sunt; vinum vero non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae et recto judicare non possint. Presbyteri ergo et diaconi post Deum omnipotentem et dilectum filium ejus, sunt dynastae ecclesiae. Quod ideo non dicimus, ait, ne bibant vinum, nam contumelia afficercnt quod a Deo creatum est in laetitiam: sed ne vinolentiae studeant. Non enim dixit scriptura: Ne bibas vinum; sed dixit: Nolite bibere vinum ad ebrietatem. Involvam hic silentio quod in conciliis Agatensi can. 42, Venetico, Forojuliensi c. 6, Turonensi c. 3, 48, Cabilonensi c. 10, Aquisgranensi c. 24, Trevirensi, aliisque plurimis contra ebrietatem et intemperantiam clericorum decreta sunt. Illud referam quod concilium Lateranense generale sub Innocentio III, constans patribus mille trecentis, c. 15, statuit in haec verba: A crapula et ebrietate omnes derici diligenter abstineant. Unde vinum sibi temperent, et se vino. Nec ad bibendum quispiam incitetur; quum ebrietas et mentis inducat exilium et libidinis provocet incentivum. Unde illum abusum decernimus penitus abolendum, quo in quibusdam partibus ad potus aequales suo modose obligant potatores: et ille judicio talium plus laudatur, qui plures inebriat, et calices faecundiores exhaurit. Si quis autem super his culpabilem se exhibuerit, nisi a superiore commonitus satisfecerit competenter, a beneficio vel officio suspendatur.

Quamobrem, Auditores ornatissimi, tametsi ante hac per ignorantiam ecclesiasticae legis, excessus tales ab aliquibus forte nostrum commissi hac in parte fuerint, censura tamen ecclesiae jam audita imposterum abstineamus. Non aliam etiam ob causam canonibus apostolorum et praedictorum conciliorum decretis vetitum est clcricis tabernas frequentare, imo et ingredi, nisi causa necessitatis in itincre constitutis. Quae vetustissimae ac utilisshme sanctiones si in usum et praxim, ut justum est, revocarentur, non tot, eheu! a clericis scandala committerentur. Prohibetur autem toties, adeoque stricte ac severe ebrietatis crapula et intemperans potatio vini, tum quia in se peccatum est grave hominem ratione spolians, brutisque assimilans, tum maxime quod aliorum detestandorum malorum, praecipue fornicationis et impudicitiae causani praebeat. Proh nefanda ebrietas! Insania voluntaria! tot scelerum mater, tot sordidarum causa Iibidinum!

Vero verius a D. Ilieronymo dictum est: Venter mero aestuans facile

despumat in libidinem. Hinc concilium Turonense lm, C. 2, postquam

clericis prohibuit fornicari, subjungit sequentia: Scd, ut valeant obser

vare, fomitem omnium vitiorum oportet abscindi; apostolo praecipiente:

Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, ad Ephes. 6. Notissimum illud:

sine Cerere et Baccho friget Vcnus. Porro ab hoc faedissimo luxuria>

volutabulo, sacerdotes et omnes sacris initiati ordinibus cura et solli

citudine maxima mundos se conservare debent, eo magis quod voto

solemni sacris suis ordinibus annexo, sponte sese ad servandam conti

nentiam obstrinxerint. Si enim a connubio cjusque actibus abstinere

voverint, voluntarie sese castrantes, propter regnum ccelorum, quanto

magis ab omni damnato concubitu, fornicatione, adulterio, aliaque

quavis immunditia abstinere obligantur? Sic autem argumentatur auctor

sermonis 57 ad Fratres in eremo loquens in haec verba: 0 quam turpe

est clericum a meretrice duci captivum! Qui enim adhairet meretrici

unum corpus efficitur ct ideo scire debemus quantum malum sit fornicari,

nam si conjugium sacerdotibus prohibetur, quanto magis crimen for

nicationis in nobis aestimabitur? A peccato autem isto gravissimo ejus

« PreviousContinue »