Page images
PDF
EPUB

unice et nominatim fui rogatus, de VeriUite quaedam concipere sum aggressus. — Ea tamen lege ut non nisi post hujus vitae periodum emanarent. Hoc est igitur opus de Veritate, sex libris distinctum, quod eum scripsisse opinor in episcopatu suo et sane est egregium.

Porro ejus amici, testamenti executores, fuere Dominus Cornelius Cocx, Rythovius, D. Judocus Eelbo, divi Jacobi apud Iprenses pastor et D. Antonius Hantsame, ecclesiee cathedralis canonici, justa et omnia de more defunctis manibus curarunt. Cumque ab iis quaereretur quis fajtui huic posthumo in lucem edendo manum adhiberet: ego illis, non dico aptus, sed pro antiqua nunquam antiquata necessitudine justus debitor huic pio muneri sum visus; quod tametsi non exigui laboris fore conspicerem, tainen, qui vivo obsequium omne deferre paratus fui, hoc ipsum mortuo denegare nolui, accedente praesertim superiorum caleulo et stimulo. Ita pater David. Et latina quidem edidit, anno 1609, opera, dedicans Rmo D. Carolo Masio, episcopo Iprensi; ubi in Praefatione inter alia de vernaculis sermonibus sic ait ille pater: Nihil quotidianarum concionum attingens, quod illas omnes ut habitas, ita descriptas quoque teutonice, monasterio cuidam virginum, mediante sorore, testamento legarit.

Sed 6 utinam et minimas scedulas tanti, tam faecundi, tamque facundi pectoris posteris typorum medio tradidissent? Fuit enim vir Deum timens et sequens in veritate cordis, charus magnatibus et populis amabilis, affabilis valde vel pueris cum Iepore quodam animi dilatantis corda cum eo honeste loquentium, sicut dicunt modo rememorantes ejus communitatem dum eis Iocutus fuit. Divino totus intentus, cum timore mixto, amori, astans divinae Majestati vox ejus cum Dei laude quasi tuba delectando audientes sonora, eo vel magis in se et aliis hujusmodi voces exquirebat musices peritus, gnarus quod Deo placeret vox Iaudis, et quod non raro auditores, vel in corde jubilum, vel in pectore suspiria concitet. Similiter in praedicatione verbi Dei erat assiduus et facilis, imo pronus, adeo ut nulli unquam ad sacriliciuin missae cantandum et sermocinandum invitanti defuerit, tanto cum concursu ut quasi semper novus, aliusque concionator videretur et auditoribus tanta cum gratia, facundia ac luce sua sensa promebat, ut facile ejus discursus domum referrent et in scriptis servarent. Est apud nos Eversamenses MS. codex concionum ejus de Imaginum cultu, quas unus e nostris, tum adolescen9 saecularis, domum repetens collegit, ac in capita divisit, sed imperfecte. De quibus judicium quoniam ingeniosi et sagacis non gravabor hisce intexere, viri. Conciones, ait, illae quas R""" Iprensis, quatuor abhinc annis suaviter, nervose, acute coram populo suo pro Divorum imaginibus habuit, nondum opinor pertinaci memoriae tuae exciderunt, Pater observande, quae quidem ita me jam tum in sui admirationem rapiebant, tantumque me sua duleedine perfundebant, ut domum ex frequenti ejus auditorio reversus nihil antiquius habuerim quam singula, quantum fieri posset, audita, a me ipso severe exigerem, locos unde sua deprompserat, consignarem et rudi mincrva quae occurebant depingerem, tandemque tum multa lectione, tum meditatione frequenti, res eo excrevit, ut libellum ex indigesta et multiplici illa mole conscribere, tuaeque paternitati consecrare in mentem venerit.

AD ILLUSTREM VULTUM PETRI SIMONIS.

Ipra tui vultum Petri cognosce Simonis,

Proximus a primo qui tibi praesul erat.
Pabula bis denos verbi tibi prajbuit annos,

Vividus exemplis, eloquioque potens.
Nunc silet; at wax aeternum clamat imago

Pastoris vocem noveris Ipra tui.

Scripta, a morte Rmi Petri Simonis, publici usus fecit Joannes David, soc. Jesu Theologus, typis Plantinianis in folio, quorum hic index:

De veritate Iibri vi. Apologia pro veritate catholica contra Calvinum. Tractatus de Epiphania Domini.

Dissertatio de puero Jesu cum doctoribus in templo disputante.
Tractatus de Jesu-Christi in monte Thabor cum Moyse et Elia colloquio.
De haereseos haereticorumque natura.
Oratio in 4* synodo provinciali Mechliniensi, 1570, habita. Oratio

in i' synodo dioecesana gandavensi sub Cornelio Jansenio, anno

4571, habita. Oratio funebris in exequiis ejusdem D. Cornelii Jansenii 4* Gandavensis

episcopi.
Exhortationes variae ad diversos habitce.
De studio sacrarum litterarum amplectendo. Ad pastores.
De Castitate. Ad eosdem.
De vitio gulae et de avaritia vitanda.

De poenitentia, de cineribus, de oleo sacro. Ad clerum Iprensem.
De conceptione B. Virginis. De Assumptione ejusdem. De differentia

partus Evae et S. Mariae Virginis. De timore Domini. Ad juventutem. Oratio quodlibetica. An aliqua sit idonea et justa causa deficiendi ab

ab ecclesia romana. Concio in festo Omnium Sanctorum.

ACTA ANNO DOMIM 1606.

Vicarius generalis episcopatus Iprensis, sede vacante, constitutus fuit D. Carolus Van Houcke, archidiaconus Iprensis, qui videbatur aspirare ad pedum, sedemque Iprensem et qui libello suo Principibus nostris dedicato eorumdem videtur allicere gratiam.

Antonius de Hennin, pastor S. Nicolai Ipris, postea episcopus, apud duacenses seminarium caepit erigere ac nonnullis censum tribuere ut, quidam qui studio litterarum narabunt operam, gratis alantur et variis exercitationibus ad theologiae cognitionem aspirent.

ACTA AMO DOMINI 1607.

R. D. archidiaconus Iprensis, hoc anno in Martio edebat appendicem suam de monasterio Nonnebossche ad principes nostros, sic agens: Incidi jam nuper in Origines coenobiorum benedictinorum, hanc animi mei relaxationem, inter continuas pro sede episcopali Iprensi vacante, occupationes, dum perlego ete. Eam approbavit D. A. De Hennin, S. T. L. et cathedralis ecclesiae Iprensis canonicus, librorumque censor, 21 martii 1607.

Cumjam sedes episcopalis Iprensis per annum dimidiumque vacasset, tandem ad eam vocatus et denominatus est venerabilis adm. D. Carolus Masius, decanus et vicarius generalis ecclesiae cathedralis Antverpiensis et Serenissimarum suarum Celsitudinum eleemosynarius, qui a clero populoque Iprensi solemniter introductus die S. Joannis, primum in Xenodochio S. Joannis ibidem condigno hospitio est exceptus.

Hic episcopus, ob nescio quam vultus asperioris speciem, cognominabatur Audax. In festo Natalis S. Joannis-Baptistae consecrationem episcopalem accepit in sua calhedrali ecclesia. Primus accepit vestem episcopalem violacei coloris, quem subsequentes sunt imitati hactenus.

Postera die illustrissimus Mechliniam se contulit ad synodum provincialem. Personae hujus dioecesis ad suam Sanctitatem mittendae, nominatae sunt: D. Judocus Veranneman, ecclesiae cathedralis decanus,. R. P. D. Carolus d'Argenteau, abbas monasterii S. Winoci, R. P. D. Vincentius Du Bur, monasterii S. Joannis abbas Ipris; D. Carolus Van Houcke, archidiaconus; D. Ludovicus Vlamynck thesaurarius; D. Franciscus de Montmorency, praepositus ecclesiae collegiatae S. Petri Casletensis.

Positum hoc anno insigne monumentum primiceriis episcopis ccclesiu Iprcnsis, a provisoribus seminarii Iprensis, bonorum utriusque haeredes facti. R"" noster Episcopus Iprensem dioecesim invisit. In octobri Bergam venit.

AGTA AKKO DOMINI 1608.

Episcopus curavit vel a fundamento fabricam carceris episcopalis.

19' novembris Menenam ivit Rm" episcopus noster, cum capellano suo D° Wachtendonck et secretario D° Pottelberghe, ubi, consensu Rmi Domini Tornacensis, cujus in dioecesi est, consecravit templum capucinorum, quod claustrum caeptum fuit ex munificentia scabinorum Menenensium, accedente J. De Ia Costure, canonico comminiensi, anno 1602. Tunc erat archipresbyter, thesaurarius et librorum censor D. Martinus Baccius, qui ex paslore Alostano factus est pastor Dunkerkanus, sub initium reductionis urbis ad suum regem; cujus extat volumen concionum vernaculorum, editum anno 1897.

ACTA ANNO DOMIM 1609.

R0"" Episcopus cogitabat Eversamenses mutare in canonicos non regulares et admittere in unum corpus suae cathedralis ecclesiae; at impedita ejus voluntas opera D. Eversamensis praepositi et solertia

« PreviousContinue »