Page images
PDF
EPUB

abdiderat, tiim ob nefariam rebellium, gallorumque colluviem omnia devastantium, tum etiam ob exercitum regium qui iisdem resistebat. Lupi ctiam non pauci per campos, nedum sylvas vagabantur, quin et canes ut fame rabidi, iis similes conjungebantur, adeo ut dicerentur mixti generare. Unde et contingebat ut fierent hominivori, ut contigit in Langemarck, Nieppe et alibi, ut non minus cogerentur hos quam illos devitare.

ACTA ANNO DOMIM 1583.

Hoc anno Deus Opt. Maximus, sua misericordissima benignitate, postquam iratus fuerat, misericordiae recordatur; aliquantula Belgis catholicis lucis scintillabat et pacis gratia; nam uti solet corruptio unius generatio essc alterius, ita et discordia hostium intestina parit felicem et animosam aliarum partium concordiam. Ex ambitione ortum habuit dissidium Alenconii, Anlwerpiensium et Flandrorum.

Farnesius Dunkerka potitus ac ea praesidio munita, Bergam ire jussit La Mottaeuni. Ipse vero recla tetendit Ipram cum Hispanis omnique caeterarum nationum exercitu. Venere statim in regis potestatem S. Winnoci Montes, Furna, Neoportus et Dixmuda. Ne obsideretur Ostenda ob ruptos aggeres aquae stagnantes fecerunt. Brugenses, metu correpti, praesidium Menenense vocaverunt. Decretum erat, ut Iprenses., quorum civitas erat munita et firmo satis praesidio confirmata, alios in munitionem Menenensem mitterent, qui eam tuerentur, sed priusquam illi advenissent, Halewinenses munitionem occuparunt et imperio regis Hispaniae restituerunt. In augusto Farnesius Ipram obsidione cingebat.

Lbique fere pestis grassabatur, in Gallia similiter et in Flandria, Bergis, Ipris, Dunkercae ete., nec minus fames quae cum Bellona sunt tergeminae.

25* septembris obiit Dunkercae M. Gerardus Steenvel, secretarius episcopi Iprensis.

Parmensis cum maxime Ipris potire cuperet, consilium iniit. Fuisset quidem ei jucundum assultibus eam urbem aggredi ac brevi tempore suae potestati subdere; tamen quia animadvertebat ob depressum ejus situm et aquarum copiam aegre sub moenia militibus accessum patere, omni oppugnatione abstinuit; certis tantummodo locis castella erexit, muniitque. Horum curam Werpio commisit, eique mandavit ut ad omnem excubans hostium motum, nihil commeatus ac subsidii ad obsessos deferri ab hostibus pateretur. Ipse frequens interea Menenas venit, ubi Martinus Montanus imperitabat; qui ubi inde cum suis jussu Parmensis ad Iprensia castra se conlulissct toparcha Beuquianus munitioni majori praefectus est.

R""" episcopus Martinus nona octobris obiit in S. Audomaro peste; in cujus memoriale hoc factum chronographum:

Martimus Balduini Rythovius Vita Obiit.

Sepultus fuit in claustro sororum S. Francisci Audomaropoli; at sequens episcopus, R""" Petrus Symons, corpus inde transferri jussit ac in S. Martini recondi sub insigniori mausolaeo, cum hoc titulo:

Martino Rythovio 1* Iprensium episcopo

Qui Tridentino interfuit concilio

Gandavi pro fide carceres tulit,

Audomaropoli IX octob. GID. 13. LXXXIH obiit.

Rythoven, plurium proestantissimorum virorum patria, deditlprensi cathedrae Martinum Balduini, doctorem antea Lovaniensem, concilii Tridentini testem, synodorum duarum provincialium Mechliniensium praesidem, ex cujus domo viginti et amplius praesbyteri Rythovienses, hodieque in cathedralibus, collegiatis, pastoralibus et academiis primas summa cum laude tuentur. His accedit quod ob revercntiam hujus Rml episcopi etiam omnes in honore essent et aestimationc qui cognomine ejus insignirentur Rythovii. Habuit enim nepotem Duaci, doctissimum philosophum et professorem ac postea doctorem S. theologiae ac praesidem seminarii episcoporum Duaci, qui antea humaniores classes et philosophiam docuerat in collegio Marchianensi; nomen ejus Baldwinus, qui antea Ipris in seminario sub Joanne Crem praeside degens studuerat.

Deinde fuit et quidam alius cjus nepos, Adrianus Rythove, qui post studia linguae latinae primum uxorem affcctabat ac Cominii in Castro habitabat, at a geusiis et hostibus castrum vi penetrantibus homo miserandum in modum viginti et octo vuhieribus confossus, jacebat quasi mortuus at semivivus. Illis abeuntibus se jubct duci Cortracum ac ibi tandem Dei gratia, hausto satis hilariter vino Hispanico, convalescere, vulnera pura profluere, ut lectum totum macularetur, ad pristinam valetudinem restitui caepit ac presbyteratum iniit, quem ibi aliquando vidimus, scilicct Cominii, canonicum facie difformem a cicatricibus et puncturis et demum septuagenario major mortuus est.

Fuit et quidam pastor in Loo, Petrus Rythovius, nepos dicti Adriani, qui ibidem canonicus Loensis philosophiam praelegit, ac demum ad Recollectas transiens insignis vir concionator, guardianus, confessarius, magister novitiorum ete. ibidem obiit anno 1603.

Fuit ct alius ex affinitate, D. Jacobus Rythovius, qui post studia sua Duaci praestita, sub Balduino doctore, factus cst pastor in Quadipre, postea canonicus cathedralis ecclesiae Ipris, in qua subinde facunde ac fructuose concionatus est cum magno nobilium, populorumque concursu ac gratia: at, quod invito pastore, solo episcopi consensu suffultus, se praedicalorem diceret, intenta ab eodem Philippo Lavatio, ipsi lite, tandem causa cecidit et vita circa annum 1628 in refugio Eversamensi. Erat thesaurarius ecclesiae cjusdem et plurium favore ad episcopatum tunc temporis vacantem expetebatur dignus.

Fuit, velestadhuc, ex cjus nepotibus unus Casleti pastor S. Nicolai, vir multa vitae honestate et integritate praeclarus. Ex occasione scripsi ad eum in hunc modum:

Venerande adm. Domine. Ubi R. D. decanus Alvergemiensis e solemni RTM nostri episcopi inaugurationc domum venit, inter alia quae de ea narrabat, narrabat V. R. dixisse se modo omnium interfuisse episcoporum Iprcnsium consecrationi. Quod sane cum admiratione juxta ac declarationc animi percepi superesse adhuc aliquem qui maxime primae interfuissct coronationi: jam a centum, viginti minus, annis illa contigit. Mox itaqueinduxi animum aliqua (si quidem dignaris audire precantem) e memoria vestra depromere certiora et laude digna, ut posterorum tradantur animis.

Imprimis dubie quidam scribunt quonam anno solemnem egcrit introitum in Ipram. Aliqui anno 1561, alii 1562. Ego certissimum ex te adm. R. Domine annum scire aveo, quod te scire non dubitem.

Deinde ubi et a quo et quibus anno, mense, die fuerit consecratus; jam enim hactenus ista ignoramus. Praeter haec quandonam fuerit piissimus episcopus pro patria sua, pro grege suo, carceris aerumnas passus et ex eo dimissus. Haec et si qua sunt alia ad hujus optimi viri praeconiae seu memoriae, V. R. sive monimentis inscripta, dignetur nobis communicare te etiam atquc etiam precor et oro, ut vel aliqua saltem de eo collegamus e promptuario vestro fragmenta, ne cum morte tua (quae senibus dicitur in januis esse) periisse doleamus. Hoc facto me multum tuo nomini reddes tributarium et debitorem et manebo semper, adm. R. D. vestrae servus ct frater in Domino, Gerardus De Meestere, pastor etsi immeritus in S. Richarii. E S1 Richarii, hac 17 feb. 1642.

Respondit in hunc modum:

R. D. Traditae mihi fuerunt littcrae R. V. per militem mihi ignotum, qui se eas dicebat accepisse a secretario vice-comitis, quem cum ad manuin non haberem, neque habiturum me sperarem, ut desiderio R. V. satisfacerem, coactus fui uti ordinario tabcllario territorii Furnensis, per manus nuntii Iprensis. R. D. Pastor et Confrater, quamvis nomine et facie nobis sis ignotus, ex litteris tamen vestris et subjecto in iis contento, judicavi apud me religiosum R. V. fore monasterii alicujus bene instituti, soeculares enim pastores materias tractant quae faciunt de pane lucrando, non quae de vita formanda. Quicumque tamen sis, conabor R. V. aliquo modo satisfacere, quamvis hac vice non plene, donec Ipris librum recipiam qui illuc est deportatus propter turbas hujus temporis.

Martinus igitur Rythovius, primus episcopus Iprensis erat germanus frater matris meae, natus in Campinia, pago cui nomen Rythovia, ex quo cognomen sumpsit. Buscoducensem patrem habuit Balduinum, seniorem vulgo vocabant, mediocris solum fortunae; a quo missus Lovanium ita profecit ingenio et diligentia, ut doctoratum S. Theologiae sit assecutus et a Lovaniensibus cum aliis ex eadem academia missus fuerit ad concilium Tridentinum et Iprensium factus episcopus. Sed a quibus consecratus nobis non potuit innotescere, quia junior tum adhuc eram.

Post reditum a consilio diversos nepotes ad se vocavit ut per studium eos promoveri curaret, inter quos et ego fui ex novissimis vocatus. Vir erat solitarius, nepotibus suis rigidus, plerumque omnes destinavit Duacum ad collegium Marchianense, in quo erant quatuor mensae; infima octo librarum grossorum, secunda decem, tertia duodecim, quarta sedecim, omnes collocati in infima.

Quando ad debitam scientiam erant provecti nullos volebat ad canonicatum promoveri, sed in pastoralibus exerceri.

Frugali admodum mensa contentus propter tenuitatem proventuum episcopatus; unum habebat secretarium, qui erat simul sigillifer et unum receptorem, duos cubicularios inter quos ego eram minus principalis, quia simul scholas visitabam in seminario a se erecto; unum horticulanum et unum equisonem seu palphernarium, qui tres vel subinde quatuor equos habebat nutriendos et mulam, quam Tridentino reduxerat; quando foras erat proficiscendum ea vehebatur. Nunquam Rhedam vidi in domo, sed raro etiam alibi, quia tum temporis paucae inveniebantur. Toto tempore quo cum eo habitavi, solum bis sub aperto aere extra cubiculum eum vidi in horto; semper in cubiculo libris inhoerens non

« PreviousContinue »