Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbi, 160 Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvan, Pullos, ova, cadum temeti : nempe modo istu Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis, Aut etiam supra, nummorum millibus emptum. 165 Quid refert, vivas numerato nuper an olim ? Emptor Aricini quondam Veientis et arvi Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis Sub noctem gelidam lignis calefactat ahenum; Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 170 Limitibus vicina refugit jurgia : tanquam Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema Permutet dominos et cedat in altera jura. Sic, quia perpetuus nulli datur usus, et heres 175 Heredem alterius velut unda supervenit undam, Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus Grandia cum parvis, non exorabilis auro? Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 180 Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas, Sunt qui non habeant; est qui non curat habere. Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu 185 Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturae deus humanae, mortalis in unumQuodque caput, vultu mutabilis, albus et ater. Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo IGU Tollam, nec metuam, quid de me judicet heres, 161. daturus Quod non plura datis invenerit; et tamen idem 210 215 Bideat et pulset lasciva decentius aetas. 199. domu ; domo; procul procul. Q. HORATII FLACCI EPISTOLA AD PISONES, DE ARTE POETICA. HUMANO capiti cervicem pictor equinam real Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici ? 5 Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. 10 Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissiin, Sed non ut placidis coeant immitia, non ut Serpentes avibus geminentur, tiyribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis Purpureus, late qui splendeat, unus et alter 15 Adsuitur pannus; cum lucus et ara Dianae El properantis aquae per amoenos ambitus agros, 8. Finguntur. Aut Aumen Rhenum aut pluvius describitur arcus. Si forte necesse est 23. quod vis. 32. imus. 42. haud ego. 50 Fingere cinctutis non exaudita Cethegis 50 Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter. Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent, parce detorta. Quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enn Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit ? Licuit semperque licebit, Signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, 60 Prima cadunt : ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque. Debemur morti nos nostraque: sive receptus Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis 65 Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, Doctus iter melius; mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi. Res gestae regumque ducumque et tristia bella Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Versibus impariter junctis querimonia primuin, 75 Post etiam inclusa est voti sententia compos. t'l Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, Grammatici certant et adhuc sub judice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iambo: Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, 80 Alternis aptum sermonibus, et populares 59. procudere. 53. cadant. 62. virentque. |