Page images
PDF
EPUB

20

Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat, et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit:
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 30
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri:
Venimus ad summum fortunae, pingimus atque
Psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.

Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,

25

Scire velim, chartis pretium quotus arroget annus. 35
Scriptor, abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet, an inter
Viles atque novos? Excludat jurgia finis.-

Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.-
Quid, qui deperiit minor uro mense vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poetas,
An quos et praesens et postera respuat aetas?—
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.-

40

Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae

45

Paullatim vello, et demo unum, demo et item unum,

Dum cadat elusus ratione rientis acervi,

Ei 16. numen, Orellius. 46. etiam; itidem.

Qui redit in fastos et virtutem aestimat annis,
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus,

50

Ut critici dicunt, leviter curare videtur,

Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.

Naevius in manibus non est, et mentibus haeret

Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema. Ambigitur quoties, uter utro sit prior, aufert

55

Pacuvius docti famam senis, Accius alti ;

Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.

Hos ediscit et hos arto stipata theatro

60

Spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Livî scriptoris ab aevo.
Interdum vulgus rectum videt; est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poetas,

65

Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat:
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit et mecum facit et Jove judicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi
Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare: sed emendata videri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror.
Inter quae verbum emicuit si forte decorum,
Si versus paullo concinnior unus et alter,
Injuste totum ducit venditque poema.

Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper :
Nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae

67. cedit.

70

76

80

85

90

Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus, et, quae
Imberbes didicere, senes perdenda fateri.
Jam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud,
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset,
Quam nobis, quid nunc esset vetus, aut quid haberet,
Quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
Coepit, et in vitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
Suspendit picta vultum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
Quod cupide petiit, mature plena reliquit.

95

100

Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?

Hoc paces habuere bonae ventique secundi.

Romae dulce diu fuit et sollemne, reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere jura:
Cautos nominibus rectis expendere nummos,

105

Majores audire, minori dicere, per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis, et calet uno
Scribendi studio; puerique patresque severi

Fronde comas vincti coenant et carmina dictant. 110
Ipse ego, qui nullos me affirmo scribere versus,

92. Quiritum. 105. certis.

Invenior Parthis mendacior, et prius orto

.Sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.
Navim agere ignarus navis timet; abrotonum aegro
Non audet, nisi qui didicit, dare: quod medicorum est, 115
Promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen et levis haec insania quantas
Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus

Non temere est animus; versus amat, hoc studet unum:
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet,
Non fraudem socio puerove incogitat ullam
Pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
Militiae quanquam piger et malus, utilis urbi,

Si das hoc, parvis quoque rebus magna juvari.

125

Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,

Torquet ab obscoenis jam nunc sermonibus aurem,

Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis et invidiae corrector et irae;
Recte facta refert, orientia tempora notis

130

[blocks in formation]

Cum sociis operum, pueris et conjuge fida,
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,

Floribus et vino Genium, memorem brevis aevi.
Fescennina per hunc inventa licentia morem,

145

Versibus alternis opprobria rustica fudit,
Libertasque recurrentes accepta per annos
Lusit amabiliter, donec jam saevus apertam
In rabiem coepit verti jocus, et per honestas
Ire domos impune minax. Doluere cruento
Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
Conditione super communi; quin etiam lex

150

Poenaque lata, malo quae nollet carmine quenquam
Describi. Vertere modum, formidine fustis

Ad bene dicendum delectandumque redacti.

155

Graecia capta ferum victorem cepit, et artes
Intulit agresti Latio: sic horridus ille

Defluxit numerus Saturnius, et grave virus
Munditiac pepulere: sed in longum tamen aevum
Manserunt hodieque manent vestigia ruris.

160

Serus enim Graecis admovit acumina chartis,

Et post Punica bella quietus, quaerere coepit,

165

Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
Tentavit quoque rem, si digne vertere posset,
Et placuit sibi, natura sublimis et acer;
Nam spirat tragicum satis et feliciter audet;
Sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res arcessit, habere
Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
Plus oneris, quanto veniae minus. Adspice, Plautus 170
Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,

Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi ;

Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,

Quam non adstricto percurrat pulpita socco:

Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc 175 Securus, cadat an recto stet fabula talo.

Quem tulit ad scenam ventoso Gloria curru,

Exanimat lentus spectator, sedulus inflat :

Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum

« PreviousContinue »