Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Vertumnum Janumque, liber, spectare videris,
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves et grata sigilla pudico:
Paucis ostendi gemis, et communia laudas,
Non ita nutritus. Fuge, quo descendere gestis. 6
Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?
Quid volui? dices, ubi quis te laeserit; et scis
In breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae, donec te deserat aetas;

10
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille,
Qui male parentem in rupes protrusit asellum 15
Iratus; quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentein
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me libertinc natum patre et in tenui re

20
Majores pennas nido extendisse loqueris,
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas:
Me primis urbis belli placuisse domique ;
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.

25
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, inoribus ornes, Legibus emendes, in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, 5 Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera lella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis. Diram qui contudit Hydrain 10 Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit invidiam supremo fine domari. Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes Infia se positas; exstinctus amabitur idem. Praesenti tibi maturos largimur honores,

15 20

Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat, et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit :
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, 25
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 30
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri:
Venimus ad summum fortunae, pingimus atque
Psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
Scire velim, chartis pretium quotus arroget annus. 35
Scriptor, abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet, an inter
Viles atque novos? Excludat jurgia finis.-
Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.---
Quid, qui deperiit minor uro mense vel anno,

40
Inter quos referendus erit ? veteresne poetas,
An quos et praesens et postera respuat aetas ?-
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.-
Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae

45 Paullatim vello, et demo unum, demo et item unum, Dum cadat elusus ratione rentis acervi,

E i 16. numen,

Orellius.

46. etiam ; itidem.

Qui redit in fastos et virtutem aestimat annis,
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus, 50
Ut critici dicunt, leviter curare videtur,
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est, et mentibus haeret
Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quoties, uter utro sit prior, aufert 55
Pacuvius docti famam senis, Accius alti ;
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro

60
Spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum vulgus rectum videt; est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poetas,
Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat :

65 Si quaedam nimis antique, si pleraque dure Dicere credit eos, ignave multa fatetur, Et sapit et mecum facit et Jove judicat aequo. Non equidem insector delendave carmina Livi Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo

70 Orbilium dictare: sed emendata videri Pulchraque et exactis minimum distantia miror, Inter quae verbum emicuit si forte decorum, Si versus paullo concinnior unus et alter, Injuste totum ducit venditque poema.

76 Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse Compositum illepideve putetur, sed quia nuper: Nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci. Recte necne crocum floresque perambulet Attae

67. cedit.

.

Fabula si dubitem, clament periisse pudorem 80
Cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere niinoribus, et, quae
Imberbes didicere, senes perdenda fateri.

87
Jam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud,
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset, 90
Quam nobis, quid nunc esset vetus, aut quid haberet,
Quod legeret tereretque viritim publicus usus ?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
Coepit, et in vitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, 95
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
Suspendit picta vultum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
Quod cupide petiit, mature plena reliquit. 100
Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae ventique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne, reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere jura:
Cautos nominibus rectis expendere nummos, 105
Majores audire, minori dicere, per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis, et calet uno
Scribendi studio; puerique patresque severi
Fronde comas vincti coenant et carmina dictant. 110
Ipse ego, qui nullos me affirmo scribere versus,

92. Quiritum.

105. certis.

« PreviousContinue »