Page images
PDF
EPUB

Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum:
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos! Haec Janus summus ab imo
Prodocet, haec recinunt juvenes dictata senesque,
Laevo suspensi loculos tabulasque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem millia desunt:
Plebs eris. At pueri ludentes, rex eris, aiunt,
Si recte facies. Hic murus aeneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,
Si possis, recte; si non, quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poemata Pupî:
An qui, fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum, praesens hortatur et aptat?
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar isdem,
Nec sequar aut fugiam, quae diligit ipse vel odit:
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni

50

55

60

65

70

Respondit, referam: Quia me vestigia terrent,

Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.

quem?

75

Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar, aut

Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

Crustis et pomis viduas venentur avaras,

Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res foenore. Verum

80

E i. 58. Si-desint.

Esto, aliis alios rebus studiisque teneri :

Iidem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri: cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri! Lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores: conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurro, rides: si forte subucula pexae
Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit,
Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto,
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ?
Insanire putas solennia me, neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere

A praetore dati, rerum tutela mearum
Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

85

90

95

100

105

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM.

Trojani belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi:

5

Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento collisa duello,

Stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam :

[blocks in formation]

Et mores hominum inspexit, latumque per aequor,

20

Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti;
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,

E. ii. 4. Plenius. 10. Quod Paris, ut-.

25

Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata juventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones:
Ut te ipsum serves, non expergisceris? Atqui
Si noles sanus, curres hydropicus; et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis et rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur,
Quae laedunt oculum, festinas demere: si quid
Est animum, differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude;
Incipe! Qui recte vivendi prorogat horam,
Rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille
Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum, puerisque beata creandis
Uxor, et incultae pacantur vomere silvae.
Quod satis est cui contingit, nil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
Aegroto domini deduxit corpore febres,

30

35

40

45

Non animo curas: valeat possessor oportet,

Si comportatis rebus bene cogitat uti.

50

Qui cupit aut metuit, juvat illum sic domus et res,
Ut lippuni pictae tabulae, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentes.

Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis, acescit.

Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas.
Semper avarus eget; certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis:

55

Invidia Siculi non invenere tyranni

Majus tormentum. Qui non moderabitur irae,

Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.

60

Ira furor brevis est; animum rege; qui nisi paret,
Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam, qua monstret eques; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,
Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

65

70

EPISTOLA III.

AD JULIUM FLORUM.

Juli Flore, quibus terrarum militet oris Claudius Augusti privignus, scire laboro. Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus, An freta vicinas inter currentia turres,

An pingues Asiae campi collesque morantur?

5

Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?

Bella quis et paces longum diffundit in aevum ?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus et rivos ausus apertos?

Ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis
T'hebanos aptare modos studet auspice Musa,
An tragica desaevit et ampullatur in arte?

10

Quid mihi Celsus agit? monitus multumque monen

dus,

15

« PreviousContinue »