Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Prima dicte mihi, summa dicende Camoena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,

5
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono; 10
Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc

sum:

Condo et compono, quae mox depromere possim.
Ac, ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quc me cunque rapit tempestas, deferor hospes.

15

Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque 20
Lenta videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum :
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, 25
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus;
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis, 30
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.

35 Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te Ter

pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturae patientem commodet aurem. 40 Virtus est vitium fugere, et sapientia prima Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, Quanto devites animi capitisque labore; Impiger extremos curris mercator ad Indos, 47 Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes : Ne cures ea, quae stulte miraris et optas, Discere et audire et meliori credere non vis ? Quis circum pagos et circum compita pugnax,

Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,

50 Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae ? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum: O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; Virtus post nummos! Haec Janus summus ab imo Piodocet, haec recinunt juvenes dictata senesque,

55 Laevo suspensi loculos tabulasque lacerto. Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque, Sed quadringentis sex septem millia desunt: Plebs eris. At pueri ludentes, rex eris, aiunt, Si recte facies. Hic murus aeneus esto :

60 Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est Nenia, quae regnum recte facientibus offert, Et maribus Curiis et decantata Camillis? Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,

65 Si possis, recte; si non, quocunque modo rem, Ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi: An qui, fortunae te responsare superbae Liberum et erectum, praesens hortatur et aptat? Quod si me populus Romanus forte roget, cur 70 Non, ut porticibus, sic judiciis fruar isdem, Nec sequar aut fugiam, quae diligit ipse vel odit : Olim quod vulpes aegroto cauta leoni Respondit, referam : Quia me vestigia terrent, Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum. 75 Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar, aut

quem?

Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Alultis occulto crescit res foenore. Verum

80

E i. 58. Si- desint.

Esto, aliis alios rebus studiisque teneri:
Iidem eadem possunt horam durare probantes ?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri: cui si vitiosa libido

85
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri! Lectus genialis in aula est :
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita :
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo? 90
Quid pauper ? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores: conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurro, rides: si forte subucula pexae

95 Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar, Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit, Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto, Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ? 100 Insanire putas solennia me, neque rides, Nec medici credis nec curatoris egere A praetore dati, rerum tutela mearum Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem De te pendentis, te respicientis amici.

105 Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

EPISTOLA II.

A D'LOLLIUM.

Trojani belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi : Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.

5 Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello, Stultorum regum et populorum continet aestus. Antenor censet belli praecidere causam: Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus,

10 Cogi posse negat. Nestor componere lites Inter Peliden festinat et inter Atriden: Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira

15 Iliacos intra muros peccatur et extra. Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, Utile proposuit nobis exemplar Ulixen, Qui domitor Trojae, multorum providus urbes Et mores hominum inspexit, latumque per aequor, 20 Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit, adversis rerum immersa bilis undis. Sirenum voces et Circae pocula nosti; Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis et excors, 25 Vixisset canis immundus vel amica luto sus. Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,

[blocks in formation]
« PreviousContinue »