Page images
PDF
EPUB

Ne biteris diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum? Non in caro nidore voluptas

Summa, sed in te ipso est.
Sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius, quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis et picta pandat spectacula cauda:

Tu pulmentaria quaere 20

25

Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista, Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? Carne tamen quamvis distat, nil hac magis illa, Imparibus formis deceptum te patet. Esto:

30

Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis.

Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video: quo pertinet ergo,

Proceros odisse lupos ? Quia scilicet illis

35

Majorem natura modum dedit, his breve pondus.

Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.

Porrectum magno magnum spectare catino

Vellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, 40
Praesentes Austri, coquite horum obsonia! Quanquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem

29, 30. Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

Imparibus formis deceptum te petere! Esto: Orellius.

45

Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid? tunc rhombos minus aequora
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Judice: nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et,
Cujus odorem olei nequeas perferre,―licebit
Ille repotia, natales aliosve dierum
Festos albatus celebret-cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur, et horum

alel ant?

Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt.
Mundus erit, qua non offendat sordibus atque

In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuti senis exemplo, dum munia didit,

Saevus erit, nec sic, ut simplex Naevius, unctam

50

55

60

65

70

Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
Afferat. Inprimis valeas bene: nam, variae res
Ut noceant homini, credas, memor illius escae,
Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,

Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum

48. aequor alebat.

56. ductum. 58. diffundere. 65. qui; offendit; offendet.

64. angit

75

{Testernis vitiis animum quoque praegravat una, Atque affigit humo divinae particulam aurae. Alter, ubi dicto citius curata sopori

Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
Accedent anni, et tractari mollius aetas

80

85

Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
Illis nullus erat; sed, credo, hac mente, quod hospes 90
Tardius adveniens vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset!

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
Occupat humanam: grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus; adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As, laquei pretium. Jure, inquit, Trausius istis
Jurgatur verbis: ego vectigalia magna
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo,
Quod superat, non est melius quo insumere possis ?
Cur eget indignus quisquam, te divite? quare
Templa ruunt antiqua deûm? cur, improbe, carac
Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res?

O magnus posthac inimicis risus! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? hic, qui

79. affligit. 95. Occupet, Orellius. 99. Aes; inquis.
106. rectae; tibi recte.

95

100

105

Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
An qui, contentus parvo metuensque futuri,
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?—

Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum.
Integris opibus novi non latius usum,

110

Quam nunc accisis. Videas metato in agello
Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,
Non ego, narrantem, temere edi luce profesta
Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae.
At mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque hoedo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat, culpa potare magistra,
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.

115

120

125

Saeviat atque novos moveat fortuna tumultus.

Quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius aut vos,

O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?

Nam propriae telluris herum natura neque illum,

Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille;
Illum aut nequities aut vafri inscitia juris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.

113. lautius; laetius, de conj. 129. proprie.

118. Ac, Orellius. 133. Ofellae, Orellius. 134. Dictus erat,.

130

135

128. vixistis.

SATIRA III.

Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis
Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo

Dic aliquid dignum promissis. Incipe. Nil est.
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poetis.

Atqui vultus erat multa et praeclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro,
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras, virtute relicta?

5

10

Contemnere, miser! Vitanda est improba Siren
Desidia, aut, quidquid vita meliore parasti,

15

Ponendum aequo animo.-Di te, Damasippe, deaeque
Verum ob consilium donent tonsore! Sed unde
Tam bene me nosti?—Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
Excussus propriis. Olim nam quaerere amabam,
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset;
Callidus huic signo ponebam millia centum:
Hortos egregiasque domos mercarier unus

20

Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
Imposuere mihi cognomen compita.-Novi,
Et miror morbi purgatum te illius.—Atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor

4. Ab ipsis.

S. iii. 1-4. Si raro scribes- quid fiet?
5. fugisti sobrius. Ergo-. 12 Eupolin Archilocho-.

25

« PreviousContinue »