Page images
PDF
EPUB

Hunc vexare locum, curae sunt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos: has nullo perdere possum

20
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem; pallor utrasque 25
Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram
Unguibus et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt: cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea: major

30 Laneu, quae poenis compesceret inferiorem. Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae Jam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam Altera Tisiphonen. Serpentes atque videres Infernas errare canes, lunamque rubentem,

35 Ne foret his testis, post magna latere sepulchra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis Corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum Julius et fragilis Pediatia furque Voranus. Singula quid memorem ? quo pacto alterna loquentes 10 Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum, Utque lupi barbam variae cum dente colubrae Abdiderint furtim terris, et imagine cerea Largior arserit ignis, et ut non testis inultus Horruerim voces Furiarum et facta duarum.

45 Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi, Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum

25. utramque, de conj. 41. resonarint, de conj.

45 Obruerim.

Excidere atque herbas atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.

50

SATIRA IX.

10

Ibam forte Via saura, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis ; Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu: Quid agis, dulcissime rerum ?Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia, quae vis. 7

. Cum assectaretur: Num quid vis ? occupo. At ille: Noris nos, inquit;. docti sumus. Hic

ego,

Pluris
Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens,
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
Manaret talos. O te, Bolane, cerebri

O
Felicem ! aiebam tacitus, cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi
Nil respondebam, Misere cupis, inquit, abire :
Jamdudum video; sed nil agis; usque tenebo;

15 Persequar hinc, quo nunc iter est tibi.-Nil opus est te Circumagi: quendam volo visere non tibi notum; 'Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te. Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,

2) Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,

S. ix. 3. Occurrit. 4. Quid agis, dulcissime, rerum? 16. Prosequar.-Distinguunt alii : Persequar hinc. Quo nunc iter est

tibi ?-alii : Persequar. Hinc quo—tibi ?

Non Varium facies : nam quis me scribere plures,
Aut citius possit versus ? quis membra movere
Mollius ? invideat quod et Hermogenes, ego canto. 25
Interpellandi locus hic erat: Est tibi mater,
Cognati, quis te salvo est opus ?-Haud mihi quisq iam:
Omnes composui.-Felices! Nunc ego resto.

. Confice: namque instat fatum mihi triste, Sabella Quod puero cecinit divina mota anus urna:

30 Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis, Nec laterum dolor aut tussis. nec tarda podagra ; Garrulus hunc quando consumet cunque: loquaces, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas. Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei

35 Praeterita; et casu tunc respondere vadato Debebat; quod ni fecisset, perdere litem. Si me amas, inquit, paullum hic ades.--Inteream, si Aut valeo stare aut novi civilia jura ; Et propero quo scis.-Dubius sum, quid faciam, inquit, 40 Tene relinquam an rem.-Me, sodes.—Non faciam, ille, Et praecedere coepit; ego, ut contendere durum Cum victore, sequor.—Maecenas quomodo tecum ? Hinc repetit; paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes

45 Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni Summosses omnes.—Non isto vivimus illic, Quo tu rere, modo: domus hac nec purior ulla est Nec magis his aliena malis ; nil mi officit unquam, 50 Ditior hic aut est quia doctior; est locus uniCuique suus.-Magnum narias, vix credibile !-Atqui Sic habet.---Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse.- Velis tantummodo; quae tua virtus,

36. vadatus.

38. huc.

48. vivitur,

50. nil mi officit, ingnam

Expugnabis ; et est qui vinci possit, eoque

36 Difficiles aditus primos habet.—Haud mihi deero: Muneribus servos corrumpam : non, hodie si Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram : Occurram in triviis; deducam! Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus.—Haec dum agit, ecce 60 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis ? et, Quo tendis ? rogat et respondet. Vellere coepi, Et prensare manu lentissima brachia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus 65 Ridens dissimulare; meum jecur urere bilis... Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum.—Memini bene, sed meliore Tempore dicam : hodie tricesima sabbata: vin' tu Curtis Judaeis oppedere ?-Nulla mihi, inquam, 70 Religio est.-At mi: sum paullo infirmior, unus Multorum. Ignosces; alias loquar.-Hunccine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius, et: Quo tu, turpissime ? magna 75 Inclamat voce: et: Licet antestari ? Ego vero Oppono auriculam: rapit in jus; clamor utrinque, Undique concursus. Sic me servavit Apollo.

60. dum ait.

76. Esclamut.

64. Pressare. 69. vis tu.

77. Apprno.

SATIRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, Defensore tuo, pervincam, qui male

factos Emcndare parat versus ;(hoc lenius ille, Est quo vir melior, longe subtilior illo, Qui multum puer et loris et funibus udis

5 Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis Antiquis posset contra fastidia nostra, Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeain illuc. Nempe/incomposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est, Ut non hoc fateatur ? At idem, quod sale multo) Urbem defricuit, chartā laudatur eadem. Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera; nain sic 5 Et Laberi mimos, ut pulchra poëmata, mirer. Ergo non satis est,/risu)diducere rictum Auditoris ;-et est quaedam tamen hic quoque virtus :Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures;

10 Et sermone opus est(modo) tristi, saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.

15 Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit, neque simius iste, Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis 20 Miscuit.-0 seri studiorum ! quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

« PreviousContinue »