Unxere matres Iliae addictum feris Alitibus atque car.ibus homicidam Hectorein, Postquam relictis moenibus rex procidit Heu! pervicacis ad pedes Achillei. Setosa duris exuere pellibus Laboriosi remiges Ulixei, Volente Circa, membra : tunc mens et sonus Relapsus atque notus in vultus honor. Dedi satis superque poenarum tibi, Amata nautis multum et institoribus. Fugit juventas, et verecundus color Reliquit ossa pelle amicta lurida; Tuis capillus albus est odoribus, Nullum ab labore me reclinat otium: Urget diem nox et dies noctem, neque est Levare tenta spiritu praecordia. Ergo negatum vincor ut credam miser, Sabella pectus increpare carmina, Caputque Marsa dissilire nenia. Quid amplius vis? O mare, o terra! ardeo, Quantum neque atro delibutus Hercules Nessi cruore, nec Sicana fervida Virens in Aetna flamma; tu, donec cinis Injuriosis aridus ventis ferar, Cales venenis officina Colchicis. Quae finis aut quod me manet stipendium? Effare: jussas cum fide poenas luam, Paratus expiare, seu poposceris Centum juvencos, sive mendaci lyra Voles sonari : tu pudica, tu proba Perambulabis astra sidus aureum. Infamis Helenae Castor offensus vicem
Fraterque magni Castoris, victi prece, Adempta vati reddidere lumina : Et tu, potes nam, solve me dementia, O nec paternis obsoleta sordibus, Nec in sepulcris pauperum prudens anus Novendiales dissipare pulveres ! Tibi hospitale pectus et purae manus, Tuusque venter Pactumeius, et tuo Cruore rubros obstetrix pannos lavit, Utcunque fortis exsilis puerpera.
Quid obseratis auribus fundis preces ? Non saxa nudis surdiora navitis Neptunus alto tundit hibernus salo. Inultus ut tu riseris Cotyttia Vulgata, sacrum liberi cupidinis, Et, Esquilini pontifex venefici, Impune ut Urbem nomine impleris meo? Quid proderat ditasse Pelignas anus, Velociusve miscuisse toxicum? Sed tardiora fata te votis manent; Ingrata misero vita ducenda est in hoc, Novis ut usque suppetas laboribus. Optat quietem Pelopis infidi pater, Egens benignae Tantalus semper dapis; Optat Prometheus obligatus aliti, Optat supremo collocare Sisyphus In monte saxum: sed vetant leges Jovis. Voles modo altis desilire turribus,
Modo ense pectus Norico recludere, Frustraque vincla gutturi nectes tuo, Fastidiosa tristis aegrimonia. Vectabor humeris tunc ego inimicis
eques, Meaeque terra cedet insolentiae. An quae movere cereas imagines, Ut ipse nosti curiosus, et polo Deripere lunam vocibus possim meis, Possim crematos excitare mortuos Desiderique temperare pocula, Plorem artis in te nil agentis exitus ?
72. innectes. 81 nullum habentis exitum ; nil habcntus exitna.
i
PHOEBE, silvarumque potens Diana, Lucidum coeli decus, o colendi Semper et culti, date, quae precamur
Tempore sacro,
Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis.
Diva, producas subolem Patrumque Prosperes decreta super jugandis Feminis prolisque novae feraci
Lege marita,
Certus undenos decies per annos Orbis ut cantus referatque ludos. Ter die claro, totiesque grata
Nocte frequentes.
Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictum est stabilisque rerum Terminus servet, bona jam peractis
Jungite fata.
« PreviousContinue » |