Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

nep qu

aram

pro reditu meo consecrari,* ut

́ad eam sacrum perenne facerent magistratus et sacerdotes

cussum ess

ium

C

Р

per totum impe

rium populi Romani parta est terra marique pax; cumque a condita Urbe Janum Quirinum bis omnino clausum fuisse prodatur, eum Senatus per me Principem ter claudendum esse decrevit.'

Inter filios meos, quos sinistra sors mihi eripuit, eorum Caium et Lucium Cæsares."

Tabula tertia a læva.

Honoris mei causa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis consules designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium, et ex eo die, quo deducti sunt in forum ut interessent consil Is publicis, decrevit Senatus. Equites autem Romani universi Principem juventutis utrumque eorum, parmis et hastis argenteis donatum, appellaverunt."

Plebei Romanæ viritim SS. trecenos numeravi ex testamento. patris mei, et nomine meo quadringenos ex bellorum manibiis P Consul quintum dedi, iterum autem in consulatu decimo ex patri

Pro eo bis honores decreti Angusto, a. 728. et 738. Nostra verba spectant ad a. 738. quo senatus Augusto redeunti aram in curia ponendam decrevit. V. Dio LIV. 25.

1 Recte: nam Janus bis tantum ab Augusto clausus est, a. U. 723. et 727. Deinde a. 742. eum quidem tertium claudendum decrevit senatus, sed rem irritam fecit Dacorum Dalmatarumque rebellio. V. Dio LI. 20. LIII. 26. LIV. 36. Errant itaque Masson. in templo Jani reser. et Oros. VI. 22. forte et Suet. Aug. 22. nisi is rem destinatam posuit pro facta; quod ibi Cel. Wolf. et jam ante eum Chishull. 1. 1. et Eckhel in doctr.

NN. t. vI. p. 84. et 89. monuere.

m Hæc verba non sejungenda videntur a seqq. Cf. ad ea et seqq. Suet. Aug. 26. 64. in Tib. 23. ad Tac. Ann. 1. 3. 15. 17. Noris. ad Cenot. Pis. Sen. Consol. ad Marc. 14. 15.

Cf. Dio Lv. 12. (qui aureas parmas hastasque donatas dicit) Eckhel 1. 1. p. 171. et nos ad Tac. Ann. 1. 3.

14.

• Cf. Suet. Cæs. 83. extr. Dio XLIV. 35. XLV. 6. XLVI. 48.

P V. not. m. et ad hæc ac seqq. Dio LI. 21. LIII. 2. 28. Suet. Aug. 40.42.

monio meo IIS. quadringenos congiari viritim pernumeravi, et Consul undecimum duodecim frumentationes frumento privatim coëmpto emensus sum, et tribunitia potestate duodecimum quadringenos nummos tertium viritim dedi. Quæ mea congiaria ' pervenerunt ad sestertium millia nunquam minus quinquaginta et ducenta. Tribunitiæ potestatis duodevicinsimum Consul XII. trecentis et viginti millibus plebei urbanæ sexagenos denarios viritim dedi; et cuoivis militum meorum consul quintum ex manibiis viritim millia nummum singula dedi. Acceperunt id triumphale congiarium in coloniis hominum circiter centum et viginti millia. Consul tertium decimum sexagenos denarios plebei, quæ tum frumentum publicum acceperunt, dedi. Ea millia hominum paulo plura quam ducenta fuerunt. Pecuniam pro agris, quos in consulatu meo quarto et postea consulibus M. Crasso et Cn. Lentulo Augure adsignavi militibus, solvi municipls. Ea sestertium circiter sexsiens milliens fuit, quam ex collationibus pro prædiis * numeravi, et circiter bis milliens et sescentiens, quod pro agris provincialibus solvi. Id primus et solus omnium, qui deduxerunt colonias militum in Italia aut in provinciis, ad memoriam ætatis meæ feci; et postea Ti. Neroni et Cn. Pisoni consulibus, itemque C. Antistio et D. Lælio Cos. et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus et Lentulo et Messalino consulibus et L. Caninio et Q. Fabricio consulibus, veteranis, quos emeriteis stipend Is in sua municipia reduxi, præmia are numerato persolvi: quam in rem sestertium mill impendi.

[ocr errors]

Quater pecunia mea juvi ærarium, ita ut sestertium milliens et quinquiens ad eos, qui præerant ærario, detulerim: et M. Æmilio et L. Aruntio Cos. in ærarium militare, quod ex consilio

a Ita lego, ut sit i. q. HS. 8. SS. non iis, ut ad plebem referatur, sicut paullo post plebei, quæ acceperunt.

r H. e. frumenti largitiones, ut ap. Suet. Aug. 40. 42.

* Bene ita Chishull. V. Dio LI. 4. prædiatoribus conj. Gron. et prætoribus male Lips.

y Cf. Suet. Aug. 46. ibique intpp.
z Neroni et Pisoni sunt ablativi, ut

A. U. 740. Cf. Suet. c. 41. et sorti,' 'igni,'' colli,' 'amni,'' cædi,' Joseph. A. J. xvI. 4. 'imbri,' 'oneri,' 'parti' cet. V. ad Sil. VII. 368. VIII. 125. et Liv. iv. 12. 8.

Sc. singula quatuor, tria pecuniæ, frumenti unum. Mox triumphale congiarium de pecunia militibus data ab Augusto triumphante.

"Sexsugesiens conj. Chishull. ex vestigio lacunæ, etsi enormis sit sum

ma.

a Cf. Dio LIII. 2.

b Liria supplet Gron. ex Dione LV. 14. Senatus Chishull. ex ejusd. c. 24. Maecenatis alii.

constitutum est, ex quo præmia darentur militibus, qui viginti stipendia emeruissent, HS. milliens et septingentiens

Tib. Cæsaris nomine et meo detuli.c

et P. Lentulus consules fuerunt, cum d

[ocr errors][merged small]

quo Cn.

cerent

[blocks in formation]

Tabula prima a dextra.

Curiam et continens ei Chalcidicum, templumque Apollinis in palatio cum porticibus, ædem Divi JulI, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine ejus,' qui priorem eodem in solo fecerat, Octaviam, pulvinar ad Circum Maximum, ædes in Capitolio Jovis FeretrI et Jovis Tonantis,& ædem Quirini, ædes Minervæ et Junonis Reginæ et Jovis, Libertatis in Aventino, ædem Larum in summa Sacra via, ædem Deum Penatium in Velia, ædem Juventutis,' ædem Matris Magnæ in Palatio feci.

h

Capitolium et Pompeium theatrum, utrumque opus, impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum, compluribus locis vetustate labentes, refeci,k et aquam, quæ Marcia appellatur, duplicavi, fonte novo in rivum ejus immisso.1 Forum Julium et Basilicam, quæ fuit inter ædem Castoris et ædem Saturni, cœpta profligataque opera a patre meo, perfeci, et eandem Basilicam consumptam incendio, ampliato ejus solo, sub

c Cf. Dio Lv. 24. sq.

Cf. ad hæc et seqq. Snet. Aug. 29. 30. Curiam Juliam, in honorem patris, Julii Cæsaris, conditam. V. Dio LI. 22. Continens, conjunctum, ei Chalcidicum, templum Minervæ extructum ad formam alius templi ejusdem nominis, quod Chalcidenses ex Euboea profugi in hujus Deæ honorem Lacedæmone condiderant; nisi hoc fuit templum æreum Minervæ Chalciccæ, et Minerva potius Chalcidica dicta est a Chalcide Syriæ ab Augusto ademta post devictam Cleopatram. Cf. Reimar. ad Dion. LI. 22. et Scalig. ad Eusebii Chron. n. 2105. qui Minervia Chalcidica a Domitiano -extructa memorat.

e Cf. Dio LIII. 1. 2. et Suet. 1. 1. ac de æde D. Julii Dio LI. 22.

f Cn. Octavii, in reg. 1x. Urbis. Cf. P. Victor.

Hæc ab Augusto condita, illa vero refecta. V. Suet. I. I. et 91. Dio, LIV. 4. Liv. IV. 20. Corn. Nep. in Att. 20. et de æde Quirini Dio LIV. 19.

h Sc. publicorum, quam ædem a. 748. ex stipe, a populo ei absenti Kal. Jan. collata, struxit. Vid. marm. Farnes. ap. Gruter. 106. 4.

Quæ incendio consumta erat. V. Dio LIV. 19.

* A. U. 748. V. Gruter. 177. 1.

1 Cf. Frontin. de aquæduct. c. 12. et Dio XLIX. 42.

titulo nominis filiorum meorum incohavi," et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis jussi. Duo et octoginta templa Deum in Urbe consul refeci, nullo prætermisso, quod eo tempore

a

lum

mu

m

iruminea

[blocks in formation]

Auri

Privato solo dedicato Martis Ultoris templum Forumque Augustum, et theatrum ad ædem Apollinis in solo magna ex parte ad id empto feci, quod sub nomine M. Marcelli generi nitescit. p Dona ex manibiis in Capitolio et in æde Divi Jull et in æde Apollinis et in æde Vestæ et in templo Martis Ultoris consacravi; quæ mihi constiterunt HS. circiter milliens. coronarl pondo triginta et quinque millia municipiis et colonIs Italiæ conferentibus ad triumphos meos quintum Consul remisi; et postea, quotiescumque Imperator appellatus sum, aurum coronarium non accepi, decernentibus municipiis et conferentibus, quæ tunc adque antea decreverant.

Munus gladiatorium dedi meo nomine, et quinquiens filiorum meorum aut nepotum nomine: quibus muneribus pugnaverunt hominum circiter decem millia

undique accinctarum t

nomine, et tertium nepotum

Bis dedi ferarum spectacula proprio meo Ludos feci meo nomi

ne quater, aliorum autem magistratuum absentium ter et vigiens in collegio xv. virorum magister, adlecto in

m Sic et in opt. cod. Suet. Aug. 97. extr. Vocem a caho, initio rerum, deducebat Verrius Flaccus. V. Diomed. ap. Putsch. 1. 1. p. 361.

n Cf. Ovid. Fast. 11. 59.

• Cf. Suet. c. 29. Dio LIV. 8. Ovid. Fast. v. 551. sq. 579. Eckhel, doctr. NN. T. 6. p. 94. sq. et 100. quæ loca etiam de alio Martis Ultoris templo agunt, de quo v. not. z. mox.

P Cf. Dio LIV. 25–27.

q Cf. Suet. c. 30.

r Propr. ad coronas triumphales, Xpvoíov és σrepávovs ap. Dion. XLIX. 42. Inde dictum proprie aurum coronarium: nam ducibus, qui ab exer. citu Imperatores appellabantur, a provincialibus, sociis regibusque co

[ocr errors]

ronæ initio aureæ dono dabantur, more a Græcis petito, et deinde harum loco aurum ; quod serioribus, Imperatorum maxime, temporibus ab iis tributi instar exactum est: unde coronarium dictum de gratuito et honorario, et honestum exactionis nomen factum. Στεφανικὸν τέλεσμα Ancyranos dixisse Tây TÒ EV XáρITOS μépei didóμevov, docet Suidas. Cf. Dio XLVIII. 42. XLIX. 42. LI. 21. Lips. de magn. Rom. 11. 9. Ernesti clav. Cic. et Schelleri Lex. Lat.

» Cf. not. g. p. 58.

Forte leg. acçitarum.

u Cf. Suet. Aug. 43. ibique intpp. Quater sc. et vicies.

collegium M. Agrippa,

per Quindecimviros, C. Furnio, C. Silano Cos. quintos feci ludos sæculares nulli vivorum visos ante id tempus, deinde

Venationes bestiarum Africanarum, meo nomine et filiorum meorum et nepotum, in circo, aut in foro, aut in amphitheatris populo dedi sexiens et vigiens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria millia et quingentæ.

Navalis præell spectaculum populo dedi trans Tiberim, in quo loco nunc nemus est Cæsarum, cavato solo in longitudinem mille et octingentos pedes: in latitudine mille erant et ducenti. In quo triginta rostratæ naves, triremes et quadriremes, pluris autem minores, inter se conflixerunt. Atticis et Persicis classibus pugnaverunt, præter remiges, millia hominum triginta circiter.

In templis omnium civitatum primarum Europa et Asiæ victor ornamenta reposui, quæ, spoliatis templis, is, cum quo bellum gesseram, privatim possederat. Meæ statuæ pedestres et equestres et in quadrigeis argentea steterunt in Urbe xxc. circiter; quas ipse sustuli, exque ea pecunia dona aurea in æde Apollinis, meo nomine et illorum, qui mihi statuarum honorem habuerunt, posui.c

Tabula secunda a dextra.

Mare pacavi a prædonibus. Eo bello servorum, qui fugissent a dominis suis et arma contra rempublicam tulerunt, triginta fere

* Cf. Censorin. c. 17. Grut. p. 295. intpp. Zosimi 11. 4. Eckhel 1. 1. ad a. 737. Mitscherl. ad Horat. carm. sæc. et nos ad Tac. Ann. xi. 11. 1–3. Probabiliori judicio Chishull. in notis lacunam h. 1. ita explet: ludos sæculares intermissos ante id tempus, deinde post CX. annum, ut edicto monui, repetendos.

A. U. 750. Cf. ad Suet. in Aug. 43. (ubi eadem reperies verba ex h. 1. depromta) ad Tac. Ann. vi. 1. 3. XII. 56. 2. xiv. 15. 5. Vellei. II. 100. ' Nemus Cæsarum,' Caii et Lucii; 'horti naumachiæ proximi' ap. Suet. Tib. 72. pr. ubi v. Ern. Cf. ad Tac. 11. 11.

21.

zCf. ad Suet. Cæs. 39. et Claud.

a Cf. Strabo XIII. p. 595. (890.) et XIV. p. 637. (944.) Plin. xxxiv. 8. s.

19.

b Sc. Antonius: nam vir modestus nusquam nominat duces a se devictos.

c Cf. Suet. c. 52.

d Sc. devicto Sex. Pompeio, qui servis conscriptis mare infestabat latrociniis ac prædationibus. Cf. Vellei. II. 73. Flor. Iv. 8. Dio XLVIII. 17-23. XLIX. 1-12. Appian. B. C. IV. 84. v. 144. Hinc et bellum hoc Siculum infra dicitur servile, et piratici nomine infamatur. V.not. s. p. 65.

« PreviousContinue »