te greges centum Siculaeque circum uestiunt lanae; mihi parua rura et 5* TIBULLUS II iv 1-12 HIC mihi seruitium uideo dominamque paratam: iam mihi, libertas illa paterna, uale! seruitium sed triste datur, teneorque catenis et numquam misero uincla remittit Amor. et seu quid merui seu nil peccauimus, urit; uror, io! remoue, saeua puella, faces. o ego, ne possem tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris! nunc et amara dies et noctis amarior umbrast: omnia nunc tristi tempora felle madent. 6 On Tibullus' Death.-DOMITIUS MARSUS TE quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle, Mors iuuenem campos misit ad Elysios, ne foret aut elegis molles qui fleret amores aut caneret forti regia bella pede. Thine are a hundred herds. For thee From trusty Fate a little farm, A slender vein of Grecian song, Are mine; and wit in scorn to hold 5 MISTRESS and bondage here, poor thrall, I see: Yea, bondage harsh and riveted amain, Or some stark rock, from mad winds never free, 6 THEE too, Tibullus, ere thy time hath Death's unsparing hand Despatch'd to fare by Vergil's side to still Elysium's land, That none should be to plain of love in elegy's soft lay Or in heroic numbers sweep with princes to the fray. 7 8 LUCAN VII 7-27 AT nox, felicis Magno pars ultima uitae, sollicitos uana decepit imagine somnos. nam Pompeiani uisus sibi sede theatri innumeram effigiem Romanae cernere plebis, adtollique suum laetis ad sidera nomen uocibus, et plausu cuneos certare sonantes : qualis erat populi facies clamorque fauentis, olim cum iuuenis primique aetate triumphi, post domitas gentes quas torrens ambit Hiberus, et quaecumque fugax Sertorius inpulit arma, Vespere pacato, pura uenerabilis aeque quam currus ornante toga, plaudente senatu, sedit adhuc Romanus eques: seu fine bonorum anxia uenturis ad tempora laeta refugit, siue per ambages solitas contraria uisis uaticinata quies magni tulit omina planctus, seu uetito patrias ultra tibi cernere sedes sic Romam Fortuna dedit. ne rumpite somnos, castrorum uigiles; nullas tuba uerberet aures. crastina dira quies et imagine maesta diurna undique funestas acies feret, undique bellum. LUCAN VIII 523-535 TENE mihi dubitas an sit uiolare necesse, cum liceat? quae te nostri fiducia regni huc agit, infelix? populum non cernis inermem aruaque uix refugo fodientem mollia Nilo? metiri sua regna decet uiresque fateri. tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam, sub qua Roma iacet ? bustum cineresque mouere Thessalicos audes bellumque in regna uocare? ante aciem Emathiam nullis accessimus armis : 7 8 The Dream of Pompey THAT night, to Pompey last of happy life, With spectral pageant mock'd his troubled sleep. And heard his own name lifted to the skies The West now tranquil, as revered in white Pompey must die CANST doubt that I must harm thee, when I may? That drives thee here, unhappy? Seest thou not Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis ? nunc uictoris opes et cognita fata lacessis? aduersis non desse decet, sed laeta secutos; nulla fides umquam miseros elegit amicos. 9 LUCAN VIII 679-686 INPIVS ut Magnum nosset puer, illa uerenda regibus hirta coma et generosa fronte decora caesaries conprensa manust, Pharioque ueruto, dum uiuunt uoltus atque os in murmura pulsant singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, suffixum caput est quo numquam bella iubente pax fuit; hoc leges Campumque et Rostra mouebat, hac facie Fortuna tibi Romana placebas. ΙΟ LUCAN VIII 721-774 LVCIS maesta parum per densas Cynthia nubes praebebat; cano sed discolor aequore truncus conspicitur. tenet ille ducem conplexibus artis, eripiente mari; tunc uictus pondere tanto expectat fluctus pelagoque iuuante cadauer inpellit. postquam sicco iam litore sedit, incubuit Magno lacrimasque effudit in omne uolnus et ad superos obscuraque sidera fatur: 'Non pretiosa petit cumulato ture sepulcra Pompeius, Fortuna, tuus; non, pinguis ad astra ut ferat e membris Eoos fumus odores, ut Romana suum gestent pia colla parentem, praeferat ut ueteres feralis pompa triumphos, ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignes proiectis maerens exercitus ambiat armis. da uilem Magno plebei funeris arcam, quae lacerum corpus siccos effundat in ignes; robora non desint misero nec sordidus ustor. sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso crine iacet subicique facem, conplexa maritum, imperat, extremo sed abest a munere busti, infelix coniunx, nec adhuc a litore longest.' |