Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

JOANNES GUILELMUS DONALDSON

S. THEOLOGIAE DOCTOR; COLLEGII SS. TRINITATIS APUD CANTABRIGIENSES
QUONDAM SÓCIUS.

EDITIO SECUNDA

AUCTA ATQUE EMENDAT A.

LONDINI ET EDIMBURGI.

PROSTAT APUD WILLIAMS ET NORGATE.

LIPSIAE APUD RUD. HARTMANN.

MDCCCLX.

VIRO ERUDITISSIMO

CAROLO RICARDO LEPSIO

QUI DE UNIVERSA PHILOLOGIA,

AC PRAESERTIM

DE VETERUM AEGYPTIORUM PALAEOGRAPHIA CHRONOLOGIAQUE

OPTIME MERITUS EST

HUNC LIBRUM

ITERUM DEDICAT

JOANNES GUILELMUS DONALDSON.

Ei898-87-6

PRAEFATIO

EDITIONIS SECUNDAE.

Occasionem hujus dissertationis recognoscendae, a librariis delatam, equidem libenter arripui. Nam tametsi ab ea ratione, qua in universa re versatus sum, ne transversum quidem unguem discessi, et vel paginarum ordinem numerumque integrum reliqui, tamen nihilominus haud ita pauca erant sigillatim, quae vel minuta egerent emendatione, vel brevi aliquo argumento confirmari possent. Ac praesertim in ea Peccati, quod vocatur, Originalis interpretatione, quam ex vestigiis in textu Hebraeo signatis primus agnoveram, quam verissimam judico, qua tanquam fundamento rationes meae et placita innituntur, praeter jucundissimam summorum virorum approbationem, qui vel sermone vel litteris assensum suum mihi significaverant, nuperrime et quasi forte fortuna comperi Henricum Cornelium Agrippam Nettesheimensem, qui omnibus fere saeculi sexti decimi hominibus ingenio ac doctrina antecellebat, eandem plane sententiam sine ulla bonorum offensione, aperte professum esse, et acri etiamtunc Romanae Ecclesiae dominatione Episcopo cuidam dedicasse. Itaque mihi relligio fuit hanc praeoccupationem cum lectoribus meis quantocius communicare, adjectis aliis quoque adstipulatoribus quos universe meam vel potius Agrippae rationem comprobasse rescivi. Neque enim is sum qui fremam „pereant qui ante nos nostra dixerunt!" Gaudeo potius ac laetor, quod, dum ii, qui perennem erroris rivulum ex caenosis ecclesiaticae traditionis fontibus hauriunt, lapsum hominis et malorum omnium originem ad callidam Aesopici serpentis facundiam referunt, exstiterunt quovis fere saeculo docti piique viri, qui hominem et peccasse

« PreviousContinue »