Page images
PDF
EPUB

Aedibus ex magnis subito se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honeste;
Iam moechus Romae, iam mallet doctor Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pavit: quanto constantior isdem
In vitiis, tanto levius miser ac prior illo,
Qui iam contento, iam laxo fune laborat.

Her. Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
Furcifer? Dav. Ad te, inquam. Her. Quo pacto, pes-

sime? Dav. Laudas

Fortunam et mores antiquae plebis, et idem,

Si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres
Nequidquam coeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
Ad coenam,
laudas securum olus ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
Quod nusquam tibi sit potandum.. Iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
Convivam:,,Nemon' oleum feret ocius? ecquis
Audit?" cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
Discedunt.,,Etenim fateor me" dixerit ille,
,,Duci ventre levem, nasum nidore supinor,
,,Imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino.
Tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
,,Insectere velut melior, verbisque decoris

[ocr errors]
[ocr errors]

Obvolvas vitium?" Quid, si me stultior ipso Quingentis emto drachmis deprenderis? Aufer Me vultu terrere; manum stomachumque teneto, Dum, quae Crispini docuit me ianitor, edo.

15

20

25

30

35

40

45

Te coniux aliena capit, meretricula Davum:
Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna

Quaecunque excepit turgentis verbera caudae
50 Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
Dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
Ditior aut formae melioris meiat eodem.

Tu cum proiectis insignibus, annulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama 55 Turpis, odoratum caput obscurante lacerna : Non es quod simulas? Metuens induceris atque Altercante libidinibus tremis ossa pavore. Quid refert, uri, virgis ferroque necari Auctoratus eas, an turpi clausus in arca, 60 Quo te demisit peccati conscia herilis, Contractum genibus tangas caput? Estne marito Matronae peccantis in ambo iusta potestas, In corruptorem vel iustior? Illa tamen se Non habitu mutatve loco, peccatve superne. 65 Cum te formidet mulier neque credat amanti, Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti Committes rem omnem et vitam et cum corpore famam. Evasti: credo, metues doctusque cavebis ;

Quaeres, quando iterum paveas iterumque perire

70 Possis, o toties servus! Quae bellua, ruptis Cum semel effugit, reddit se prava catenis?

,,Non sum moechus" ais. Neque ego, hercule, fur,
ubi vasa

Praetereo sapiens argentea. Tolle periclum,
Iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

75 Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Imposita haud unquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat: nam,
Sive vicarius est, qui servo paret - uti mos

80 Vester ait - seu conservus; tibi quid sum ego? Nempe

Tu, mihi qui imperitas, alii servis miser atque
Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.

Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus,

Quem neque pauperies neque mors neque vincula

terrent,

Responsare cupidinibus, contemnere honores

Fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,

.85

Externi ne quid valeat per leve morari,

In quem manca ruit semper fortuna. Potesne

Ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta
Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
Perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi

90

Colla iugo,,,Liber, liber sum," dic age! Non quis:

Urget enim dominus mentem non lenis et acres
Subiectat lasso stimulos versatque negantem.

[blocks in formation]

Arma viri? Nequam et cessator Davus; at ipse
Subtilis veterum iudex et callidus audis.

Nil ego,
si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus coenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant

100

105

Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili; qui praedia vendit,

110

Nil servile gulae parens habet? Adde, quod idem

Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere, teque ipsum vitas fugitivus et erro,
Iam vino quaerens, iam somno fallere curam;

Frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.

115

Her. Unde mihi lapidem? Dav. Quorsum est opus? Her.
Unde sagittas?

Dav. Aut insanit homo aut versus facit. Her. Ocius

hinc te

Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino!

SATIRA VIII.

Horat. Ut Nasidieni iuvit te coena beati? Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic De medio potare die. Fundan. Sic, ut mihi nunquam In vita fuerit melius. Hor. Dic, si grave non est, 5 Quae prima iratum ventrem placaverit esca. Fund. In primis Lucanus aper: leni fuit Austro Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum Rapula, lactucae, radices, qualia lassum Pervellunt stomachum, siser, halec, faecula Coa. 10 His ubi sublatis puer alte cinctus acernam Gausape purpureo mensam pertersit, et alter Sublegit quodcunque iaceret inutile quodque Posset coenantes offendere; ut Attica virgo Cum sacrie Cereris procedit fuscus Hydaspes, 15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. Hic herus:,,Albanum, Maecenas, sive Falernum ,,Te magis appositis delectat: habemus utrumque." Hor. Divitias miseras! Sed quis coenantibus una, Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.

20 Fund. Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,

Si memini, Varius, cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas simul absorbere placentas.
25 Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,

Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia sucum,
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit, melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni:
Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"
Et calices poscit maiores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod maledicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.

Affertur squillas inter muraena natantes

In patina porrecta. Sub hoc herus,,Haec gravida" inquit ,,Capta est, deterior post partum carne futura.

30

35

40

,,His mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri

45

,,Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

[ocr errors][merged small]

,,Dum coquitur cocto Chium sic convenit, ut non

,,Hoc magis ullum aliud -; pipere albo, non sine aceto, ,,Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.

50

,,Erucas virides, inulas ego primus amaras

,,Monstravi incoquere; illotos Curtillus echinos,

Ut melius muria, quod testa marina remittat.“

[ocr errors]

Interea suspensa graves aulaea ruinas

In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret:,,Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos

60

55

« PreviousContinue »