Page images
PDF
EPUB

Summo carmine, quae Gnidon

Iunctis visit oloribus;

Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon

Dicetur merita nox quoque nenia.

ODE XXIX.

AD MAECENATEM.

Tyrrhena regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum et
Pressa tuis balanus capillis

Iamdudum apud me est: eripe te morae,
semper údum Tibur et Aesulae

Ne

Declive contempleris arvum et

Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et

Molem propinquam nubibus arduis,

Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae.

Plerumque gratae divitibus vices

Mundaeque parvo sub lare pauperum

Coenae sine aulaeis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater

Ostendit ignem, iam Procyon furit

Et stella vesani Leonis

Sole dies referente siccos:

Iam pastor umbras cum grege languido

Rivumque fessus quaerit et horridi

Dumeta Silvani, caretque
Ripa vagis taciturna ventis.

15

5

10

15

20

25

30

35

40

45

50

55

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas, et Urbi sollicitus times,
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento
Componere aequus; cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare, nunc lapides adesos

Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis una non sine montium

Clamore vicinaeque silvae,
Cum fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse,,Vixi: cras vel atra

[ocr errors]

,,Nube polum pater occupato,

,,Vel sole puro; non tamen irritum,
,,Quodcunque retro est, efficiet, neque
,,Diffinget infectumque reddet,

,,Quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna saevó laeta negotio et
,,Ludum insolentem ludere pertinax
,,Transmutat incertos honores,
,,Nunc mihi nunc alii benigna.
,,Laudo manentem; si celeres quatit
,,Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo probamque
,,Pauperiem sine dote quaero.

,,Non est meum, si mugiat Africis
,,Malus procellis, ad miseras preces
,,Decurrere et votis pacisci,

,,Ne Cypriae Tyriaeque merces

,,Addant avaro divitias mari:
,,Tum me biremis praesidio scaphae
,Tutum per Aegaeos tumultus

[ocr errors]

,,Aura feret geminusque Pollux."

60

ODE XXX.

AD MEL POMENEN.

Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica

5

10

Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

15

5

10

15

20

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER QUARTUS.

ODE I

AD VENERE M.

Intermissa, Venus, diu

Rursus bella moves? Parce, precor, precor
Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus
Iam durum imperiis: abi,

Quo blandae iuvenum te revocant preces.
Tempestivius in domum

Paulli, purpureis ales oloribus,

Comissabere Maximi,

Si torrere iecur quaeris idoneum:
Namque et nobilis et decens

Et pro sollicitis non tacitus reis

Et centum puer artium

Late signa feret militiae tuae,

Et quandoque potentior

Largis muneribus riserit aemuli,

Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.
Illic plurima naribus

Duces thura, lyraeque et Berecyntiae
Delectabere tibiae

[ocr errors]

Illic bis pueri die

Mixtis carminibus non sine fistula;

Numen cum teneris virginibus tuum Laudantes pede candido

25

In morem Salium ter quatient humum. Me nec femina nec puer

[blocks in formation]

Cur facunda parum decoro

35

Inter verba cadit lingua silentio?

Nocturnis ego somniis

Iam captum teneo, iam volucrem sequor

Te per gramina Martii

Campi, te per aquas, dure, volubiles.

[blocks in formation]

AD IULUM ANTONIUM.

Pindarum quisquis studet aemulari,

Iule, ceratis ope Daedalea

Nititur pennis, vitreo daturus

40

Nomina ponto.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »