Page images
PDF
EPUB

20

25

30

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
Castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Quum fugeret, tamen uda Lyaeo

Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristes affatus amicos:

,,Quo nos cunque feret melior fortuna parente,
,,Ibimus, o socii comitesque!

,,Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
,,Certus enim promisit Apollo,
,,Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
,,0 fortes peioraque passi

[ocr errors]

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
Cras ingens iterabimus aequor."

ODE VII.

AD LYDIA M.

Lydia, dic, per omnes

Te deos oro, Sybarin cur properas amando
Perdere; cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis? 5 Cur neque militaris

10

Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum
Sanguine viperino

Cautius vitat, neque iam livida gestat armis
Brachia, saepe disco,

Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae

15 Funera, ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

Read

ODE IX.

AD THALIARCHUM,

Vides, ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
Silvae laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.

Dissolve frigus ligna super foco
Large reponens, atque benignius
Deprome quadrimum Sabina,
O Thaliarche, merum diota.

Permitte divis cetera, qui simul
Stravere ventos aequore fervido
Deproeliantes, nec cupressi

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere, et

Quem Fors dierum cunque dabit, lucro

Appone, nec dulces amores

Sperne puer, neque tu choreas,

Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus et areae
Lenesque sub noctem susurri
Composita repetantur hora,

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo,
Pignusque dereptum lacertis
Aut digito male pertinaci.

5

10

15

20

Read

5

10

15

20

ODE X.

AD MERCURIUM.

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decorae
More palaestrae,

Te canam, magni Iovis et deorum
Nuncium curvaeque lyrae parentem,
Callidum, quidquid placuit, iocoso
Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto

Thessalosque ignes et iniqua Troiae
Castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponis
Sedibus, virgaque levem coërces

Aurea turbam, superis deorum
Gratus et imis.

ODE XI.

AD LEUCONOEN.

Tu ne quaesieris scire nefas, quem mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios Tentaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati! Seu plures hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,

Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

5

ODE XII. Read

AD CAESAREM AUGUSTUM.

Quem virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio?
Quem deum? Cuius recinet iocosa
Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris,

Aut super Pindo gelidove in Haemo?
Unde vocalem temere insecutae
Orphea silvae,

5

[blocks in formation]

Unde nil maius generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum.

Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores

Proeliis audax; neque te silebo,
Liber, et saevis inimica virgo
Belluis, nec te, metuende certa
Phoebe sagitta.

20

25

30

35

40

Dicam et Alciden puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,

Et minax di sic voluere

[ocr errors]

Unda recumbit.

ponto

Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis
Nobile letum.

Regulum, et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno
Gratus insigni referam camena,
Fabriciumque:

Hunc, et incomtis Curium capillis
Utilem bello tulit, et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto
Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor aevo
Fama Marcelli; micat inter omnes
Iulium sidus, velut inter ignes

Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo

Caesare regnes.

Ille seu Parthos Latio imminentes
Egerit iusto domitos triumpho,
Sive subiectos Orientis orae

Seras et Indos,

45

50

55

« PreviousContinue »