Page images
PDF
EPUB

Praetor who appointed him: from the Praetor to the Praefectus urbi: from the Praefectus urbi to Caesar. In the provinces a Vir consularis, appointed for the purpose, took the place of Praefectus urbi, Suetonius, Augustus, 33.

For the constitution of the courts in the periods of Legis actio, Formula, Libellus, the student should consult Bethmann-Hollweg's Römischer Civilprozess.

APPENDIX

ADDITIONS AND AMENDMENTS

[The words embodied in the text are distinguished from the conjectural readings by italics.]

SOME Conjectural readings, principally by Krueger and Studemund and by Huschke, too uncertain for admission into the text, but followed more or less closely in the translation, are here appended. 1 § 43. Neque plures quam D servos habentis mentio in ea lege habetur.

1 § 56. Itaque liberos suos in potestate habent cives Romani, si, &c., &c.

1§73. Cujus aetatis filius sit, nisi forte eorum aliquis, qui e lege Aelia Sentia matrimonium se contrahere putarint, erroris causam probare velit; ab hoc enim, &c., &c. ... quod ad erroris quoque causam probandam attinet, anniculus filius esse debeat, sed non semper videri debet generale jus inductum cum imperator epistulam ad quendam dedit.

1 § 78. Quod autem diximus inter civem Romanam peregrinumque contracto matrimonio eum qui nascitur peregrinum esse, lege Minicia cavetur, qua lege effectum est, ut si matrimonium inter cives Romanas peregrinosque non interveniente conubio contrahatur eum qui nascitur peregrini parentis condicionem sequatur.

1 § 79. Adeo autem hoc ita est, ut ex cive Romano et Latina qui nascitur Latinus nascatur, quamquam ad eos, qui hodie Latini nominantur, lex Minicia non pertinet; nam comprehenduntur quidem peregrinorum appellatione in ea lege non, &c., &c.

1 § 115 b. Si tamen mulier fiduciae causa, &c., &c. . . .

1 § 118. nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt mancipari quo liberi a parente mancipantur; adeo quidem, ut quamvis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit, quae ei nupta sit, tamen nihilo minus, &c.

1 § 122. Namque veluti asses librales erant, et dupundii bilibres, &c., &c. ; . . . quamobrem qui dabat olim, &c., &c.

1 § 132. At the end, cf. Epit. 1, 6, 3. Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur et a naturali patre manumittatur, ut si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius, succedat.

1 § 132 a. Ei, qui liberum caput e causa mancipii manumittit, eadem jura in ejus bonis competere, quae patrono in bonis liberti competunt; for the remainder of the § cf. Epit. 1, 6 § 3 Feminae vel nepotes masculi ex filio una emancipatione de patris vel avi exeunt potestate et sui juris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una mancipatione de patris vel avi potestate exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiduciarius, a quo manumissi sunt;

nam si remancipatum eum sibi naturalis pater vel avus manumiserit, ipse ei in hereditate succedit.'

1 § 134. Praeterea parentes, liberis in adoptionem datis, in potestate eos habere desinunt: et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes et duae, &c.

1 § 135 a. Eadem scilicet dicemus de eo qui ex nepote semel mancipato necdum manumisso conceptus fuerit. Nam ut supra, &c., &c. 1 § 136. Praeterea mulieres quae in manum conveniunt, in patris potestate esse desinunt, sed in confarreatis nuptiis de flaminica Diali senatusconsulto ex relatione Maximi, &c. And six lines further; Coemptione autem facta mulieres omni modo potestate parentis liberantur.

1 § 137. Sicut igitur filiae familias una mancipatione de potestate patris exeunt, ita eae quae in manu sunt una mancipatione desinunt in manu esse.

1 § 137 a. Inter eam vero quae cum extraneo, et eam quae cum viro suo coemptionem fecerit, hoc interest, quod illa quidem cogere coemptionatorem potest, ut se remancipet, cui ipsa velit, haec autem virum suum nihilo magis, &c., &c.

2 § 14. After rusticorum; cf. Epit. 2, 1, 3; Dig. 1, 8, 1, 1; Inst. 2, 2, 3. Praediorum urbanorum jura sunt velut jus altius tollendi aedes, et officiendi luminibus vicini aedium, aut non extollendi, ne luminibus vicini officiatur, item fluminum et stilicidiorum jus, id est ut vicinus flumen vel stillicidium in aream vel in aedes suas recipiat; item cloacae immittendae et luminum immittendorum. Praediorum rusticorum jura sunt velut via, iter, actus, item pecoris ad aquam adpulsus, item jus aquae ducendae. Haec jura tam rusticorum quam urbanorum praediorum servitutes vocantur.

2 § 14 a. Est etiam alia rerum divisio: nam aut mancipi sunt aut nec mancipi. Mancipi sunt velut fundus in Italico solo, item aedes in Italico solo item servi et ea animalia quae collo dorsove domari solent, velut boves equi muli asini; item servitutes praediorum rusticorum. Nam servitutes praediorum urbanorum nec mancipi sunt. (Cf. Dig. 1, 8, 1, 1. Inst. 2, 2, 3.)

2 § 15. sed quod diximus ea animalia quae domari solent, mancipi esse, quomodo intellegendum sit, quaeritur, quia non statim ut nata sunt, domantur. Et nostrae quidem scholae auctores statim ut nata sunt, &c.

2 § 66. etiam si occupando ideo res adquisierimus.

2 § 67. piscem ceperimus, quidquid ita captum fuerit, id statim nostrum fit, et eo usque, &c., &c.

2 § 82. accipientis sine tutoris auctoritate . . . id est eos petere suos ex jure Quiritium esse; mulier vero minime hoc modo repetere potest, sed ita: dari sibi oportere. Unde de pupillo quidem quaeritur, an si nummi, quos mutuos dedit, ab eo qui accepit, consumpti sunt, aliqua actione eos persequi possit, quoniam obligationem etiam sine tutoris auctoritate adquirere sibi potest.

2 § 111. quos lex Papia plus quam dimidias partes hereditatis legatorumque capere vetat, ex militis testamento solidum capiunt. Cf. Inst. 2, 12. Ulp. 20, 10. Epit. 2, 2, 1, &c., &c.

2 § 112. Sed ex auctoritate, &c., &c.

2 § 129. After pronepotes; nominatim exheredari jubet, feminini vero inter ceteros; qui nisi fuerint ita exheredati, promittit eis contra tabulas bonorum possessionem.

2 § 149 a. After non sit; cum si agnati petant hereditatem exceptione doli mali ex constitutione imperatoris Antonini removeri possint.

2 § 150. Sane lege Julia scriptis non aufertur hereditas, si bonorum possessores ex edicto constituti sint; nam ita demum ea lege bona caduca fiunt et ad populum deferri jubentur si defuncto nemo heres vel bonorum possessor existat.

2 § 151 a. After hereditatem; per exceptionem doli mali repelletur, si vero nemo ab intestato bonorum possessionem petierit, fiscus scripti heredi quasi indigno auferet hereditatem, ne ullo modo ad eum quem testator heredem habere noluit perveniat hereditas.

2 $235. At the end, multas similes species circumspicere possumus. 2 § 237. ideoque etsi secundum mentem testatoris is qui tutor datur, poenae nomine, &c., or ideoque quando etiam poenae nomine tutor datus fuerit, &c., &c.

3 § 43. itaque sive auctor ad testamentum faciendum factus erat, aut sibi imputare debebat, quod heres ab ea relictus non erat, aut ipsum ex testamento, si heres ab ea factus erat, sequebatur hereditas : . . . nec enim ullus olim ab intestato heres vel bonorum possessor erat, qui possit patronum a bonis libertae invitum repellere.

3 § 44. ergo ex bonis ejus quae centum milia sestertiorum plurisve reliquerit patrimonium, si testamentum fecerit, dimidia pars debeatur, si vero intestata liberta decessit tota hereditas ad patronum pertinet. But no suitable rendering has been suggested which agrees with the words of the MS.

3 § 46. Olim quidem eo jure (utebantur), quod lege XII tabularum patrono datum est, praetor autem non nisi virilis sexus patronorum liberos vocat; filia vero ut contra tabulas testamenti, &c.

3 § 69. patronus heredes instituerit, ex isdem partibus bona Latini, si patri heredes existant, ad eos pertinere, &c., &c.

3 § 80. veluti si peregrinus sit bonorum emptor.

3 § 81. Item quae debita sunt ei cujus fuerunt bona, aut ipse, &c. ... debentur, et ideo de omnibus rebus utilibus actionibus et experiuntur et conveniuntur, quas in sequenti, &c.

3 § 95. Si quis interroganti Dari Spondes? respondeat Promitto vel Dabo, an recte obligetur; aut si quis interroganti Promittis? respondeat 'Opoλoy@ an recte obligetur.

3 § 95 a. Cf. Epit. 2, 9, 3. Sunt et aliae obligationes quae nulla praecedente interrogatione contrahi possunt.

3 § 103 a. Alia causa est, si ita stipulatus sim mihi aut Titio Dari Spondes? quo casu constat mihi solidum deberi et me solum ex ea stipulatione agere posse, quamquam etiam Titio solvendo liberaris. 3 § 117. quia enim nobis ut post mortem nostram detur stipulando, &c., &c.

4 § 1. Superest ut de actionibus loquamur. Et si quaeramus quot genera, &c.

4 § 15. See Huschke's attempted reconstruction of what seems to be an account of the actio sacramenti in personam.

4 § 17 a. A leaf of the MS. is missing.

4 § 40. pars formulae quae ideo inseritur ut, &c., &c.

4 § 61. Inst. 4, 6, 30. In bonae fidei autem judiciis libera potestas permitti videtur judici ex bono et aequo aestimandi quantum actori restitui debeat quo et illud continetur, &c.

4 § 66. Krueger and Studemund suggest the following-itaque si frumentum aut vinum petat bonorum emptor et invicem defraudatoris nomine pecuniam is debeat, quanto amplius ea pecunia id frumentum aut vinum erit, in condemnatione ponitur; si vero, &c., &c. 4 § 111. aliquando tamen et perpetuo eas dat, velut quibus imitatur, &c., &c.

4 § 114. absolutoria esse. diversae scholae auctoribus de strictis judiciis contra placuisse.

4 § 131. Et quae ante tempus obligationis in judicium deducuntur, ea neque in condemnationem veniunt neque rursus de iis agere potest. 4 § 131 a. tradi, vel tradita ea de evictione nobis caveri, iterum ex empto agere possimus, alioquin si praescribere (obliti) sumus, totius, &c.

4 § 133. per unius rei petitionem universae hereditati praejudicium fieri.

4 § 134. et siquidem ex contractu servorum agatur, intentione formulae determinatum [Polenaar, designatum] est, cui dari oporteat.

4 § 165. nisi ei res exhibeatur aut restituatur, quanti ea res erit, adversarius ei condemnetur.

4 § 166. et qui superaverit fructus licitando....

de eo inter se certant, utri fructuum perceptio interim committenda est. Postea alter, &c.

Ad. Schmidt would read at the end-vel si unus tantum sponsione provocavit alterum, una inter eos sponsio.

4 § 166 a. Deinde ab utroque editis formulis sponsionum et restipulationum judex, &c., &c.

4 § 170. Itaque etsi alias potuerit interdicto Uti Possidetis vincere, tamen si cetera ex interdicto facere noluerit, per interdictum secundarium possessio in adversarium transfertur.

4 171. Nunc admonendi sumus ne facile homines ad litigandum procedant, temeritatem tam agentium quam eorum cum quibus agitur coerceri modo pecuniaria poena modo jurisjurandi religione modo metu infamiae.

4 § 172. simplo tenus obligati sint.

« PreviousContinue »