Page images
PDF

veterum fragmenta ex iuris fontibus deprompta apposui, sed etiam ordinem in Gaii et Iustiniani Institutionibus receptum servavi, eumque ea ratione tantum emendavi, qua novissimis iuris romani et accurata iuris artem recte tractandi methodus illud poposcit. In his tamen a iuris romani systematioe tractandi ratione in Germania usitata recessi, quoniam, ut iam in tertia InstitutioNum Mearum editione monui, qui eo modo ius civile digesserunt, non raro illud quasi dilacerasse et genuinam eius formam corrupisse mihi videntur. Movit me illud quoque, quod saepe expertus sum, iuris discendi studiosos, perceptis alio ordine iuris romani elementis, non sine magno labore ipsas Iustiniani Institutiones posse intelligere. Qui novam hanc libri mei recensionem cum praecedente eius editione comparare voluerit, facile cognoscet, me illum non solum diligentissime correxisse, verum etiam plurima in eo innovasse et opinionibus atque sententiis, quae anno MDXXXIV verae aut probata; mihi videbantur, eas substituisse, quae celeberrimorum Iurisconsuftorum nostrorum opera et studio veriores et probatiores nunc debent haberi; qua in re, maxime illustrissimum Savignyum, et celeberrimum Heidelbergensem Iurisconsultum De Vangerow, cuius opere de Pandectis composito omnium iuris civilis controversiarum, praesertim saeculo nostro inter Germaniae Iurisconsultos agitatarum, dilucidissimae expositiones et summa laude dignae solutiones continentur, seeutum me esse profiteor. Pra?ter hos auctores saepissime in notis ad Elementa iuris romani provocavi, quae eruditissimus in Universitate Bruxellensi iuris romani professor Carolus Maynz publicare coepit, quippe qvae et ipsa novissimum scientiae nostrae statum exhibentia, Gallica oratione composita sint ideoque ab exteris facilius intelligantur, quam libri iuris civilis germanice scripti.

Ita, repetita praelectione habita, retractatas et emendatas has meas iuris romani Institutiones iuris professoribus et studiosis denuo trado et eorum benevolentiae fidenti animo commendo.

Scripsi Stuttgardtiae in regno Wurttembergico Idibus Octobris anni MDCCCLIX.

L. A. WARNKtEMG.

Titul. IV. De Novellis 27

„ V. De corpore iuris civilis eiusque partium inter

se mutua ratione j .27

CAPUT IV.
De fatis Iuris Romani apud populos recentiores.

Titul. I. De fatis iuris Iustinianei in imperio romano

Orientis 28

„ II. De fatis Iuris Romani apud populos Europae

Occidentalis 29

CAPUT V.
De fontibus iuris.

Titul. I. De iure scripto 33

„ II. De iure non scripto 34

„ III. De iuris regulis ad singulas causas accom

modandis 35

INSTITUTIONUM LIBER PRIMUS.
De personis.

CAPUT I.
Titul. I. De iure personarum in universum .... 36

CAPUT II.

De statu servorum, libertinorum et ingenuorum.

Titul. I. De servis 41

„ . II. De manumissionibus et libertinis 42

„ III. De ingenuis 44

CAPUT III.

De his qui vel sui vel alieni sunt.

Titul. I. De potestate dominorum in servos .... 45

„ II. De patria potestate 47

„ III. De nuptiis 49

„ IV. De legitimatione 54

„ V. De adoptione 55

VI. Quibus modis ius patriae potestatis solvitur . 58

« PreviousContinue »