Page images
PDF
[ocr errors]

mSTITUTIONES

IURIS ROMANI PRIVATI,

in usum praelectionum academicaium vulgatae cum introductione in universam iurisprudentiam et in studium iuris romani.

L. A. WARNKCENIG,

I. U. D. IIC UNIVERSITATIBVS BELGICIS NRC NON PRIBURGENSI ET TUBINGEN8I ANTERAC IUR. PROP. PUBL. ORD. INSTITUTI GALLICI , ACADBMIARUM REGIARUM, QVX MONACI, BRUXBLLIS, TAURINI SUNT, PLURIUMQUE SOCIETAT. LITTERAR. 1N GERMANIA, ANGLIA , GALLIA, BELGIO , GERMANIA INPERIORE ET DANIA SOCIO; ORDINIS LEGIONIS RONOK. IMPERIALIS GALLIC.i: ET LEOPOLDI BELGICI INSIGNIBUS ORNATO.

[graphic]

Editio quarta,

denuo retractata, in omnibus articulis emendatissima et ordine ad Gaii

et Iustiniani Institutiones proxime accedente adornata.

BONNAE,

SUMPTIBUS ADOLPHI MARCI.
1860.

[graphic]
[ocr errors]

Elapso viginti quinque annorum, inde a vulgata tertia Insti

Tutionum Iuris Bomani mearum editione, spatio, quarta earum

editione opus futurum esse, eo minus putavi, quod iuris compen

dia, quae vocantur, latino sermone scripta hodie raro in usu sunt.

Praeter exspectationem meam itaque mihi accidit, ut A. Marcus

hibliopola Bonnensis, cuius sumptibus tertia libri mei erat facta

editio, mihi nuntiaret, reliqua quas habuisset eius exempla novis

simis annis in exteris terris cuncta esse vendita, sed adhuc etiam

ab ipso expeti solere, eamque ob rationem, ut novam editionem

pararem, a me peteret. Certiorem idem me fecit, ut olim in va

riis Universitatibus Belgii, Hollandiae, Germaniae, Galliae, Polo

niee et Daniee, ita nunc in Academiis Hispaniae, Portugallies, im

perii Brasiliensis nec non in Italia et in Anglia libro meo duce

romani iuris scbolas haberi solere. Eo lubentius autem his op

tatis editoris assensus sum, cum persuasio mihi fieret, me ea re

suscipienda, promovendo iuris romani studio et Germanorum

iurisconsultorum de eo merita apud exteros patefaciendo utilem

operam navare. Denique tali modo iam ante quadraginta annos

a me suscepto muneri, ut de scientiee Germanicae fructibus et

progressibus alias nationes edocerem, hodieque satis facere me

posse cogitabam. Existimavi igitur, officii mei esse, ut iuris ro

mani preecepta, qualia hodie post innumeras elucubrationes et

criticas disquisitiones, historicce, quas dicitur, iurisconsultorum

Germanorum scholw, sunt quidem eruta et nunc docentur, in

quantum mihi veritate niti videntur, in libro meo exponerem et

ad verum descriptam imaginem iuris romani hodie apud nos vi

gentis disciplinae cultoribus huius studii adumbrarem. Qua inre

iuris civilis quum veram et genuinam formam studerem revocare,

non solum in singulis articulis sciibendis, quoad fieri potuit, ipsa

« PreviousContinue »