Page images
PDF
EPUB

minium in fundo habet, id tradendo transfert; si nil iuris habuit, ad eum, qui accepit nihil transfert. Quodsi autem dominium transfertur, tale transfertur, quale fuit apud eum, qui tradidit i. e. cum oneribus rei traditæ inhærentibus 1). Si vero auctor rei traditæ dominium non habuit, accipiens bonæ fidei possessor sæpissime usucapiendo rei dominus fit.

§. 348. Traditione quoque acquirere videntur usufructuarius et colonus fructus, quos ex re aliena perceptione suos faciunt, quoniam ex voluntate domini possessionem eorum apprehendunt. Emphyteutæ fructus fiunt, simul atque a fundo separati sunt, nam eos lucrari debet et iam pendentes possidet 2).

§. 349. Ad bonæ fidei possessorem quoque fructus pertinent, quoquo modo a solo separati: nam siquis a non domino, quem dominum esse crediderit, bona fide fundum emerit vel ex donatione aliave iusta causa æque bona fide acceperit; naturali ratione placuit, fructus quos percepit, eius esse pro cultura et cura. Sed si dominus postea supervenerit, et fundum vindicet, exstantes fructus restituere debet, de consumptis vero conveniri non potest ").

TIT. V. DE USUCAPIONIBUS ET PRÆSCRIPTIONIBUS 4). §. 350. Vidimus hucusque, quibus modis iure gentium aut naturali ratione dominium acquiramus 5): iam de acquisitionibus iure civili introductis dispiciendum est 6). Acquiritur autem hoc iure dominium usucapione seu præscriptione. Est usucapio adiectio dominii per continuationem possessionis temporis lege definiti 7). Introducta est bono publico, ne scilicet quarumdam rerum diu et fere semper incerta dominia essent: cum iam sufficiat dominis ad inquirendas res suas statuti temporis spatium 8).

§. 351. Usucapionem ex iure civili antiquissimo Romanorum originem duxisse iam supra (§. 314) diximus, i. e. lege x Tabularum, qua constitutum erat, ut is, qui rem mobilem per annum,

1) Ulp. in fr. 20. pr. et §. 1. D. h. t. (41, 1). Nemo plus iuris in alium transferre potest, quam ipse habet. fr. 54. D. 50, 17 (de reg. iur.).

2) §. 36. I. h. t. fr. 25. §. 1. D. 22, 1 (de usuris). fr. 6. D. 39, 5 (de donat.). 3) Qua ratione bonæ fidei possessor fructus suos faciat, multum disputant interpretes, ob iuris loca inter se pugnantia. Cfr. §. 35. I. h. t. fr. 25. §. 1. fr. 45. D. 22, 1 (de usuris). fr. 48. pr. §. 1. D. h. t.

4) Inst. 2, 6. D. 41, 3 (de usurpat. et usucap.). Cod. 7, 26-40. Ulp. XIX.8. Gai. 2. §. 42.

5) §. 11, I. 2, 1 (de R. D.).

6) §. 5. I. 2, 5 (de usu et habit.). Gai. 2. §. 65. 66. 19. 73. 79.

7) Verba Pauli in fr. 3. D. h. t.

8) Gai. 2. §. 44. et in fr. 1. D. h. t.

rem soli per biennium in bonis habuisset, per hunc usum, seu per hanc possessionem, eas ex iure Quiritium sibi acquireret 1), qua usucapione et is, qui bona fide rem a non domino traditam habebat, dominium nancisci potuit 2). Postea imperatores iis, qui prædia provincialia, in quibus civile dominium acquirere non poterant,' per longum tempus possidebant, exceptionem (et replicationem) vel præscriptionem longi temporis, vel longæ possessionis dedisse videntur, eo quidem consilio, ut eiusmodi possessores sese contra quemvis extraneum tuerentur. Quod ius etiam in mobilibus rebus obtinuit, maxime per Divi Magni Antonini rescripta 3). Per constitutiones principum quoque certum temporis spatium 4) est definitum, quo peracto præscriptioni locus esse potest. Ita hac longi temporis præscriptione iis, qui vindicare res suas volebant, nec usucapionis auxilio uti poterant, satisfactum est; sed omne ius huius præscriptionis æquitate magis consistebat, cum usucapio ad strictam iuris civilis normam procederet.

§. 352. Iustinianus denique, cum sustulisset discrimen inter ius Quiritium et reliquas dominii formas, etiam usucapionem et longi temporis præscriptionem mutavit, (Cod. Lib. VII. Tit. 31.) statuens : ut, quicunque rem mobilem per triennium, immobilem autem inter præsentes per decem, inter absentes per viginti annos, ex iusta causa et bona fide continue possedisset, post hoc temporis spatium rei dominium acquireret.

Cum vero non in omnibus casibus, veluti, ubi iusta possessionis causa aberat, vel si res excepta esset, tali modo per usucapionem, vel longi temporis præscriptionem acquisitio locum haberet; generaliter insuper Iustinianus sancivit: ut ei, qui rem, quam dominus propter triginta vel quadraginta annorum præscriptionem vindicare non posset, per tantum temporis spatium possedisset, si bona fide initio illam tenuerit, etiamsi nullam iustam causam habuisset, propter hanc possessionem continuatam, rei dominium et vindicatio competeret. Hinc factum est, ut hodie de præscriptionibus acquisitivis loquamur, distinguentes ordinariam i. e. usucapionem et longi temporis præscriptionem, et extraordinariam seu præscriptionem longissimi temporis.

1) Cicero pro Cacina c. 19. Topic. c. 4. Ulp. XIX. §. 8. Gai. 2. §. 42. Vide supra §. 314.

2) Gai. 2. §. 43. 44.

3) Fr. 9. D. 44, 3 (de diversis temp. præscr.).

4) Fr. 76. §. 1. D. 18, 1 (de contrah. emt.). §. 7. I. h. t. Pauli rec. sent. V. 2. §. 3—5. Vetustissima mentio præscriptionis decem annorum extat in Vaticanis fragmentis §. 7. Eam Græcæ originis habet Unterholzner, Verjährung t. 1. p. 45. ob locum Isocratis in Archidam. c. 9.

§. 353. Quicunque secundum hæc rem usucapere vel longo tempore acquirere vult, per tempus lege definitum eam possidere debet: postquam ex iusta causa seu iusto titulo et bona fide possidere coepit 1). Iustus autem titulus adest, si quis ex causa possessionem acquisierit, per quam rei dominium adeptus esset, nisi vitium aliquod irrepsisset (quare hodie titulus definitur causa ad transferendum dominium habilis vel negotium dominii translativum sed inefficax); veluti si quis rem a non domino emerit et traditam acceperit, cum cum dominum putaret.

§. 354. Iusti autem tituli sunt, si quis pro emptore, pro donato, pro herede, pro legato, pro dote, pro soluto aut pro derelicto rem possederit 2). Item et qui pro suo possedit, usucapit, veluti qui rem a non domino, quem dominum esse credidit, derelictam occupavit, item qui fructus rei emptæ percepit 3).

§. 355. Error causæ falsæ usucapionem non parit, veluti si quis cum non emerit, emisse se existimans, possideat, vel cum ei donatum hon fuerit, quasi ex donatione possideat 4). Nil tamen obstat, quominus is usucapiat, qui cum iustam causam possidendi habeat, ex alia causa se possidere per errorem putat 5). Sed et illud receptum est, posse pro suo usucapere eum, qui false existimaverit, se ex iuxta causa possidere, dummodo prohabilis error ei prosit; veluti si procurator, cui emendam rem aliquis mandavit, persuaserit ei, se emisse, atque ita tradiderit: nam facti alieni ignorantia probabilis error est 6).

§. 356. Bonæ fidei possessor est, qui iusto errore ductus, sese dominum rei factum esse, existimavit, veluti quod ignoravit, rem alienam esse, aut quod putavit, eum, qui vendidit, ius vendendi habere 7). Qui in iure erravit, in bona fide non esse videtur, cum iuris ignorantia non prosit acquirere volentibus 8). Necessaria autem est bona fides initio possessionis 9). Mala fides superveniens usucapienti non nocet 10). Qui tamen pro emptore usucapere velit, et bona fide emisse debet et possessionem bona fide adeptus esse 11). Diversitatis ratio est, quod in cæteris causis

1) Pr. I. h. t.

2) D. 41, 4-10. Cod. 8, 26-30. 3) Fr. 2. 4. §. 1. 2. fr. 5. D. 41, 10 (pro suo).

4) §. 11. I. h. t. fr. 27. D. eod.

5) Fr. 31. §. 6. fr. 44. §. 4. D. h. t. fr. 3. D. 41, 10 (pro suo).

6) Neratius in fr. 5. §. 1. D. 41, 10 (tit. cit.). .fr. 11. D. 41, 4 (pro emt.).

7) Modestinus in fr. 109. D. 50, 16 (de V. S.).

8) Fr. 31. pr. fr. 32. §. 1. D. h. t.

9) Fr. 15. §. 3. fr. 44. §. 1. 4. D. h. t.

10) Fr. 43. pr. D. h. t. c. un. in med. C. 7, 31 (de usucap. transf.),

11) Fr. 2. pr. in f. D. 41, 4 (pro emptore). fr. 48. D. 41, 3 (h. t.).

solutionis tempus inspicitur, in emptionis causa et contractus tempus et id, quo solvitur.

§. 357. Tempus usucapionis vel longi temporis præscriptionis, in rebus mobilibus est trium, in rebus soli decem annorum inter præsentes, viginti inter absentes 1). Si quis partim inter absentes possederit, partim inter præsentes, hæc computatio fit, ut duo anni inter absentes pro uno anno inter præsentes accipiantur 2).

Absentes sunt, qui in diversis provinciis domicilium habent. In usucapionis tempore metiendo ultimus dies cœptus habetur pro impleto 3). Inde fit, ut, etiam si minimo momento novissimi diei possessa sit res, nihilominus impleatur usucapio, nec totus dies exigatur ad implendum legitimum tempus.

§. 358. Neque tamen necessarium est, ut usucapiens per omne tempus ipse rem possederit; nam temporis accessio, novissimo iure locum habet in usucapione, ita ut possessio defuncti heredi, et auctoris sequenti rei possessori、 adiungatur 4); uterque autem in eiusmodi causa civiliter possidere rem debet. Heres tamen nihilominus, quoniam una cum defuncto persona esse censetur, etiam usucapere ex sua defunctique possessione potest, si defunctus tantum bonum initium habuit i. e. si bona fide possidere cœperat 5).

§. 359. Usucapi autem vel longo tempore nobis acquiri non possunt res furtivæ et vi possessæ. Furtiva habetur omnis res mobilis aliena, mala fide alienata. Quod autem dictum est furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per leges prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur, quive per vim possidet, usucapere possit, nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possident; sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit, usucapiendi ius habeat. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonæ fidei possessori usucapio competat: nam qui alienam rem sciens vendidit vel ex alia causa tradidit, furtum eius committit. Sed tamen id aliquando aliter se habet; nam si heres rem defuncto commodatam, aut locatam vel apud eum depositam, existimans eam esse hereditariam, bona fide accipienti vendiderit, aut donaverit aut dotis nomine dederit, quin is, qui acceperit, usucapere possit, dubium non est, quippe cum ea res in furti vitium

1) C. un. C. 7, 31 (de usucap. transf.). c. 12. C. 7, 33 (h. t.).

2) Nov. 119. c. 8.

3) Fr. 6. 7. D. h. t. fr. 15. pr. D. 44, 3 (de div. temp. præscr.).

4) §. 12. 13. I. h. t. fr. 13. §. 1-13. D. 41, 2 (de acq. vel amitt. poss.). 5) §. 12. I, h. t.

OTHE

non ceciderit, cum utique heres, qui bona fide illam tanquam suam alienaverit, furtum non committat 1).

Si immobilis res aliena ab extraneo fraudulenter alienata fuerit, nesciente domino, ex nova Iustiniani constitutione (Nov. 119. c. 7.) usucapio locum non habet.

Vitio rei purgato rerum furtivarum vel vi possessarum usucapio procedit, h. e. quando in domini potestatem reversæ sunt 2).

§. 360. Usucapi deinde res non possunt, quarum alienatio lege est prohibita, veluti res dotales, quas maritus iniuste alienavit 3), vel res filiifamilias, quas ex peculio eius adventitio pater distraxit 4), item quas alienare tutoribus in testamento pater interdixit, et res fideicommisso legatove supposita 5). Item usucapi non possunt res fisci ) vel principis, ecclesiarum domuumque venerabilium 7). Denique et minorum pupillorumque res iniuste alienatæ, obnoxiæ non sunt longi temporis præscriptioni, cura tutelave durantibus 8).

§. 361. Hæ res omnes autem per longissimi temporis præscriptionem nobis acquiruntur, similiterque eæ, quas sine iusto titulo præcedente possidemus 9). Fisci tamen res et ecclesiarum, item pupillorum intra quadraginta annos capiuntur usu. Res dotales vero vel ex peculio adventitio alienatæ, durante matrimonio vel patria potestate, neque per longissimum tempus acquiruntur. Nam in his generalis illa regula observatur: „contra agere non valentem non currit præscriptio 10).

Res extra commercium vel incorporales longi temporis præscriptione acquiri non posse, ex universa iuris civilis ratione sponte apparet.

§. 362. Omnis præscriptio virtute sua destituitur, quando usurpatio, quæ est possessionis interruptio, intervenerit 11). Naturaliter interrumpitur possessio, cum quis de fundi possessione vi deiicitur vel mobilis res ei eripitur, quo casu non adversus eum

1) §. 3. 4. I. h. t. Gai. 2. §. 49. 50. 3) C. 30. C. 5, 12 (de iure dotium).

2) §. 8. I. ib.

4) C. 1. §. 2. C. 7, 40 (de annali except. Ital. cont. tollenda).

5) C. 2. C. 7, 26 (de usuc. pro emptore). c. 3. §. 3. C. 6, 43 (comm. de leg. et fideic.).

6) §. 9. I. h. t. vide tamen, §. 14. I. ibid. c. 6. C. 7, 39 (de præscriptione, 30 vel 40 annorum).

7) Nov. 111. et 131. c. 6. coni. cum c. 23. C. 1, 2. et Nov. 9. c. 1.

8) C. 3. C. 7, 35 (quibus non obiicitur longi tempus præscriptio). c. 5. C. 2, 47 (in quibus causis in integrum restitutio necessaria non est). 9) C. 8. pr. §. 1. C. 7, 39 (tit. cit.).

10) C. 3. C. 7, 39 (tit. cit.). Nov. 22. c. 24.

11) Fr. 2. 5. D. h. t.

« PreviousContinue »