Page images
PDF

tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident. Insula uni acquisita, ei et in iis alluvionibus manet, quae latitudinem praedii excedunt1). Si vero flumen aliqua parte divisum, deinde infra unitum, agrum alicuius in insulae formam redegit, eiusdem permanet is, cuius antea fuit2).

§.331. Quod si flumen alia parte fluere coeperit, alveus derelictus eorum fit, qui prope ripam eius praedia possident pro modo latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam est; et novus alveus publicus fit, sicut ipsum flumcn3). Si et novum alveum dereliquit flumen, hic similiter eorum fit, qui proxima habent praedia. Cuius tamen totum agrum novus alveus occupaverat, licet ad priorem alveum reversum fuerit flumen, non tamen is, cuius is ager fuerat, stricta ratione quidquam in eo alveo habere potest, quia ille ager qui fuerat, desiit esse, amissa propria forma; et quia praedium vicinum nullum habet, non potest ratione vicinitatis ullam partem in eo alveo habere 4). Aliud sane est si cuius ager totus inundatus fuerit; namque inundatio speciem fundi non mutat, et si recessit aqua, palam est, fundum eius esse, cuius antea fuerat5).

§.332. Plantae in alieno solo positae eius fiunt, cuius est solum, ex quo momento radices in eo egerunt vel coaluerunt: creditur enim planta alio terrae alimento alia fieri6), adeo ut arbor prope confinium posita, si etiam in vicini fundum radices egerit, com munis fiat. Eadem ratione frumenta quoque, quae terrae coalescunt, solo cedere intelliguntur 7).

§.333. Similiter id, quod inaedificatur, solo cedit, sive domi nus soli materiis alienis aodificium exstruxerit, sive materiarum dominus in alieno praedio aedificaverit8).

Nec tamen ideo is, qui materiae dominus fuerat, desinit eius dominus esse. Nam licet aedium universitas ad soli dominum pertineat, singula tamen corpora, ex quibus constat, non utique eius esse intelliguntur9).

1) Fr. 56. pr. §. 1. D. ib. 2) Fr. 7. §. 4. D. ib.

3) §. 23. I. h. t. fr. 7. §. 5. fr. 29. 30. §. 2. D. eod.

4) Retulimus verba Gaii in fr. 7. §. 5; quod addit hio iurisconsultus „sed Vix Est, Ut Id Oetineat" variara reoipit interpretationem. Pomponii sententia in fr. 30. §. 3. D. h. t. eam fortasse explioat.

5) Fr. 7. §. 6. D. h. t.

6) Fr. 31. I. h. t. fr. 7. §. ult. fr. 8. pr. fr. 26. §.2. D. eod. Gai. 2. §.74. Vide tamen fr. 6. §. 2. D. 47, 7 (arbor. furt. c»s.).

7) §. 32. I. eod. fr. 9. pr. D. eod. Gai. 2. §. 75.

8) Fr. 7. §. 10—12. D. h. t. §. 29. 30. I. ib. Gai. 2. §.73.

9) §. 29. I. h. t. fr. 7. §. 10. eod. Arg. fr. 23. pr. D. 41, 2 (de aoq. vel amitt. poss.).

§.334. Sed cum quis in suo solo ex aliena materia aedificaverit, materiae dominus neque vindicare, neque ad exhibendum de ea agere potest propter legem m Tabularum, qua cavetur: ne quis tignum alienum aedibus suis iunctum eximere cogatur; sed duplum pro ea praestat per actionem, quae vocatur de tigno iuncto; idque ideo provisum est, ne aedificia rescindi necesse sit. Diruto aedificio poterit materiae dominus, si non fuerit duplum consecutus, eam vindicare et ad exhibendum de ea re agere1).

§. 335. Ex diverso si quis in alieno solo sua materia aedificaverit, videndum: utrum sciens an ignorans se in alieno aedificare, domum exstruxerit. Si enim in bona fide aedificator fuerat, et soli dominus petat domum, ille in possessione constitutus eum per exceptionem doli mali repellere potest, si pretium materiae et mercedes fabrorum non solvat. Si non possidet, nullam habet actionem contra dominum fundi, at diruto aedificio materias vin dicare potest2). Si vero non ignorans aedificavit, vindicantem dominum neque exceptione doli mali repellere, nec diruto aedificio materias vindicare potest: amisit enim materiae proprietatem, quia voluntate eius intelligitur alienata3).

§. 336. In rebus mobilibus accessione acquirendis distinguimus aiUunctio7iem, commixtionem, confusionem et specificationem. Quoties enim diversa corpora adferruminatione, adplumbatione, intexendo vel quocunque alio modo in unum iuncta fuerint, prin cipalis rei partes esse incipiunt, in perpetuum quidem, si ita cohaerent, ut vel omnino, vel salva eorum substantia, separari nequeant; ad tempus vero, quando facile separantur, et ab alterius rei priori domino ad exhibendum actum fuerit4). Principalis autem res ea haberi debet, quam is, qui coniunxit utramque, principalem esse voluit5), vel ea, sine qua altera subsistere iam non posset6), vel cuius propriae qualitatis causa altera coniuncta est, veluti statuae pes vel manus, et lecto fulcrum1). Quodsi dubium fuerit, pretiosior principalis res esse videtur2). Literae tamen etsi aureae sint, chartae, tabula vero picturae cedere debent ex Iustiniani decisione 8). cum non solum operam suam dedit, sed et partem eius materiae praestavit1).

1) §. 29. I. cit. Si fundi dominus subripuerat tignum, etiamsi duplum praestiterat, nihilominus diruto aedificio tignum vindicari potest. Fr. 2. D. 47,3 (de tigno iuncto). §. 19. I. 4, 1 (de oblig. qua> ex delicto).

2) §. 30. I. h. t. fr. 14. D. 44, 4 (de except. doli mali). fr. 33. D. 12, 6 (de condict. indebiti).

3) §.30. I. h. t. Sunt tamen huius §. regulse restringendse ex fr. 37. D. 6,1 (de R. V.). fr. 55. §.1. D. 19, 2 (looati). o. 2. 5. C. 3, 32 (de rei vindioat.). Seo. o. 2. C. 3, 32 dissoluti ssdifioii niateria etiam ad eum, qui mala fide sedifioavit, redit, si non donandi animo id exstruxerat.

4) §. 26. I. ib. fr. 25. §. 5. D. 6, 1 (de rei vind.). fr. 6. D. 10, 4 (ad exhibend.).

5) Fr. 20. D. 34, 2 (de auro argento).

6) Fr. 23. §. 3. D. 6, 1 (de rei vind.).

§.337. Commixtionem vocamus, cum aridae res, veluti frumentum, ita miscentur, ut materiae mixtae diversorum dominorum discerni non possint. Quae si ex voluntate dominorum mixtae fuerint, utriusque domini communes sunt, quia singula corpora ex dominorum consensu vicissim communicata sunt. Si casu mixtura facta sit, vel ab uno domino, non consentiente altero, uterque rerum suarum dominus permanet, quia singula corpora in sua substantia durant; sed quia vindicatio singularum rerum fieri non potest, arbitrio iudicis condemnatio tieri debet et semper is, qui in culpa est, alteri aestimationem damni praestare debet4).

§. 338. Confusio autem in rebus liquidis vel fluidis locum habet; quae sive casu, sive voluntate dominorum confusae utriusque communes sunt. Si vero alter solummodo dominorum eas confuderit, resque diversae fuerint antea speciei, veluti si vinum et acetum, vel diversae qualitatis vina mista fuerint, is, qui confudit, novae speciei dominus efficitur. Si res eiusdem speciei sunt confusae, sua utrique quantitas conservatur. Si nova species non fuerit facta et res separari possint, uterque suae materiae dominus manet; si vero non possunt separari, communes esse incipiunt5).

§. 339. Denique per specificationem, ut dicere solemus, ei, qui alienam materiam in novam speciem immutaverit, dominium novae rei acquiritur. Cum inter veterum Iurisconsultorum scholas magna hac de re esset controversia, num nova forma an materia potior esset, Iustinianus mediam sententiam secutus constituit: ut si ex sola aliena materia nova species esset facta, quae in pristinam formam reduci non posset, materia formam sequeretur, et nova species ei acquireretur, qui eam sibi composuisset. Si reduci posset, materiam esse potiorem voluit. Quod si partim ex propria, partim ex aliena materia nova species esset composita, tum semper eum dominum esse, imperator praecepit, qui eam fecisset,

[ocr errors]

§. 340. De omnibus his causis observandum est: eum qui accessionis iure rem alienam facto suo adquisiverit, ad damnum praestandum alteri teneri, et modo aestimationem rei tantum debere, modo id quod interest, quatenus scilicet in bona vel mala fide versatur 2).

TIT. IV. DE TRA.DITIONE 3).

§. 341. Traditione res nobis acquiruntur, quarum possessio ab earum domino, qui alienare potuit, eo animo nobis tradita est, ut res nostrae fiant. Nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, rem suam in alium transferre volentis, ratam haberi4).

§. 342. Sola dominii transferendi voluntas rem alterius facere non potest, sed possessionis translatio requiritur. Hinc sequitur, traditionibus tantum et usucapionibus, neque vero nudis pactis, rerum dominia transferri5).

§.343. Potest autem traditio multis modis fieri; et semper facta intelligitur, quando alius rem acquirere volens, eius possessionem ex voluntate nostra adeptus est. Ideoque si is rem comparat, qui iam naturaliter eam possidebat, nova traditione opus non est, sed nuda voluntas domini sufficit ad rem transferendam , veluti si quis alteri rem commodatam locatam vel apud eum depositam vendiderit vel donaverit(§.303.)B). Fictae et symbolicae traditiones nullae comprobantur (§. 301.).

§. 344. Requiritur autem in tradentis persona, ut sit dominus rei, ut alienare possit, et rei alienandae habeat voluntatem. Lege prohibente facta alienatio inutilis est, et res tradita vindicari potest (§. 388. 392.). Nihil interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius, cui eius rei traditio permissa est. Qua ratione et per procuratorem traditio fieri potest7). De his qui alienare possunt vel non, paulo inferius dicemus.

Traditio non solum in ipsum acquirentem, sed etiam in procu1) §. 25. I. h. t. et Theoph. ib. Gai. 2. §. 79. fr. 7. §. 7. D. h. t. Aliud dioi videtur in fr. 5. §. 1. D. 6, 1. cit. et fr. 12. §. 1. D. h. t. 2) Arg. §. 26. 30. I. h. t. fr. 23. §. 5. D. 6, 1 (de R. V.). 3) §. 40-47. I. h. t. 4) §. 40. I. cit. 5) C. 20. Cod. 2, 3 (de pactis).

6) §. 44. I. h. t. 7) §. 42. 43. I. h. t.

ratorem eius fieri potest1), et in incertam adeo personam, quod v. c. fit quando missilia in vulgus iactantur 2).

§. 345. Nunquam nuda traditio transfert dominium sed ita, si aliqua iustacausa praecesserit, propter quam traditio sequeretur3). Quod praeceptum ita accipi solebat, ut, quo traditio vim atque effectum habeat, obligationem, cuius finis esset dominii translatio, vel negotium iure validum, illam praecedere oportere statuerent. Ast veteris iuris fragmenta qui diligentius examinaverit et inter se composuerit, is facile perspiciet, iustam causam nihil aliud a veteribus intelligi, quam animum domini rem suam tradere volentis, negotio quodam vel facto expressum, quo accipiens probare possit, rem, ut suam habeat, sibi traditam esse4). Ideoque iusta causa adest non solum, cum inter quosdam venditio, dona tio 5), mutui datio, aliusve eiusmodi contractus intercesserit, verum etiam, si ex putativa causa traditio facta sit. Nec si ab utraque parte contrahentium concurrat affectus, impedimento est, quod partes circa causam dandi et accipiendi dissenserint. Venditae vero ut traditae res non aliter emptori acquiruntur, quam si venditori pretium solverit, vel alio modo ei satisfecerit6).

§.346. Traditione tantum quae sunt corporalia, transferuntur; quaedam iura quasi traditione in alios transire, actiones cedi tantum possunt7).

§.347. Traditio nil amplius transferre debet vel potestad eum, qui accepit, quam est apud eum, qui tradit. Si quis igitur do1) §. 5. I. 2, 9 (per quas personas nobis adquir.).

2) §. 46. I. h. t. 3) Paul. in fr. 31. pr. D. h. t.

4) Ita Theophili ad §. 40. I. h. t. fr. 36. D. h. t. fr. 5. §. 2. D. 12, 7 (de cond. sine eausa). e. 6. C. 4, 50, aliorumque plurimorum locorum comparatione facta statuo; neque contrarium habeo, fr. 31. pr. D. h. t. Quot non inveniuntur casus, in quibus nulla plane obligatione, neque praecedente neque concomitante, traditio dominium transfert? Vide luculentiorem sententi» nostrae iam ab omnibus receptse expositionem in Archiv fiir civil. Praxis, t. 6. p. 111—133.

5) Inter iustas traditionis causas etiam donatio referenda est: quam cum in Iustiniani Institutionibus in peculiari titulo (lib. 2. t. 7.) exponatur, multi interpretes proprium acquisitionis genus iure civili constitutum haberi volunt. Quamvis autem veteri iure Romano, cum adhuc lexCincia in usu esset, donatio a reliquis traditionis causis multum distaret (Comment. mei, t. II. no. 705.); propria tamen acquisitio nec tum dici potuit, quoniam non solum traditiones, mancipationes et in iure cessiones ex causa donationis fiebant: verum et stipulationes alisoque obligationes donandi animo contrahebantur. Neo Iustinianus in his quidquam mutavit. Commodius igitur et iuris rationi magis consentaneum duximus, ius donationum hoc in capite praeterire et opportuniore loco exponere.

6) §. 41. I. h. t.

7) Fr. 43. §. 1. D. 41, 1 (de acq. rer. dominio).

« PreviousContinue »