Page images
PDF
EPUB

tantum, qui ab ea parte prope ripam prædia possident. Insula uni acquisita, ei et in iis alluvionibus manet, quæ latitudinem prædii excedunt 1). Si vero flumen aliqua parte divisum, deinde infra unitum, agrum alicuius in insulæ formam redegit, eiusdem permanet is, cuius antea fuit 2).

§. 331. Quod si flumen alia parte fluere cœperit, alveus derelictus eorum fit, qui prope ripam eius prædia possident pro modo latitudinis cuiusque agri, quæ latitudo prope ripam est; et novus alveus publicus fit, sicut ipsum flumen 3). Si et novum alveum dereliquit flumen, hic similiter eorum fit, qui proxima habent prædia. Cuius tamen totum agrum novus alveus occupaverat, licet ad priorem alveum reversum fuerit flumen, non tamen is, cuius is ager fuerat, stricta ratione quidquam in eo alveo habere potest, quia ille ager qui fuerat, desiit esse, amissa propria forma; et quia prædium vicinum nullum habet, non potest ratione vicinitatis ullam partem in eo alveo habere 4). Aliud sane est si cuius ager totus inundatus fuerit; namque inundatio speciem fundi non mutat, et si recessit aqua, palam est, fundum eius esse, cuius antea fuerat 5).

§. 332. Plantæ in alieno solo positæ eius fiunt, cuius est solum, ex quo momento radices in eo egerunt vel coaluerunt: creditur enim planta alio terræ alimento alia fieri 6), adeo ut arbor prope confinium posita, si etiam in vicini fundum radices egerit, communis fiat. Eadem ratione frumenta quoque, quæ terræ coalescunt, solo cedere intelliguntur 7).

§. 333. Similiter id, quod inædificatur, solo cedit, sive dominus soli materiis alienis ædificium exstruxerit, sive materiarum dominus in alieno prædio ædificaverit 3).

Nec tamen ideo is, qui materiæ dominus fuerat, desinit eius dominus esse. Nam licet ædium universitas ad soli dominum pertineat, singula tamen corpora, ex quibus constat, non utique eius esse intelliguntur 9).

1) Fr. 56. pr. §. 1. D. ib.

2) Fr. 7. §. 4. D. ib.

3) §. 23. I. h. t. fr. 7. §. 5. fr. 29. 30. §. 2. D. eod.

4) Retulimus verba Gaii in fr. 7. §. 5; quod addit hic iurisconsultus „SED VIX EST, UT ID OBTINEAT" variam recipit interpretationem. Pomponii sententia in fr. 30. §. 3. D. h. t. eam fortasse explicat.

5) Fr. 7. §. 6. D. h. t.

6) Fr. 31. I. h. t. fr. 7. §. ult. fr. 8. pr. fr. 26. §. 2. D. eod. Gai. 2. §. 74. Vide tamen fr. 6. §. 2. D. 47, 7 (arbor. furt. cæs.).

7) §. 32. I. eod. fr. 9. pr. D. eod. Gai. 2. §. 75.

8) Fr. 7. §. 10-12. D. h. t. §. 29. 30. I. ib. Gai. 2. §. 73.

9) §. 29. I. h. t. fr. 7. §. 10. eod. Arg. fr. 23. pr. D. 41, 2 (de acq. vel amitt. poss.).

§. 334. Sed cum quis in suo solo ex aliena materia ædificaverit, materiæ dominus neque vindicare, neque ad exhibendum de ea agere potest propter legem x11 Tabularum, qua cavetur: ne quis tignum alienum ædibus suis iunctum eximere cogatur; sed duplum pro ea præstat per actionem, quæ vocatur de tigno iuncto; idque ideo provisum est, ne ædificia rescindi necesse sit. Diruto ædificio poterit materiæ dominus, si non fuerit duplum consecutus, eam vindicare et ad exhibendum de ea re agere 1).

§. 335. Ex diverso si quis in alieno solo sua materia ædificaverit, videndum: utrum sciens an ignorans se in alieno ædificare, domum exstruxerit. Si enim in bona fide ædificator fuerat, et soli dominus petat domum, ille in possessione constitutus eum per exceptionem doli mali repellere potest, si pretium materiæ et mercedes fabrorum non solvat. Si non possidet, nullam habet actionem contra dominum fundi, at diruto ædificio materias vindicare potest 2). Si vero non ignorans ædificavit, vindicantem dominum neque exceptione doli mali repellere, nec diruto ædificio materias vindicare potest: amisit enim materiæ proprietatem, quia voluntate eius intelligitur alienata 3).

§. 336. In rebus mobilibus accessione acquirendis distinguimus adiunctionem, commixtionem, confusionem et specificationem. Quoties enim diversa corporá adferruminatione, adplumbatione, intexendo vel quocunque alio modo in unum iuncta fuerint, principalis rei partes esse incipiunt, in perpetuum quidem, si ita cohærent, ut vel omnino, vel salva eorum substantia, separari nequeant; ad tempus vero, quando facile separantur, et ab alterius rei priori domino ad exhibendum actum fuerit 4). Principalis autem res ea haberi debet, quam is, qui coniunxit utramque, principalem esse voluit 5), vel ea, sine qua altera subsistere iam non posset 6), vel cuius propriæ qualitatis causa altera coniuncta est,

1) §. 29. I. cit. Si fundi dominus subripuerat tignum, etiamsi duplum præstiterat, nihilominus diruto ædificio tignum vindicari potest. Fr. 2. D. 47, 3 (de tigno iuncto). §. 19. I. 4, 1 (de oblig. quæ ex delicto).

2) §. 30. I. h. t. fr. 14. D. 44, 4 (de except. doli mali). fr. 33. D. 12, 6 (de condict. indebiti).

3) §. 30. I. h. t. Sunt tamen huius §. regulæ restringendæ ex fr. 37. D. 6, 1 (de R. V.). fr. 55. §. 1. D. 19, 2 (locati). c. 2. 5. C. 3, 32 (de rei vindicat.). Sec. c. 2. C. 3, 32 dissoluti ædificii materia etiam ad eum, qui mala fide ædificavit, redit, si non donandi animo id exstruxerat.

4) §. 26. I. ib. fr. 25. §. 5. D. 6, 1 (de rei vind.). fr. 6. D. 10, 4 (ad exhibend.).

5) Fr. 20. D. 34, 2 (de auro argento).

6) Fr. 23. §. 3. D. 6, 1 (de rei vind.).

veluti statuæ pes vel manus, et lecto fulcrum 1). Quodsi dubium fuerit, pretiosior principalis res esse videtur 2). Literæ tamen etsi aureæ sint, chartæ, tabula vero picturæ cedere debent ex Iustiniani decisione 3).

§. 337. Commixtionem vocamus, cum aridæ res, veluti frumentum, ita miscentur, ut materiæ mixtæ diversorum dominorum discerni non possint. Quæ si ex voluntate dominorum mixtæ fuerint, utriusque domini communes sunt, quia singula corpora ex dominorum consensu vicissim communicata sunt. Si casu mixtura facta sit, vel ab uno domino, non consentiente altero, uterque rerum suarum dominus permanet, quia singula corpora in sua substantia durant; sed quia vindicatio singularum rerum fieri non potest, arbitrio iudicis condemnatio fieri debet et semper is, qui in culpa est, alteri æstimationem damni præstare debet 4).

§. 338. Confusio autem in rebus liquidis vel fluidis locum habet; quæ sive casu, sive voluntate dominorum confusæ utriusque communes sunt. Si vero alter solummodo dominorum eas confuderit, resque diversæ fuerint antea speciei, veluti si vinum et acetum, vel diversæ qualitatis vina mista fuerint, is, qui confudit, novæ speciei dominus efficitur. Si res eiusdem speciei sunt confusæ, sua utrique quantitas conservatur. Si nova species non fuerit facta et res separari possint, uterque suæ materiæ dominus manet; si vero non possunt separari, communes esse incipiunt 5).

§. 339. Denique per specificationem, ut dicere solemus, ei, qui alienam materiam in novam speciem immutaverit, dominium novæ rei acquiritur. Cum inter veterum Iurisconsultorum scholas magna hac de re esset controversia, num nova forma an materia potior esset, lustinianus mediam sententiam secutus constituit: ut si ex sola aliena materia nova species esset facta, quæ in pristinam formam reduci non posset, materia formam sequeretur, et nova species ei acquireretur, qui eam sibi composuisset. Si reduci posset, materiam esse potiorem voluit. Quod si partim ex propria, partim ex aliena materia nova species esset composita, tum semper eum dominum esse, imperator præcepit, qui eam fecisset,

1) Fr. 26. §. 1. D. h. t. fr. 23. §. 5. D. 6, 1 (tit. cit.). fr. 19. §. 13. 14. 20. D. 33, 2 (de auro argento). 2) Fr. 27. §. 2. D. h. t.

3) §. 33. 34. I. ib. Gai. 2. §. 77. 78. 4) §. 28. I. ib. fr. 5. pr. D. 6, 1 (de r. v.); vide tamen, fr. 78. D. 46, 3 (de solutionib.).

5) §. 27. I. h. t. fr. 3. §. 2. fr. 5. §. 1. D. 6, 1 (cit.). fr. 7. §. 8. 9. D. h. t.

cum non solum operam suam dedit, sed et partem eius materiæ præstavit 1).

§. 340. De omnibus his causis observandum est: eum qui accessionis iure rem alienam facto suo adquisiverit, ad damnum præstandum alteri teneri, et modo æstimationem rei tantum debere, modo id quod interest, quatenus scilicet in bona vel mala fide versatur 2).

TIT. IV. DE TRADITIONE 3).

§. 341. Traditione res nobis acquiruntur, quarum possessio ab earum domino, qui alienare potuit, eo animo nobis tradita est, ut res nostræ fiant. Nihil enim tam conveniens est naturali æquitati, quam voluntatem domini, rem suam in alium transferre volentis, ratam haberi1).

§. 342. Sola dominii transferendi voluntas rem alterius facere non potest, sed possessionis translatio requiritur. Hinc sequitur, traditionibus tantum et usucapionibus, neque vero nudis pactis, rerum dominia transferri 5).

§. 343. Potest autem traditio multis modis fieri; et semper facta intelligitur, quando alius rem acquirere volens, eius possessionem ex voluntate nostra adeptus est. Ideoque si is rem comparat, qui iam naturaliter eam possidebat, nova traditione opus non est, sed nuda voluntas domini sufficit ad rem transferendam, veluti si quis alteri rem commodatam locatam vel apud eum depositam vendiderit vel donaverit (§. 303.)). Fictæ et symbolicæ traditiones nullæ comprobantur (§. 301.).

§. 344. Requiritur autem in tradentis persona, ut sit dominus rei, ut alienare possit, et rei alienandæ habeat voluntatem. Lege prohibente facta alienatio inutilis est, et res tradita vindicari potest (§. 388. 392.). Nihil interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius, cui eius rei traditio permissa est. Qua ratione et per procuratorem traditio fieri potest 7). De his qui alienare possunt vel non, paulo inferius dicemus.

Traditio non solum in ipsum acquirentem, sed etiam in procu

1) §. 25. I. h. t. et Theoph. ib. Gai. 2. §. 79. fr. 7. §. 7. D. h. t. Aliud dici videtur in fr. 5. §. 1. D. 6, 1. cit. et fr. 12. §. 1. D. h. t.

2) Arg. §. 26. 30. I. h. t. fr. 23. §. 5. D. 6, 1 (de R. V.).

3) §. 40-47. I. h. t.

4) §. 40. I. cit.

5) C. 20. Cod. 2, 3 (de pactis). 6) §. 44. I. h. t.

7) §. 42. 43. I. h. t.

ratorem eius fieri potest 1), et in incertam adeo personam, quod v. c. fit quando missilia in vulgus iactantur 2).

§. 345. Nunquam nuda traditio transfert dominium sed ita, si aliqua iusta causa præcesserit, propter quam traditio sequeretur 3). Quod præceptum ita accipi solebat, ut, quo traditio vim atque effectum habeat, obligationem, cuius finis esset dominii translatio, vel negotium iure validum, illam præcedere oportere statuerent. Ast veteris iuris fragmenta qui diligentius examinaverit et inter se composuerit, is facile perspiciet, iustam causam nihil aliud a veteribus intelligi, quam animum domini rem suam tradere volentis, negotio quodam vel facto expressum, quo accipiens probare possit, rem, ut suam habeat, sibi traditam esse 4). Ideoque iusta causa adest non solum, cum inter quosdam venditio, donatio 5), mutui datio, aliusve eiusmodi contractus intercesserit, verum etiam, si ex putativa causa traditio facta sit. Nec si ab utraque parte contrahentium concurrat affectus, impedimento est, quod partes circa causam dandi et accipiendi dissenserint. Venditæ vero et traditæ res non aliter emptori acquiruntur, quam si venditori pretium solverit, vel alio modo ei satisfecerit 6). §. 346. Traditione tantum quæ sunt corporalia, transferuntur; quædam iura quasi traditione in alios transire, actiones cedi tantum possunt 7).

§. 347. Traditio nil amplius transferre debet vel potest ad eum, qui accepit, quam est apud eum, qui tradit. Si quis igitur do

[blocks in formation]

3) Paul. in fr. 31. pr. D. h. t.

4) Ita Theophili ad §. 40. I. h. t. fr. 36. D. h. t. fr. 5. §. 2. D. 12, 7 (de cond. sine causa). c. 6. C. 4, 50, aliorumque plurimorum locorum comparatione facta statuo; neque contrarium habeo, fr. 31. pr. D. h. t. Quot non inveniuntur casus, in quibus nulla plane obligatione, neque præcedente neque concomitante, traditio dominium transfert? Vide luculentiorem sententiæ nostræ iam ab omnibus receptæ expositionem in Archiv für civil. Praxis, t. 6. p. 111-133.

5) Inter iustas traditionis causas etiam donatio referenda est: quam cum in Iustiniani Institutionibus in peculiari titulo (lib. 2. t. 7.) exponatur, multi interpretes proprium acquisitionis genus iure civili constitutum haberi volunt. Quamvis autem veteri iure Romano, cum adhuc lex Cincia in usu esset, donatio a reliquis traditionis causis multum distaret (Comment. mei, t. II. no. 705.); propria tamen acquisitio nec tum dici potuit, quoniam non solum traditiones, mancipationes et in iure cessiones ex causa donationis fiebant: verum stipulationes aliæque obligationes donandi animo contrahebantur. Nec Iustinianus in his quidquam mutavit. Commodius igitur et iuris rationi magis consentaneum duximus, ius donationum hoc in capite præterire et opportuniore loco exponere.

6) §. 41. I. h. t.

7) Fr. 43. §. 1. D. 41, 1 (de acq. rer. dominio).

et

« PreviousContinue »