Page images
PDF

Peregrini quoque res mobiles iuste sibi acquisitas vindicare potuisse videntur1) etcerte praedia provincialia tam stipendiaria, quae propria populi Romani esse intelligebantur, quam tributaria, quae Caesaris propria esse credebantur 2); quare in veteris iuris fontibus de stipendiariorum proprietate et de tributariorum dominio eorumdemve dominis sermo est3). Vindicabant enim eorum possessores inter se ex aequo ac si privatorum agrorum 4).

§. 316. Cum Iustiniani aetate duplex illa dominii forma nullius esset momenti, nec nudi iuris Quiritium ulla esset utilitas, imperator constitutionem 5) emisit, qua nullam differentiam inter do minos pati se edixit, et iuris Quiritii nomen velut vacuum et superfluum verbum abolevit. In alia constitutione rerum mancipi et nec mancipi differentiam sustulit6). Est igitur in novissimo iure romano una tantum dominii forma, et unusquisque plenissimus ac legitimus rerum ad se pertinentium dominus7): si modo ex iis causis eas sibi comparavit, quae certis iuris praeceptis ut legitimi dominii acquirendi modi comprobantur, sive veteri iure civili sive gentium iure introductae sint8).

§. 317. Plurimae autem eiusmodi sunt dominii acquisitiones, quas recentiores diverso modo in genera et species partiri solent; quo praesertim illa pertinet, quae vulgo fertur in modos acquirendi originarios seu conslitutivos ct dericalieos vel translativos divisio, et veteribus inusitata, nec novo iure ullam habens vim aut effectum. lllud vero veteres notant, quibusdam modis singulas res nobis acquiri, aliis vero per universitatem9): unde hodierni titu 1) Gai. II. 40. IV. 37. 2) Gai. II. 11. 21.

3) Vaticana Fragm. §. 283. 315. 316.

4) Aggenus apud Goesium p. 76. Eleganter doctiss. Maynz, EUments du droit romain. I. p. 433 sub imperatoribus has dominii formas et in rem ac- tiones eas tuendi gratia introductas distinguit.

I. Dominium ex iure Quiritium.

Civium romanorum in rebus in commercio legitimis modis acquisitum. — Rei vindicatione ex iure Quiritium munitum.

II. Dominium iuris gentium (in SonisJ.

1. Peregrinorum,

2. in fundo provinciali constitutum cum fictitia vel utili vindicatione coniunctum,

3. iura domini rei manoipi traditse tantum,

4. bonorum possessoris.

III. Ius loncB fidei possessoris publiciana actione defensum.

5) C. un. C. 7, 25 (de nudo iure quir. tollendo).

6) C. un. C. de usucapione transformanda etc. (7, 31).

7) C. un. C. cit. (7, 25).

8) §. 11. I. 1, 1 (h. t.). fr. 23. pr. D. 6, 1 (h. t.)

9) §. 6. Inst. 2, 9 (per quas personas). Gai. 2. §. 97.

[ocr errors]

los vel modos acquirendi singulares et universales distinguere solent. Nos quoque primum de rerum singularum acquisitionibus videbimus.

§. 318. Sed et aliam ut primariam regulam olim proponere solebant hodierni, de acquirendo rerum dominio agentes, contrariam illam verae iuris civilis rationi. In omnibus enim acquisi tionibus titulum et modum acquirendi secernebant, tanquam remotam et proximam iuris acquirendi causam, quae definitio cum supervacanea est, tum falsa hac nititur opinione, ac si ad omnes dominii acquisitiones possessio rei acquirendae necessario sit adipiscenda, aut apprehensa lege fingi debeat1).

TIT. II. DE OCCUPATIONE RERUM NULLIUS*).

§. 319. Iure gentium acquirimus occupatione, accessione et traditione.

Occupationis vocabulum generale est, ac omnem possessionis rei apprehensionem demonstrat8); interpretes autem occupationis nomine appellant rerum nullius apprehensionem animo dominii in ea acquirendi factam. Haec acquisitio, illo praecepto nitens: „quod nullius est, id primo occupanti conceditur"4) non aliter locum habet, quam si quis possessionem rei nullius adipiscitur, simulque animum habet, eam suam faciendi.

§. 320. Nonnisi res, quae dominum non habent, vel non habere iure finguntur, hoc modo occupantis fieri possunt, ut sunt animalia fera in libertate naturali vagantia, aliaeve res mobiles, dominum non habentes, ut et res derelictae; item res hostium, cum quibus iustum est bellum, denique praedia, quae nullius sunt, et agri deserti ab occupante coli coepti5). Inde variae occupationum formae inter se distingui solent, ut venatio, piscatio, aucupium, inventio, occupatio bellica, et occupatio simpliciter sic dicta.

§.321. Omnia igitur animalia fera, quae terra, in mari vel in aere degunt, naturali ratione primo occupanti conceduntur6). Apprehensa videntur cum aut interfecta sint a nobis, aut viva capta, ut fugere e custodia nostra non possint7). Vulneratum aniinal nostrum non est, cum multa accidere possint, quominus id capiamus1). Venari iure romano omnibus permittitur et in cuiuscunque solo, sive proprio sive alieno, et in privato non mi nus, quam in publico. Animalia fera apud Romanos omnibus hominibus communia esse credebantur, nec domino fundi, in quo vagantur, propria. Impedire quidem praedii dominus potest, quominus extraneus venandi gratia illud ingrediatur2), nec non se invito ingressum, iniuriarum actione3) aut damni iniuria dati, si quod factum est, persequi; animal vero a venante captum occupantis est, nec praedii domino restituendum 4).

1) Vide Hugonem, Civil. Magazin, vol. 4. p. 137—184.

2) §. 12—18. 48. I. h. t. (1, 2). fr. 3-5. D. eod. (41, 1).

3) Oooupatio nonnisi a recentioribus angustiorem sensum accepit, quo hodie illam intelligimus.

4) Fr. 3. pr. D. h. t. §. 12. I. ibid. Gai. 2. §. 66—69.

5) Vulgo hsec acquisitio ad occupationes non refertur.

6) §. 12. I. cit. fr. 1. §. 1. D. (h. t.).

7) Proculus quaestionem de apro laqueis oapto variis distinctionibus solvit in fr. 55. D. h. t.

Animalia fera tantum 5) in libertate naturali degentia, occupatione nostra fieri possunt; inde nec mansueta nec mansuefacta, si a dominis suis possidentur. Qiue fera custodiam evascerunt, vel quae mansuefacta consuetudinem revertendi abiecerunt, venatione acquiri possunt6).

§. 322. Res mobiles sese non moventes inventione occupantis fiunt, sive dominum nunquam habuerunt, ut lapilli, gemmae et caetera, quae in littore maris inveniuntur, sive a domino derelictae i. e. consilio dominii derelinquendi, abiectae fuerint7). Perditae tantum res inventoris non fiunt8).

§. 323. Hoc iure thesauri quoque acquiruntur secundum normam legibus praescriptam. Novissimo iure haec de thesauris inventis statuta sunt9). Thesaurus dicitur vetus quaedam depositio pecuniae vel alius rei pretiosae, cuius memoria non exstat, ut iam dominum non habeat 10).

Si quis thesaurum in proprio solo vel in loco publico aut sa cro aut religioso, vel fortuito casu vel data opera invenerit, totus ei acquiritur. Si in alieno fundo eum fortuito casu invenerit, ut mercenariis saepius accidere solet, dimidia eius pars inventoris fit, dimidiam loci dominus lucratur u).

1) §. 13. I. h. t. fr. 5. §. 1. D. ib.

2) Fr. 3. §. 1. D. h. t. 3) Fr. 5. pr. fr. 13. §.7. D. 47, 10 (de iniuriis).

4) Fr. 3. pr. §. 1. D. oit.

5) §. 13—16. I. h. t. fr. 5. D. ib. Inde porci a lupo erepti, eique ab alio recepti, huie acquiri non possunt. Fr. 44. D. h. t. fr. 8. §. 2. D. 10, 2 (famiilas herciscund.)

6) Fr. 3. §. 2. D. h. t. §. 12. 15. I. h. t. Gai. 2. §. 68.

7) §. 18. I. h. t. fr. 3. D. 1, 8 (de rerum divis.). Arg. fr. 2. D. 41,7 (pro derelicto).

8) Fr. 43. §. 4. D. 47, 2 (de furtis).

9) §. 39. I. h. t. c. un. C 10, 15 (de thesauris). Cod. Theod. 10,18.

10) Paul. in fr. 31. §. 1. D. h. t. c. un. C. 10. citata.

11) §. 39.I. cit. c. un. C. eod. fr. 67. D. 6,1 de rei -vindic.). fr. 63. D.41,1. (h. t.). 1) §. 39. I. oit. 2) C. un. Cod. oit.

Si quis vero in alieno loco thesaurum data opera quaesivit et invenit, totus ad fundi dominum pertinet 1). Denique si quis in fundo suo artibus magicis vel superstitiosis adhibitis thesaurum reperit, in poenam ita quoercntis, res inventa fisco vindicatur2).

§. 324. Res hostiles quoque occupantis fiunt. Belli tempore res, quae hostium sunt, nullius esse finguntur, et cuique civium occupatio earum permittitur, praeter res soli, quae occupatae ipsius populi belligerantis propriae fiunt, sicut et praeda collecta3). Occupata res hostilis intelligitur, simul atque hosti erepta est 4); quod vero hostis eripit, id non statim amissum est, sed tum demum, cum res inter praesidia ab eo translata sit5): quo facto hostilis fit, iterumque primo eam capienti conceditur, nisi forte ius postliminii in ea locum habeat, vi cuius res ab hostibus captae, in nostram civitatem redeuntes, ipso iure ad priorem dominum revertuntur. Hoc ius postliminii tamen in praediis tantum, e quibus hostes expulsi sunt, obtinet, in equis militaribus ac navibus bellicis6).

§. 325. De rerum immobilium occupatione constat, insulam in mari detectam, primi occupantis fieri7). Denique imperialibus constitutionibus praeceptum est: agrum desertum, ab aliquo occupatum et per biennium ab eo cultum, in occupantis esse dominio8).

TIT. UI. DE ACCESSIQNIBUS.

§. 326. Accessione dominium acquirimus vi ac potestate rei nostrae, cum res, quae nostra non est, rei nostrae accedit, secundum vulgare praeceplum, „accessionem cedere principali rei" 9)Unde accessio dici potest extensio dominii nostri per extensionem rei. Interpretes eam triplicem dicunt, naturalem scilicet, arlificialem seu induslrialem et mixtam, quae distinctio tum rei veritati contraria, tum inutilis est: nam primum merae artificialis accessionis nulli sunt casus; deinde nullum est in effectu discrimen inter ha3c diversa accessionum genera. Commodius ad recentissimorum auctorum exemplum sequenti ordine diversos per accessionem acquirendi modos exponemus: ut primo de fructibus per accessionem acquirendis videamus, deinde de caeteris accessionibus tam praediorum, quam rerum mobilium.

3) §. 17. I. 2, 1. h. t. fr. 5. §.7. fr. 51. §. D. ib. fr. 13. D. 48, 13 (ad leg. Iul. peculat.). fr. 2. 3. D. 49,15 (de oaptivis et posttim.).

4) Arg. §. 17. I. cit. 5) Fr. 5. §. 1. fr. 19. §. 3. fr. 30. D. 49,1B.

6) Fr. 2. pr. §. 1. fr. 5. pr. §. 2. D. tit. cit. fr. 16. D. h. t. Cum loca ab hoste capta sunt, desinunt esse religiosa vel saora: sed ab hao calamitate liberata, postliminio reversa, pristino statui restituuntur. Fr. 36. D. 11, 7 (de relig. et sumptib. funer.).

7) §. 22. I. h. t. fr. 30. §. 4. D. h. t.

8) C. 8. C. 11, 68 (de omni agro deserto).

9) Fr. 19. §. 13. D. 24, 2 (de auro argento). Hodie dicunt: accetiorium seguitur principale.

§. 327. Quodcunquc igitnr ex nostra re nascitur, accessionis iure nostrum est1). Cum enim fructus ipsius rei pars sint, quamdiu cum ea cohaerent, necessario ad rei dominum pertinent2), nec separati eius esse desinunt, nisi extraneus aliqua ex causa eos suos fecerit3). Inde non solummodo fruges ex fundo nostro, vel fructus ex arboribus nostris provenientes ad nos pertinent, verum etiam foetus animalium, quae in nostro sunt dominio4).

§. 328. Inter praediorum accessiones quaedam sunt, quae naturaliter fiunt, nullo hominis facto interveniente; quaedam opera hominis perficiuntur; illarum numero sunt per alluvionem, per vim fluminis, per alveum mutatum et per insulam in flumine natam accessiones; ad has referendae sunt satio, plantatio et cedificatio in alieno solo factae, de quibus singulis dispiciendum est.

§. 329. Alluvio vocatur incrementum latens, quod a fluminibus sensim paulatimque praedio nostro adiicitur5). In stagnis, et lacubus alluvio non obtinet6) nec in agris limitatis 7). Quod vero vis fluminis alicui praedio impetu suo detraxit et alieno addidit, illius domino non statim amittitur. Sed si longiore tempore alii fundo haeserit, cum eoque coaluerit, quod maxime ex eo apparet, si arbores, quas secum traxerit, in eum fundum radices egerint, ex eo tempore alteri fundo acquisitum habendum est8).

§. 330. Insula in flumine nata eorum fit, qui prope ripam praedia possident9). Si quidem mediam partem fluminis insula tenet, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia habenf, pro latitudine cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam est. Quod si vero alteri parti propior sit, eorum est

1) §. 19. I. h. t. Gai. 2. §. 71. 74. fr. 25. pr. D. 22, 1 (de usuris).

2) Arg. fr. 44. D. 6, 1 (de rei vindic).

3) Veluti peroeptione, ut usufructuarius. De hisce inferius dicetur).

4) §. 19. I. h. t. (2, 1). fr. 5. §. 2. fr. 44. D. 6, 1 (de rei vind.).

5) §. 20. I. h. t. fr. 7. §. 1. D. eod. o. 1. C. 7, 41 (de alluvionibus). Gai. 2, §. 70.

6) Fr. 12. pr. D. h. t. 7) Fr. 16. D. eod.

8) Vocatur haeo adieotio a quibusdam avuUio; §. 21. I. h. t. fr. 7. §. 2. D. eod. fr. 9. §. 2. D. 39, 2 (de damno infeoto). Gai. 2. §. 70. See. verba Institutionum solse arbores acquiri domino fundi videntur.

9) §. 22. I. h. t. fr. 7. §.3.4. D. ib. fr.29. fr.30. §.2. D. h. t. Gai.2. §.72.

« PreviousContinue »