Page images
PDF
EPUB

Peregrini quoque res mobiles iuste sibi acquisitas vindicare potuisse videntur 1) et certe prædia provincialia tam stipendiaria, quæ propria populi Romani esse intelligebantur, quam tributaria, quæ Cæsaris propria esse credebantur 2); quare in veteris iuris fontibus de stipendiariorum proprietate et de tributariorum dominio eorumdemve dominis sermo est3). Vindicabant enim eorum possessores inter se ex æquo ac si privatorum agrorum 4).

§. 316. Cum Iustiniani ætate duplex illa dominii forma nullius esset momenti, nec nudi iuris Quiritium ulla esset utilitas, imperator constitutionem 5) emisit, qua nullam differentiam inter dominos pati se edixit, et iuris Quiritii nomen velut vacuum et superfluum verbum abolevit. In alia constitutione rerum mancipi et nec mancipi differentiam sustulit 6). Est igitur in novissimo iure romano una tantum dominii forma, et unusquisque plenissimus ac legitimus rerum ad se pertinentium dominus 7): si modo ex iis causis eas sibi comparavit, quæ certis iuris præceptis ut legitimi dominii acquirendi modi comprobantur, sive veteri iure civili sive gentium iure introductæ sint 8).

§. 317. Plurimæ autem eiusmodi sunt dominii acquisitiones, quas recentiores diverso modo in genera et species partiri solent; quo præsertim illa pertinet, quæ vulgo fertur in modos acquirendi originarios seu constitutivos et derivativos vel translativos divisio, et veteribus inusitata, nec novo iure ullam habens vim aut effectum. Illud vero veteres notant, quibusdam modis singulas res nobis acquiri, aliis vero per universitatem 9): unde hodierni titu

1) Gai. II. 40. IV. 37. 2) Gai. II. 11. 21.

3) Vaticana Fragm. §. 283. 315. 316.

4) Aggenus apud Goesium p. 76. Eleganter doctiss. Maynz, Eléments du droit romain. I. p. 433 sub imperatoribus has dominii formas et in rem actiones eas tuendi gratia introductas distinguit.

[blocks in formation]

Civium romanorum in rebus in commercio legitimis modis acquisitum.

[ocr errors]

Rei vindicatione ex iure Quiritium munitum.

II. Dominium iuris gentium (in Bonis).

1. Peregrinorum,

2. in fundo provinciali constitutum cum fictitia vel utili vindicatione coniunctum,

3. iura domini rei mancipi traditæ tantum,

4. bonorum possessoris.

III. Ius bona fidei possessoris publiciana actione defensum.

5) C. un. C. 7, 25 (de nudo iure quir. tollendo).

6) C. un. C. de usucapione transformanda etc. (7, 31).

7) C. un. C. cit. (7, 25).

8) §. 11. I. 1, 1 (h. t.). fr. 23. pr. D. 6, 1 (h. t.)

9) §. 6. Inst. 2, 9 (per quas personas). Gai. 2. §. 97.

los vel modos acquirendi singulares et universales distinguere solent. Nos quoque primum de rerum singularum acquisitionibus videbimus.

§. 318. Sed et aliam ut primariam regulam olim proponere solebant hodierni, de acquirendo rerum dominio agentes, contrariam illam veræ iuris civilis rationi. In omnibus enim acquisitionibus titulum et modum acquirendi secernebant, tanquam remotam et proximam iuris acquirendi causam, quæ definitio cum supervacanea est, tum falsa hac nititur opinione, ac si ad omnes dominii acquisitiones possessio rei acquirendæ necessario sit adipiscenda, aut apprehensa lege fingi debeat 1).

TIT. II. DE OCCUPATIONE RERUM NULLIUS 2).

§. 319. Iure gentium acquirimus occupatione, accessione et

traditione.

Occupationis vocabulum generale est, ac omnem possessionis rei apprehensionem demonstrat 3); interpretes autem occupationis nomine appellant rerum nullius apprehensionem animo dominii in ea acquirendi factam. Hæc acquisitio, illo præcepto nitens: „quod nullius est, id primo occupanti conceditur 4) non aliter locum habet, quam si quis possessionem rei nullius adipiscitur, simulque animum habet, eam suam faciendi.

§. 320. Nonnisi res, quæ dominum non habent, vel non habere iure finguntur, hoc modo occupantis fieri possunt, ut sunt animalia fera in libertate naturali vagantia, aliæve res mobiles, dominum non habentes, ut et res derelicta; item res hostium, cum quibus iustum est bellum, denique prædia, quæ nullius sunt, et agri deserti ab occupante coli cœpti 5). Inde variæ occupationum formæ inter se distingui solent, ut venatio, piscatio, aucupium, inventio, occupatio bellica, et occupatio simpliciter sic dicta.

§. 321. Omnia igitur animalia fera, quæ terra, in mari vel in aëre degunt, naturali ratione primo occupanti conceduntur 6). Apprehensa videntur cum aut interfecta sint a nobis, aut viva capta, ut fugere e custodia nostra non possint 7). Vulneratum

1) Vide Hugonem, Civil. Magazin, vol. 4. p. 137-184.
2) §. 12-18. 48. I. h. t. (1, 2). fr. 3-5. D. eod. (41, 1).

3) Occupatio nonnisi a recentioribus angustiorem sensum accepit, quo

illam intelligimus.

4) Fr. 3. pr. D. h. t. §. 12. I. ibid. Gai. 2. §. 66-69.

5) Vulgo hæc acquisitio ad occupationes non refertur.

6) §. 12. I. cit. fr. 1. §. 1. D. (h. t.).

hodie

7) Proculus quæstionem de apro laqueis capto variis distinctionibus solvit

in fr. 55. D. h. t.

animal nostrum non est, cum multa accidere possint, quominus id capiamus 1). Venari iure romano omnibus permittitur et in cuiuscunque solo, sive proprio sive alieno, et in privato non minus, quam in publico. Animalia fera apud Romanos omnibus hominibus communia esse credebantur, nec domino fundi, in quo vagantur, propria. Impedire quidem prædii dominus potest, quominus extraneus venandi gratia illud ingrediatur 2), nec non se invito ingressum, iniuriarum actione 3) aut damni iniuria dati, si quod factum est, persequi; animal vero a venante captum occupantis est, nec prædii domino restituendum 4).

Animalia fera tantum 5) in libertate naturali degentia, occupatione nostra fieri possunt; inde nec mansueta nec mansuefacta, si a dominis suis possidentur. Quæ fera custodiam evascerunt, vel quæ mansuefacta consuetudinem revertendi abiecerunt, venatione acquiri possunt 6).

§. 322. Res mobiles sese non moventes inventione occupantis fiunt, sive dominum nunquam habuerunt, ut lapilli, gemmæ et cætera, quæ in littore maris inveniuntur, sive a domino derelicta i. e. consilio dominii derelinquendi, abiectæ fuerint 7). Perditæ tantum res inventoris non fiunt 8).

§. 323. Hoc iure thesauri quoque acquiruntur secundum normam legibus præscriptam. Novissimo iure hæc de thesauris inventis statuta sunt 9). Thesaurus dicitur vetus quædam depositio pecuniæ vel alius rei pretiosæ, cuius memoria non exstat, ut iam dominum non habeat 10).

Si quis thesaurum in proprio solo vel in loco publico aut sacro aut religioso, vel fortuito casu vel data opera invenerit, totus ei acquiritur. Si in alieno fundo eum fortuito casu invenerit, ut mercenariis sæpius accidere solet, dimidia eius pars inventoris fit, dimidiam loci dominus lucratur 11).

1) §. 13. I. h. t. fr. 5. §. 1. D. ib.

2) Fr. 3. §. 1. D. h. t.

4) Fr. 3. pr. §. 1. D. cit.

3) Fr. 5. pr. fr. 13. §. 7. D. 47, 10 (de iniuriis).

5) §. 13—16. I. h. t. fr. 5. D. ib. Inde porci a lupo erepti, eique ab alio recepti, huic acquiri non possunt. Fr. 44. D. h. t. fr. 8. §. 2. D. 10, 2 (familiæ herciscund.)

6) Fr. 3. §. 2. D. h. t. §. 12. 15. I. h. t. Gai. 2. §. 68.

7) §. 18. I. h. t. fr. 3. D. 1, 8 (de rerum divis.). Arg. fr. 2. D. 41,7 (pro derelicto).

8) Fr. 43. §. 4. D. 47, 2 (de furtis).

9) §. 39. I. h. t. c. un. C. 10, 15 (de thesauris). Cod. Theod. 10, 18.

10) Paul. in fr. 31. §. 1. D. h. t. c. un. C. 10. citata.

11) §. 39. I. cit. c. un. C. eod. fr. 67. D. 6, 1 de rei vindic.). fr. 63. D. 41, 1. (h. t.).

Si quis vero in alieno loco thesaurum data opera quæsivit et invenit, totus ad fundi dominum pertinet 1). Denique si quis in fundo suo artibus magicis vel superstitiosis adhibitis thesaurum reperit, in pœnam ita quærentis, res inventa fisco vindicatur 2).

§. 324. Res hostiles quoque occupantis fiunt. Belli tempore res, quæ hostium sunt, nullius esse finguntur, et cuique civium occupatio earum permittitur, præter res soli, quæ occupatæ ipsius populi belligerantis propriæ fiunt, sicut et præda collecta 3). Occupata res hostilis intelligitur, simul atque hosti erepta est 4); quod vero hostis eripit, id non statim amissum est, sed tum demum, cum res inter præsidia ab eo translata sit 5): quo facto hostilis fit, iterumque primo eam capienti conceditur, nisi forte ius postliminii in ea locum habeat, vi cuius res ab hostibus captæ, in nostram civitatem redeuntes, ipso iure ad priorem dominum revertuntur. Hoc ius postliminii tamen in prædiis tantum, e quibus hostes expulsi sunt, obtinet, in equis militaribus ac navibus bellicis 6).

§. 325. De rerum immobilium occupatione constat, insulam in mari detectam, primi occupantis fieri 7). Denique imperialibus constitutionibus præceptum est: agrum desertum, ab aliquo occupatum et per biennium ab eo cultum, in occupantis esse dominio 8).

TIT. III. DE ACCESSIONIBUS.

§. 326. Accessione dominium acquirimus vi ac potestate rei nostræ, cum res, quæ nostra non est, rei nostræ accedit, secundum vulgare præceptum, „accessionem cedere principali rei« 9). Unde accessio dici potest extensio dominii nostri per extensionem rei. Interpretes eam triplicem dicunt, naturalem scilicet, artificialem seu industrialem et mixtam, quæ distinctio tum rei veritati contraria, tum inutilis est: nam primum meræ artificialis accessionis

2) C. un. Cod. cit.

1) §. 39. I. cit. 3) §. 17. I. 2, 1. h. t. fr. 5. §.7. fr. 51. §. D. ib. fr. 13. D. 48, 13 (ad leg. Iul. peculat.). fr. 2. 3. D. 49, 15 (de captivis et postlim.). 4) Arg. §. 17. I. cit.

5) Fr. 5. §. 1. fr. 19. §. 3. fr. 30. D. 49, 15.

6) Fr. 2. pr. §. 1. fr. 5. pr. §. 2. D. tit. cit. fr. 16. D. h. t. Cum loca ab hoste capta sunt, desinunt esse religiosa vel sacra: sed ab hac calamitate liberata, postliminio reversa, pristino statui restituuntur. Fr. 36. D. 11, 7 (de relig. et sumptib. funer.).

7) §. 22. I. h. t. fr. 30. §. 4. D. h. t.

8) C. 8. C. 11, 58 (de omni agro deserto).

9) Fr. 19. §. 13. D. 24, 2 (de auro argento). Hodie dicunt: accessorium sequitur principale.

nulli sunt casus; deinde nullum est in effectu discrimen inter hæc diversa accessionum genera. Commodius ad recentissimorum auctorum exemplum sequenti ordine diversos per accessionem acquirendi modos exponemus: ut primo de fructibus per accessionem acquirendis videamus, deinde de cæteris accessionibus tam prædiorum, quam rerum mobilium.

§. 327. Quodcunque igitur ex nostra re nascitur, accessionis iure nostrum est 1). Cum enim fructus ipsius rei pars sint, quamdiu cum ea cohærent, necessario ad rei dominum pertinent 2), nec separati eius esse desinunt, nisi extraneus aliqua ex causa eos suos fecerit 3). Inde non solummodo fruges ex fundo nostro, vel fructus ex arboribus nostris provenientes ad nos pertinent, verum etiam fœtus animalium, quæ in nostro sunt dominio 4).

§. 328. Inter prædiorum accessiones quædam sunt, quæ naturaliter fiunt, nullo hominis facto interveniente; quædam opera hominis perficiuntur; illarum numero sunt per alluvionem, per vim fluminis, per alveum mutatum et per insulam in flumine natam accessiones; ad has referendæ sunt satio, plantatio et ædificatio in alieno solo factæ, de quibus singulis dispiciendum est.

§. 329. Alluvio vocatur incrementum latens, quod a fluminibus sensim paulatimque prædio nostro adiicitur 5). In stagnis, et lacubus alluvio non obtinet 6) nec in agris limitatis "). Quod vero vis fluminis alicui prædio impetu suo detraxit et alieno addidit, illius domino non statim amittitur. Sed si longiore tempore alii fundo hæserit, cum eoque coaluerit, quod maxime ex eo apparet, si arbores, quas secum traxerit, in eum fundum radices egerint, ex eo tempore alteri fundo acquisitum habendum est ).

§. 330. Insula in flumine nata eorum fit, qui prope ripam prædia possident 9). Si quidem mediam partem fluminis insula tenet, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam prædia habent, pro latitudine cuiusque prædii, quæ latitudo prope ripam est. Quod si vero alteri parti propior sit, eorum est

1) §. 19. I. h. t. Gai. 2. §. 71. 74. fr. 25. pr. D. 22, 1 (de usuris).

2) Arg. fr. 44. D. 6, 1 (de rei vindic.).

3) Veluti perceptione, ut usufructuarius. De hisce inferius dicetur).

4) §. 19. I. h. t. (2, 1). fr. 5. §. 2. fr. 44. D. 6, 1 (de rei vind.).

5) §. 20. I. h. t. fr. 7. §. 1. D. eod. c. 1. C. 7, 41 (de alluvionibus). Gai. 2, §. 70.

6) Fr. 12. pr. D. h. t.

7) Fr. 16. D. eod.

8) Vocatur hæc adiectio a quibusdam avulsio; §. 21. I. h. t. fr. 7. §. 2. D. eod. fr. 9. §. 2. D. 39, 2 (de damno infecto). Gai. 2. §. 70. Sec. verba Institutionum solæ arbores acquiri domino fundi videntur.

9) §. 22. I. h. fr. 7. §.3.4. D. ib. fr. 29. fr. 30. §. 2. D. h. t. Gai. 2. §. 72.

« PreviousContinue »