Page images
PDF
EPUB

etiam sequester et qui precario rem accepit; hi enim omnes rem non alieno nomine sed sibi habendi animo habere censentur 1).

§. 303. Neque tantum per nosmet ipsos, verum etiam per alios possessionem acquirere possumus, animo utique nostro, corpore vero etiam alieno 2), quando scilicet volentibus nobis, alius vel ex mandato vel ex iussu 3) nostro, naturalem alicuius rei apprehendit possessionem, eoque id consilio, ut non sibi sed nobis illam possideat 4). Quodsi rem aliquam possidere constituerimus, eius possessio, quam primum ab altero apprehensa est, etiam ignorantibus nobis per illum acquisita intelligitur 5). Acquiritur inde et nobis possessio, quando convenit, ut qui rem aliquam hactenus suo nomine possedisset, illam nostro nomine teneret 6); quod pactum recentiores constitutum possessorium appellare consueverunt.

§. 304. Possessio autem semel acquisita eo usque perseverat, donec amittitur, neque factis peculiaribus opus est ad eam retinendam. Neminem autem sibi ipsi causam possessionis pro arbitrio suo mutare posse a veteribus praeceptum est 7). Amittitur possessio vel animo vel corpore, idque vel solo animo vel solo corpore 8).

§. 305. Animo nostro amittimus possessionem, si ita simus affecti, ut, quam rem adhuc possidemus, eam in posterum possidere nolimus. Nam simul atque noluimus eam possidere, etiamsi adhuc in detentione nostra corporali sit, eius possessio statim amissa est, quoniam quilibet extraneus, qui possidere eandem voluerit, animo nostro in contrarium acto, eius possessionem apprehendere potest 9).

§. 306. Et e contrario statim atque corporalis possessio nobis eripitur, possessionem amittimus, etiamsi retineamus consilium

1) Fr. 16. D. 41, 3 (de usurp.). fr. 25. §. 1. in f. D. 22, 1 (de usuris). fr. 15. §. 1. D. 2, 8 (qui satisdare). fr. 4. §. 1. fr. 6. §. 2. D. 43, 26 (de precario). fr. 17. §. 1. D. 16, 3 (depositi). fr. 39. D. h. t. Ex Savigniana de possessione doctrina, emphyteuta, creditor pigneratitius et reliqui, non domini animo possidentes, iure singulari tantum possidere videntur. Impugna. vimus hanc doctrinam in Archiv für civil. Praxis, t. 12. p. 169.

2) Paul. rec. sent. V. 2. §. 1. §. 5. I. 2, 9 (tit. cit.).

3) Paul. 1. c. §. 2. fr. 1. §. 19. 20. et fr. 18. pr. fr. 49. pr. D. h. t.

4) Fr. 1. §. 9. 10. 19. 20. D. h. t.

5) §. 5. I. 2, 9 (per quas personas). fr. 49. pr. D. h, t.

6) Fr. 18. pr. D. h. t. fr. 77. D. 6, 1 (de re vind.).

7) Fr. 3. §. 19. fr. 19. §. 1. D. h. t. fr. 33. §. 1. D. 41, 3 (de usurp. et usucap.). 8) Fr. 44. §. 2. D. h. t. et recte intellectum, fr. 153. D. 50, 17 (de reg. iur.) pro parte repetitum in fr. 8. D. h. t.

9) Fr. 3. §. 6. fr. 17. §. 1. D. h. t.

rem possidendi. Amittitur autem rei detentio multis modis; rerum mobilium, quæ nobis subripiuntur, vel ita perditæ sunt ut ignoremus ubi sint; si pecus aberraverit, vel animal ferum custodiam nostram evaserit aut mansuefactum animum revertendi abiecerit, aut res in flumen vel in mare deciderit, ut iam corporalem eius possessionem nancisci non valeamus 1). Prædiorum possessio amittitur, si ea flumen publicum vel mare occupaverit, vel si possessor vi fuerit inde deiectus 2). Absentibus prædiorum possessio propter absentiam non amittitur, etiamsi ignorantibus iis alius ea occupaverit; nam tunc demum ea amissa est in eiusmodi casu, si alterius occupationem cognoverimus, neque statim possessionem corporalem' recuperaverimus. Unde dicimus: prædiorum possessionem solo animo retineri 3).

§. 307. Per alios quoque, per quos possidemus, possessionem amittere possumus. Et quidem si procurator noster animo rem sibi habendi, si mobilis sit, eam contrectaverit, vel ab immobili nos vi depulerit, vel corporalem possessionem alio modo amiserit, possidere desinimus 4). Non autem statim amittitur fundi possessio, quem procurator dereliquerit vel alii prodiderit 5). Item servatur nobis possessio, quam procurator noster alii, ut nobis possideat, tradidit 6).

§. 308. Possideri tantum possunt, quæ sunt corporalia; rerum incorporalium non nisi iuris quasi possessio est, veluti servitutum ; sed hæc quoque possessio animo et corpore seu facto constat; possidet enim, qui ius exercuit cum animo illud sibi exercendi. Acquiritur autem et amittitur iuris quasi possessio iisdem plane modis atque vera possessio 7).

1) Fr. 3. §. 13. 16. fr. 15. 25. pr. D. h. t.

2) Fr. 30. §. 2. D. h. t. fr. 1. §. 29. 47. D. 43, 16 (de vi).

3) Paul. rec. sent. V. 2. §. 1. fr. 25. §. 2. fr. 44. pr. 46. D. h. t. I. 1. §. 22. D. 43, 16 (de vi).

4) Fr. 3. §. 18. fr. 20. fr. 25. §. 2. D. h. t. fr. 12. 18. pr. D. 43, 16 (de vi). 5) C. 12. C. 7, 32. h. t.

6) Fr. 33. §. 6. D. 41, 3 (tit. cit.).

7) Fr. 3. pr. D. h. t. fr. 18. D. 8, 5 (si servitus pet.) fr. 20. D. 8, 1 (de servit.). fr. 2. pr. D. 8, 2 (de s. p. r.).

CAP. II.

DE DOMINIO 1).

TIT. I. DOMINII VIS ATQUE NATURA TAM EX IURE ROMANORUM RECENTIORI, QUAM ANTIQUO.

§. 309. Plenissimum, quod in aliqua re ius habere possumus, dominium vocatur, cuius vi et potestate res corporalis imperio nostro et voluntati omnimodo subiecta est, ut libera nobis sit de ea disponendi facultas (§. 288); quare recentiores dominium non raro ius usus atque abusus rei cuiusdam definiunt.

§. 310. Potest autem dominium in corporalibus tantum rebus 2) consistere, eaque est natura, ut, licet legibus onera in re sint constituta, vel iura in eadem extraneo concessa, illud tamen adesse intelligatur, quamdiu vel nuda PROPRIETAS supersit 3), ex qua dominus rem SUAM dicere possit. Hac de ratione, quoniam sæpius dominium iure extraneorum coarctatum est, hodierni illud in plenum vel minus plenum seu limitatum et quatenus elapso certo tempore finitur vel non, in revocabile et irrevocabile distinxerunt. Dominii directi et utilis distinctio iuri romano prorsus aliena est.

§. 311. Iura domini aut in ipsa re consistunt velut ius de re disponendi seu substantiam eius mutandi et ius ea utendi et fruendi, aut illi adversus alios circa rem competunt, ut ius possidendi, prohibendi i. e. cæteros omnes ab eius possessione repellendi, usumque rei iis interdicendi, et a quovis eam vindicandi potestas. Præterea dominis rem alienare vel totam vel pro parte licet, aut eam derelinquere, onera ei imponere et iura in ea aliis constituere). Morte domini ius eius non extinguitur sed quale apud eum erat, ad heredes eius transit. Omne dominium liberum esse præsumitur, quare nemo aliquod ius in re nostra habere potest, nisi probaverit, eum illud legitimo modo acquisivisse (§. 1124.). Eoque extincto ipso iure rei libertas reviviscit et plenissima domini in re sua potestas.

1) D. 6, 1. C. 3, 32 (de rei vindicatione). 41, 1 (de acquir. rer. dominio). I. 2, 1 (de rer. divis. et de acquir. rer. dominio).

2) Fr. 4. pr. D. 10, 3 (communi dividundo). Latiori sensu etiam ususfructus dominium aliquis habere dicitur, veluti in fr. 3. D. 7, 6 (si ususfr. petetur). Cfr. et fr. 8. pr. D. 42, 5 (de reb. auct. iudicis).

3) F. 4. D. 23, 3 (de iure dotium). fr. 25. pr. D. 50, 16 (de verb. signif.). Dominus rei, cuius ususfructus alienus est, proprietarius i. c. proprietatis dominus dicitur. f. 49. D. 41, 1 (de acqu. rer. dom.).

4) §. 12. I. h. t. (2, 1). fr. 16. D. 8, 3 (de serv. præd. rust.). fr. 23. pr. D. 6, 1 (de R. V.). De rei vindicatione in quarto huius operis libro dicemus.

Duo vel plures eiusdem rei in solidum domini esse non possunt; pro rata iuris tamen res plurima communis esse potest, quo casu illam pro indiviso habere (§. 242.) a hodiernis condomini eius esse dicuntur. In re communi nemo dominorum iure facere quidquam invito altero potest; nam in pari causa melior est conditio prohibentis 1).

§. 312. Operæ pretium est, ut de origine et progressu dominii iuris apud Romanos dispiciamus 2). Discimus ex Gaii Institutionibus antiquissimis temporibus, sicut apud peregrinos ita et apud eos non nisi unum fuisse dominium, solenni adversus quemcunque in rem actione munitum. Quod qui habuit Ex IURE QUIRITIUM rem ut suam vindicare potuit. Sed non unusquisque qui rem aliquam sibi comparavit, hoc ius nactus esse intelligebatur 3). Nam solus civis Romanus, qui rem in commercio legitimo modo acquisivit et in MANCIPIO habuit, ex iure Quiritium eius dominus erat.

§. 313. Legitimæ dominii acquisitiones 4) fuere primum rei sub HASTA a magistratu publice vendita EMTIO veluti agri publici, aut servi in bello capti aut rerum obærati debitoris; deinde solennes rerum a dominis suis factæ translationes, quarum ab initio civitatis ad Iustinianum usque duæ erant in usu; altera MANCIPATIO i. e. imaginaria quædam venditio coram libripende et quinque testibus facta 5): altera IN IURE CESSIO sive imaginaria rei vindicatio ab eo, qui rem acquirere volebat, adversus eius dominum non contradicentem instituta, quam solennis magistratus sequebatur addictio 6).

In iure cedi omnes res poterant, mancipari tantum pretiosiores 7) i. e. prædia in italico solo, servi, et animalia quæ collo dorsove domantur, i. e. quorum in agris colendis erat usus: quæ inde RES MANCIPI appellabantur 8).

Cum autem omnium interesset, cæteras res simpliciori adquirendi modo ex iure Quiritium aliorum posse fieri, mox eas sola TRADITIONE i. e. possessionis translatione apud peregrinos

1) Fr. 15. §. 15. D. 13, 6 (commodati). fr. 28. D. 10, 3 (comm. div.). fr. 25. §. 1. D. 50, 16 (de V. S.).

2) Historiam iuris dominii apud Romanos scripsere plurimi auctores. Post Hugonem præ cæteris nominandi sunt, S. Mayer, Zeitschrift für geschichtliche Rechtswissenschaft. t. VIII. p. 1-80. Walter, Geschichte des röm. Rechts. t. II. cap. X. Puchta, Cursus der Institutionen. §. 235-236. E. Laboulaye, histoire de la Propriété foncière en Occident. Paris 1839. Maynz, Eléments du droit romain. t. I. §. 177-179. C. O. Müller, Lehrbuch der Institutionen. Leipzig 1858. §. 67-71.

3) Gai. II. §. 40.
5) Gai. I. 119-121.
7) Gai. I. 192.

Varro de re rustica II. 10.
6) Gai. II. 24.

4) Ulp. XIX. 2.
Ulp. XIX. 3-6.
8) Gai. II. 15. 16. 22.

usitata posse transire receptum est. Inde traditio proprie dicitur alienatio rerum nec mancipi, si ex iusta causa sint traditæ 1); inde necessaria rerum mancipi et nec mancipi distinctio 2).

§. 314. Si quis alteri rem mancipi neque mancipaverat neque in iure cesserat, sed tantum tradiderat, IN BONIS quidem eius ea res efficiebatur, ex iure Quiritium vero tradentis permanebat, donec alter illam possidendo usUCAPERET. Usucapio autem, Lege XII Tabularum definita, rerum mobilium anno comprobabatur, fundi vero vel ædium biennio 6). Usucapione etiam res, tam mancipi quam nec mancipi a non domino alienatæ acquirebantur ei, qui bona fide eos acceperat, cum crederet, eum qui eas tradidit, earum dominum fuisse 4).

Fuere et aliæ dominii ex iure Quiritium acquisitiones veluti adiudicatio, cum rei communis a iudice divisæ pars alicui adiudicaretur 5), item hereditatis acquisitio, aut LEGE acquisitio, cum res alicui legata esset vel alio legitimo modo ab eo comparata. Denique et variæ iuris gentium sive naturalis dominii acquisitiones invaluere, velut occupatio rei nullius nec mancipi, item per accessionem adquirendi modi 7).

§. 315. In hac dominii constitutione postea plurima a Prætoribus mutata sunt. Nam eos, qui rem in bonis tantum habebant, in rem actione tuebantur, ut iam pro dominis haberi coeperint, inde Gaius dominium divisionem recepisse et apud cives Romanos duplex dominium fuisse tradit ); inde Theophili Quiritarii et Bonitarii dominii, distinctio 9). Potuit iam alius nudo iure Quiritium esse dominus alter quasi dominus rem in bonis habere, quo casu omni eius utilitate fruebatur 10). In bonis etiam erant res hereditariæ, quæ vi bonorum possessionis a Prætore impetratæ ad aliquem pervenerant 11). Ei quoque, qui ex iusta causa traditam a non domino sibi rem nondum usucepit, eiusque possessionem amisit, a Publio Rutilio prætore in rem actio dato est, adhibita fictione, eam iam esse usucaptam, quæ publiciana in rem actio appellatur 12).

[blocks in formation]

3) Gai. II. 41. 42.

officiis I. 12.

4) Gai. II. 43. 44.

Ulp. I. 16. XIX. 8. Cicero pro Cæcina c. 19. de

Ulp. XIX. 2. 5) Ulp. XIX. 16.

6) Ulp. XIX. 17. Varro de re rustica II. 10. 7) Gai. II. 66–99. Gai. II. 40. I. 54. 9) Theophilus ad §. 4. I. 1. 5.

10) Gai. I. 54. II. 88. III. 166. Ulp. XIX. 20. 11) Vide infra §. 499-506. 12) Gai. IV. 36. fr. 1. pr. D. 6, 2 (de publ. in rem. act.). §. 5. I. 4, 6 (de actionib.). Secundum opinionem quorumdam interpretum publiciana actione et is utebatur, qui rem in bonis habebat.

« PreviousContinue »