Page images
PDF

etiam sequester et qui precario rem accepit; hi enim omnes rem non alieno nomine sed sibi habendi animo habere censentur1).

§.303. Neque tantum per nosmet ipsos, verum etiam per alios possessionem acquirere possumus, animo utique nostro, corpore vero etiam alieno2), quando scilicet volentibus nobis, alius vel ex mandato vel ex iussu 3) nostro, naturalem alicuius rei apprehendit possessionem, eoquc id consilio, ut non sibi sed nobis illam possideat4). Quodsi rem aliquam possidere constituerimus, eius possessio, quam primum ab altero apprehensa est, etiam ignorantibus nobis per illum acquisita intelligitur5). Acquiritur inde et nobis possessio, quando convenit, ut qui rem aliquam hactenus suo nomine possedisset, illam nostro nomine teneret6); quod pactum reeentiores constiiutum possessorium appellare consueverunt.

§. 304. Possessio autcm semel acquisita eo usque perseverat, donec amittitur, neque factis peculiaribus opus est ad eam retinendam. Neminem autem sibi ipsi causam possessionis pro ar bitrio suo mutare posse a veteribus praeceptum est7). Amittitur possessio vel animo vel corpore, idque vel solo animo vel solo corpore 8).

§. 305. Animo nostro amittimus possessionem, si ita simus affecti, ut, quam rem adhuc possidemus , eam in posterum pos sidere nolimus. Nam simul atque noluimus eam possidere, etiamsi adhuc in detentione nostra corporali sit, eius possessio statim amissa est, quoniam quilibet extraneus, qui possidere eandem voluerit, animo nostro in contrarium acto, eius possessionem apprehendere potest9).

§. 306. Et e contrario statim atque corporalis possessio nobis eripitur, possessionem amittimus, etiamsi retineamus consilium rem possidendi. Amittitur autem rei detentio multis modis; rerum mobilium, quae nobis subripiuntur, vel ita perditae sunt ut ignoremus ubi sint; si pecus aberraverit, vel animal ferum custodiam nostram evaseritaut mansuefactum animum revertendi abiecerit, aut res in flumen vel in mare deciderit, ut iam corporalem eius possessionem nancisci non valeamus1). Praediorum pos sessio amittitur, si ea flumen publicum vel mare occupaverit, vel si possessor vi fuerit inde deiectus 2). Absentibus praediorum possessio propter absentiam non amittitur, etiamsi ignorantibus iis alius ea occupaverit; nam tunc demum ea amissa est in eiusmodi casu, si alterius occupationem cognoverimus, neque statim possessionem corporalem' recuperaverimus. Unde dicimus: prae diorum possessionem solo animo retineri8).

1) Fr. 16. D. 41, 3 (de usurp.). fr. 25. §. 1. in f. D. 22, 1 (de usuris). fr. 15. §. 1. D. 2, 8 (qui satisdare). fr. 4. §. 1. fr. 6. §. 2. D. 43, 26 (de preoario). fr. 17. §. 1. D. 16, 3 (depositi). fr. 39. D. h. t. Ex Savigniana de possessione doctrina, emphyteuta, oreditor pigneratitius et reliqui, non domini animo possidentes, iure singulari tantum possidere videntur. Impugnavimus hanc dootrinam in Archiv fiir cieil. Praxis, t. 12. p. 169.

2) Paul. reo. sent. V. 2. §. 1. §. 5. I. 2, 9 (tit. cit.).

3) Paul. 1. o. §. 2. fr. 1. §. 19. 20. et fr. 18. pr. fr. 49. pr. D. h. t.

4) Fr. 1. §. 9. 10. 19. 20. D. h. t.

5) §. 5. I. 2, 9 (per quas personas). fr. 49. pr. D. h. t.

6) Fr. 18. pr. D. h. t. fr. 77. D. 6, 1 (de re vind.).

7) Fr. 3. §.19. fr.19. §.1. D.h.t. fr.33. §.1. D.41, 3 (de usurp. et usucap.).

8) Fr. 44. §. 2. D. h. t. et recte intellectum, fr. 153. D. 50, 17 (de reg. iur.) pro parte repetitum in fr. 8. D. h. t.

9) Fr. 3. §. 6. fr. 17. §. 1. D. h. t.

§.307. Per alios quoque, per quos possidemus, possessionem amitterc possumus. Et quidem si procurator noster animo rem sibi habendi, si mobilis sit, eam contrectaverit, vel ab immobili nos vi depulerit, vel corporalem possessionem alio modo amiserit, possidere desinimus 4). Non autem statim amittitur fundi posses sio, quem procurator dereliquerit vel alii prodiderit5). Item servatur nobis possessio, quam procurator noster alii, ut nobis possideat, tradidit6).

§.308. Possideri tantum possunt, quae sunt corporalia; rerum incorporalium non nisi iuris quasi possessio est, veluti servitutum; sed haec quoque possessio animo et corpore seu facto constat; possidet enim, qui ius exercuit cum animo illud sibi exercendi. Acquiritur autem et amittitur iuris quasi possessio iisdem plane modis atque vera possessio 7).

1) Fr. 3. §. 13. 16. fr. 15. 25. pr. D. h. t.

2) Fr. 30. §. 2. D. h. t. fr. 1. §. 29. 47. D. 43, 16 (de Ti).

3) Paul. reo. sent. V. 2. §. 1. fr. 25. §. 2. fr. 44. pr. 46. D. h. t. 1.1. §. 22. D. 43, 16 (de vi).

4) Fr. 3.'§. 18. fr.20. fr.25. §.2. D. h. t. fr. 12.18. pr. D. 43, 16 (de vi).

5) C. 12. C. 7, 32. h. t .

6) Fr. 33. §. 6. D. 41, 3 (tit. cit.).

7) Fr. 3. pr. D. h. t. fr. 18. D. 8, 5 (si servitus pet.) fr. 20. D. 8, 1 (de servit.). fr. 2. pr. D. 8, 2 (de s. p. r.).

CAP. II.

DE DOMINIO l).

TIT. I. DOMINII VIS ATQUE NATURA TAM EX IURE ROMANORUM RECENTIORI, QUAM ANTIQUO.

§.309. Plenissimum, quod in aliqua re ius habere possumus, dominium vocatur, cuius vi et potestate res corporalis imperio nostro et voluntati omnimodo subiecta est, ut libera nobis sit de ea disponendi facultas (§.288); quare recentiores dominium non raro ius usus atque abusus rei cuiusdam definiunt.

§. 310. Potest autem dominium in corporalibus tantum rebus -.; consistere, eaque est natura, ut, licet legibus onera in re sint constituta, vel iura in eadem extraneo concessa, illud tamen adesse intelligatur, quamdiu velnuda Proprietas supersit3), ex qua dominus rem Stjam dicere possit. Hac de ratione, quoniam saepius dominium iure extraneorum coarctatum est, hodierni illud in ple num vel minus plenum seu limilatum et quatenus elapso certo tempore finitur vel non, in revocabile et irrevocabile distinxerunt. Dominii directi et utilis distinctio iuri romano prorsus aliena est.

§. 311. lura domini aut in ipsa re consistunt velut ius de re disponendi seu substantiam eius mutandi et ius ea utendi et fruendi, aut illi adversus alios circa rem competunt, ut ius possidendi, prohibendi i. e. caeteros omnes ab eius possessione repellendi, usumque reiiis interdicendi, et a quovis eam vindicandi potestas. Praeterea dominis rem alienare vel totam vel pro parte licet, aut eam derelinquere, onera ei imponere et iura in ea aliis constituere4). Morte domini ius eius non extinguitur sed quale apud eum erat, ad heredes eius transit. Omne dominium liberum esse praesumitur, quare nemo aliquod ius in re nostra habere potest, nisi probaverit, eum illud legitimo modo acquisivisse (§.1124.). Eoque extincto ipso iure rei libertas reviviscit et plenissima domini in re sua potestas.

1) D. 6, 1. C. 3, 32 (de rei vindicatione). 41, 1 (de acquir. rer. dominio). I. 2, 1 (de rer. divis. et de acquir. rer. dominio).

2) Fr. 4. pr. D. 10, 3 (communi dividundo). Latiori sensu etiam ususfruc- tus dominium aliquis habere dicitur, veluti in fr. 3. D. 7, 6 (si ususfr. pete- tur). Cfr. et fr. 8. pr. D. 42, 5 (de reb. auct. iudiois).

3) F. 4. D. 33, 3 (de iure dotium). fr. 25. pr. D. 50, 16 (de verb. signif.). Dominus rei, ouius ususfructus alienus est, proprietarius i. c. proprietatis do- minus dicitur. f. 49. D. 41, 1 (de acqu. rer. dom.).

4) §. 12. I. h. t. (2, 1). fr. 16. D. 8, 3 (de serv. prad. rust.). fr. 23. pr. D.6, 1 (deR. V.). De rei vindicatione in quarto huius operis libro dicemus.

Duo vel plures eiusdem rei in solidum domini esse non possunt; pro rata iuris tamen res plurima communis esse potest, quo casu illam pro indiviso habere (§. 242.) a hodiernis condomini eius esse dicuntur. In re communi nemo dominorum iure facere quidquam invito altero potest; nam in pari causa melior est conditio prohibentis ]).

§.312. Operae pretium est, ut de origine et progressu dominii iuris apudRomanos dispiciamus 2). Discimus ex Gaii Institutionibus antiquissimis temporibus, sicut apud peregrinos ita et apud eos non nisi unum fuisse dominium, solenni adversus quemcunque in rem actione munitum. Quod qui habuit Ex iure QuiRitium rcm ut suam vindicare potuit. Sed non unusquisque qui rem aliquam sibi comparavit, hoc ius nactus esse intelligebatur3).

Nam solus civis Romanus, qui rem in commercio legitimo modo acquisivit ct in mancipio habuit, ex iure Quiritium eius dominus erat.

§.313. Legitimae dominii acquisitiones 4) fuere primum rei sub hasta a magistratu publice venditae Emtio veluti agri publici, aut servi in bello capti aut rerum obaerati debitoris; deinde solennes rerum a dominis suis factae translationes, quarum ab initio civi tatis ad Iustinianum usque duae erant in usu; altera Mahcipatio i. e. imaginaria quaedam venditio coram libripendc et quinque testibus facta5): altera In Iure Cessio sive imaginaria rei vindi catio ab eo, qui rem acquirere volebat, adversus eius dominum non contradicentem instituta, quam solennis magistratus sequebatur addictio 6).

In iure cedi omnes res poterant, mancipari tantum pretiosiores 7) i. e. praedia in italico solo, servi, et animalia quae collo dorsove domantur, i. e. quorum in agris colendis erat usus: quae inde Res mancipi appellabantur8).

Cum autem omnium interesset, caeteras res simpliciori adquirendi modo ex iure Quiritium aliorum posse fieri, mox eas sola Traditiome i. e. possessionis translatione apud peregrinos usitata posse transire receptum est. Inde traditio proprie dicitur alienatio rerum nec mancipi, si ex iusta causa sint traditae 1); inde necessaria rerum mancipi et nec mancipi distinctio 2).

1) Fr. 15. §. 15. D. 13, 6 (commodati). fr. 28. D. 10, 3 (oomm. div.). fr. 25. §. 1. D. 50, 16 (de V. S.).

2) Historiam iuris dominii apud Romanos scripsere plurimi auctores. Post Hugonem prae casteris nominandi sunt, S. Mayer, Zeitschrift fttr geschichtliche Bechtswissenschaft. t. VIII. p. 1—80. Walter, Oeschichte des rom. Bechts. t. II. cap. X. Puchta, Cursus der Institutionen. §.235—236. E. Laboulaye, histoire de la Propritti fonciire en Occident. Paris 1839. Maynz, Elements du droit romain. t.I. §.177—179. C. O. MWHer, Lehrbuch der Institutionen. Leipzig 1858. §. 67—71.

3) Gai. II. §. 40. 4) Ulp. XIX. 2. Varro de re rustica II. 10. 5) Gai. I. 119—121. Ulp. XIX. 3—6. 6) Gai. II. 24.

7) Gai. I. 192. 8) Gai. II. 15. 16. 22.

§.314. Si quis alteri rem mancipi neque mancipaveral neque in iure cesserat, sed tantum tradiderat, Ib Ronis quidem eius ea res efficiebatur, ex iure Quiritium vero tradentis permanebat, donec alterillam possidendo Usucaperet. Usucapio autem, LegeXII Tabularum definita, rerum mobilium anno comprobabatur, fundi vero vel aedium biennio 6). Usucapione etiam res, tam mancipi quam nec mancipi a non domino alienatae acquirebantur ei, qui bona fide eos acceperat, cum crederet, eum qui eas tradidit, earum dominum fuisse *).

Fuere et aliae dominii ex iure Quiritium acquisitiones veluti adiudicatio, cum rei communis a iudice divisae pars alicui adiudicaretur5), item hereditatis acquisitio, aut Leoe acquisitio, cum res alicui legata esset vel alio legitimo modo ab eo comparata. Denique et variae iuris gentium sive naturalis dominii acquisitiones invaluere, velut occupatio rei nullius nec mancipi, item per accessionem adquirendi modi7).

§. 315. In hac dominii constitutione postea plurima a Praetoribus mutata sunt. Nam eos, qui rem in bonis tantum habebant, in rem actione tuebantur, ut iam pro dominis haberi coeperint, inde Gaius dominium divisionem recepisse et apud cives Romanos duplex dominium fuisse tradit8); inde Theophili Quiritarii et Bonitarii dominii, distinctio9). Potuit iam alius nudo iure Quiritium esse dominus alter quasi dominus rem in bonis habere, quo casu omni eius utilitate fruebatur10). In bonis etiam erant res hereditariae, quae vi bonorum possessionis a Praetore impetratae ad aliquem pervenerant11).

Ei quoque, qui ex iusta causa traditam a non domino sibi rem nondum usucepit, eiusque possessionem amisit, a Publio Rutilio praetore in rem actio dato est, adhibita fictione, eam iam esse usucaptam, quae publiciana in rem actio appellatur 12).

1) Ulp. XIX. 7. Gai. II. 19.

2) Gai. II. 18—20. 22. Ulp. XIX. 1.

3) Gai. II. 41. 42. Ulp. I. 16. XIX. 8. Cicero pro C»cina o. 19. de officiis I. 12.

4) Gai. II. 43. 44. Ulp. XIX. 2. 5) Ulp. XIX. 16.

6) Ulp. XIX. 17. Varro de re rustica II. 10. 7) Gai. II. 66—99. 8) Gai. II. 40. I. 54. 9) Theophilus ad §. 4. I. 1. 5. 10) Gai. I. 54. II. 88. III. 166. Ulp.XIX.20. 11) Vide infra §. 499—506. 12) Gai. IV. 36. fr. 1. pr. D. 6, 2 (de publ.iri rem. act.). §. 5. I. 4, 6 (de actionib.). Seoundum opinionem quorumdam interpretum publiciana actione et is utebatur, qui rem in bonis habebat.

« PreviousContinue »