Page images
PDF

mum videndum est: Quid In Civitate Sit Iubis? deinde: unde rACTun Sit, Ut Hoc Sit Iuris? Prioris quaestionis solutio in expositione et explanatione iuris consistit, cuius in republica est usus atque auctoritas; nec immerito haec didactica seu dogmatica iuris doctrina potest vocari. Quando in legum ipsarum interpretatione consistit institutio, exegetica appellatur.

Posteriore quaestione duae aliae continentur; altera: undenam hoc ius descendat? altera: quae sint, ut huius, ita omnis iuris ultimae causae? Solvitur illa historica iuris expositione, quae cum fontium iuris originem ac fata, tum singularum institutionum, legum morumque initia et vicissitudines enarrat.

§.22. Ha*c denique, quae altioris sane est indaginis, omnis iuris principia ac fontes persequitur. Quaerendum: unde omnis notio iuris descendat? quaenam sint primae universae iuris causae? quis summus iuris finis? Indagandum deinde in iusti atque iniusti vim et naturam et investiganda praecepta sine quibus neque de populorum legibus nec civitatium publicis privatisque institutis recte iudicare possumus. Inquirendum est in civitatum, rerum politicarum, gentisque humanae, publicae et privatae vitae rationes, publicorum institutorum finem; legum similitudines ac discrimina sunt eruenda et illustranda, ut via monstretur, qua populorum iura perfectiora rcddere, rerumpublicarum formas emendare, generisque humani conditionem ad summum felicitatis fastigium adducere doceamur. Ad quae omnia rite peragenda requiritur interioris humanae naturae singulorumque ingeniorum cognitio, et rerum omnium, quae coniunctionis aliquid cum iure habere videantur, solers et accurata disquisitio. Recentiores hanc iuris doctrinae partem iuris philosophiam recte appellaverunt1).

§. 23. Atque hac triplici ratione ius illustratum qui nosse voluerit, iurisconsulti nomen et honorem sibi vindicare poterit, et non simulatam, sed veram philosophiam profitebitur 2).

§.24. Regulae autem, quas sequimur in iure artificiose componendo, ex ingenii partim humani forma profluunt, partim singulorum iuris articulorum etipsius rei naturae inhaerent. Illis universae scientiae descriptio ac determinatio continetur, ex his cuiusque partis collocatio et accurata definitio deducitur. Inde et ipsa iuris principia et notiones non extrinsecus quaerenda, sive, ut dicunt, a priori conficienda, sed ex ipsius iuris civilis institutis ac praeceptis, facta eorum comparatione, ducenda et formanda sunt. Qua ratione adducti iurisprudentiam positivam scientiam vocare consuevimus.

nunc plurimi sequontur, ut Lerminier, Introduetion gintrale a Vhistoire du Droit. Paris 1829. ehap. 3.

1) Cf. Auetoris Philosophios iuris Uneamenta ssepius commemorata.

2) Fr. 1. §. 1, 1. D. 1, 1 (tit. cit.).

TIT.V. DE PUBLICO ET PRIVATO IURE, SIVE TOTIUS
IURISPRUDENTI/E IN PARTES SUAS DISTRIBUTIO ').

§. 25. Duae potissimum sunt iuris positiones diversae; ius aut publicum est, aut privatum. Publicum ius est, quod ad statum reipublicae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem; sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Inter utrumque illud interest, quod ius publicum privatorum pactis mutari non potest.

§. 26. Publici iuris praecepta aut ad constitutionem reipublicae eiusque gubernandae rationem spectant, aut ad necessitudines inter eam aliasque civitates intercedunt. Inde duae huius iuris partes, quarum alteram hodie ius publicum internum alteram ius publicum externum appellare solent.

§. 27. Sed et ipsum ius publicum internum plures amplectitur disciplinas. Versatur enim aut in constitutione reipublicae, aut sunt eius instituta administrandae reipublicae constitutae causa ordinata; quae vero saepissime ex constitutione reipublicae, quasi ex fundamento originem et auctoritatem trahunt; inde iuris pu blici constitutivi et administrativi apud recentiores distinctio. Illud, quod ius publicum angustiore sensu, apud Germanos Staatsrecht nominari solet, summas in civitate potestates definit, publicamque firmat populi libertntem. Constituuntur hoc iure principis regisve imperium, maiestatis summa potentia, populi libertas ordinumque iura et privilegia. Describit reipublicae perpetuam immutabilemque formam. Altera iuris publici pars qua statuitur, quemadmodum gubernacula reipublicae regenda sint, quaesint magistratuum ea tenentium munera et universa rerum gerendarum ratio, in plures iterum discedit partes.

1) Res summi momenti est adourata univers» iurisprudentise in partes suas distributio et singularum, ex quibus oonstat, disciplinarum desoriptio. Exponi hje partitiones solent in iis operibus, quse apud Germanos et Batavos luris Encyclopcedics appellari solent. Optimam iurisprudentise Enoyolopsediam latine scriptam edidit Corn. Anne den Tex. Amstelodami 1839. Novissimas germanice aermone oompositas publicaverunt 1853 Erlangae huiua libri auotor; Viennse doctissim. Ahrens 1855, Bonnse Ferd. Walter 1856. Inter eiusmodi iibros pallice scriptos primum locum obtinet M. Eschbach, ICti Argento'- tensis Introduetton d VEtude du droit. 3. ed. Paris 1856.

§. 28. Prima earum publicam disciplinam spectat et ius politice vocatur. Inveniuntur enim in civitatibus leges et ordinationes, quae ad tuendam civium securitatem et ad vitam civilem tam commodiorem, quam iucundiorem efficiendam, totiusque reipublicae salutem et prosperitatem promovendam sunt institutae. Spectant ad morum censuram et correctionem, ad res sumtuarias, curam pauperum, ad agriculturam, ad commercia, opificum collegia vel privilegia et alia. In quibus omnibus hoc est reipublicae officium, ut amoveantur quaecunque, ex quibus reipublicae civiumquc salus detrimentum capere possit, et custodiantur quaecunque sublevandae et meliorandae vitae civilis conditioni inservire videantur.

§. 29. Altera aerarii publici constitutionem et administrationem spectat: hodieque ius Camerale seu Financiarum dicitur. Cum omnis imperii nervus sit in pecunia publica; ubique aerarii constituendi fontes reperiuntur, ut dominici redditus, vectigalia, varii generis tributa, pensitationes pro privilegiis concessis, caetera: quorum cura propriis administratoribus comissa est.

§.30. Tertia huius iuris pars rem militarem respicit. Cum ad tuendam quietem internam pariter ac ad securitatem externam militibus opus sit; sanciri solet quando cives ad militiam cogi possintvelad praestandum, quo res militaris sustentetur: quaesint militum officia et iura et disciplinae militaris leges.

§.31. Sequitur quarto loco, quod nos ius criminale vocamus, et quod Romani titulis, qui sunt de criminibus et de publicis iudiciis, complectebantur. Definiuntur eo delictorum ac criminum natura et species, poenae earumque moderatio vel auctio, iudiciorum publicorum ordo.

§.32. Ponenda est tum illa iuris publici pars, quae in ordine iudiciorum consistit, quibus, in privatis seu civilibus causis ius nostrum persequimur. Hoc iure constituuntur magistratuum iurisdictio et imperium, iudiciale officium, et omnis procedendi modus, veluti quomodo actiones instituantur, perducantur, finiantur, caetera.

§. 33. Adnumerandum denique hisce disciplinis ius ecclesiasticum, quod veteres ius sacrum dicunt. Hoc iure definitur ecclesiae potestas et constitutio, magistratuum ecclesiasticorum im perium et iurisdictio, omnisque hierarchiae status. Introducta sunt hoc iure sacra, instituta sancta, ecclesiastica iudicia et leges ad res privatas publicasque religione modcrandas. Saepe coniuncta essc solet cum hac iuris publici parte institutionis publicae et displinarum artiumque liberalium summa cura.

Iuris ecclestiastici praecepta partim ipsius ecclesiae autonomia nituntur; partim a suprema reipublicae potestate sancita snnt. Cum illa iis ecclesiae praeceptionibus introducta sint, quae canones vocantur, summa corum ius canonicum appellatur.

§.34. Ius publicum externum alicuius civitatis nil aliud est quam pars eius iuris, quod hodie ius Gentium, seu ius interna tionale appellari solet. Diversae enim gentes, civitates et regna, solutae inter se et liberae, in componendis mutuis inter se rationibus et causis, consuetudinibus aut moribus, quasi proprio quodam iure utuntur. Reguntur eo civitatum foedera et pactiones, aequantur commercia et controversiac, legationum iura constituuntur, et definitur omnis inter diversos populos, cum pacis, tum belli tempore ratio; unde est aut belli ius aut pacis.

§. 35. Superest, ut de iure privato dispiciamus. Hoc autem singulorum privatorum iura distinguuntur et ordinantur. Rerum dominia, commercium, obligationes, hereditates, personarum iura, familia;que vincula iure privato determinantur; item quemadmodum haec iura acquirantur, conserventur vel amittantur 1). ln genere autem spectat ius privatum vel ad personas, vel ad res, vel ad obligationes et ad actiones 2).

CAP. II.

HISTORLE ITJRIS ROMANI ADUMBRATIO 3).

TIT.I. DE IURE ROMANO AD URBE CONDITA USQUE AD TEMPUS LATE LEGIS XII. TABULARUM *).

A. U. C. I. AD A. CCC. ANTE CH. DCCL. — CCCCL. §. 36. Iuris Romani origo ex vetustissima populi Romani his

1) Fr. 31. D. 1, 3 (de legibus).

2) Fr. 1. D. 1, 5 (de statu hom.) §. 12, I. 1, 2 (tit. oit.). Mutua inter ius privatum, publicum (internum) et ius gentium ratio hseo est. Iure privata reguntur necessitudines quas inter homines singulos intercedunt; iure publico necessitudines inter cices et singulos homines et ipsam civitatem; gentium denique iure ipsorum populorum mutua iura.

3) Ennarramus in hac adumbratione solummodo fontium iuris romani et seienti» iuris historiam, quam Iurisconsulti Germanici Historiam iuris exter- nam appellare oonsueverunt. Sequimur setatum distinctiones a celeberrimo Hugone primum factas et a plurimis auctoribus hodieque receptas aut in paucis mutatas veluti a Cath. Holtius in Historice iuris romani lineamentis, quarum altera editio prodiit Traiecti ad Rhenum 1840, et a Bruxellensi iuris Professore Carolo Maynz in t.I operis sui EUmenti du droit romain. Brux. 1856. Paulo uberius eandem fontium iuris romani historiam exposuimus in libro gallice scripto et cum variis additamentis Bruxellis anno 1836 publicato, qui inscribitur: Histoire externe du droit romain, item in libro germanico sermone composito: Vorschule der Institutionen und Pandecten. Freiburg 1839. Elegantissime idem argimentum traotavit G. F. Puchta, dum viveret iur. prof. Berolinensis inopere: Cursus der Institutionen tom. I. Iuris romani historiam, quse et origines et vicissitudines singulorum iuris instituto rum ennarrat, in omnibus suis numeris et partibus expletam publicavit celeberrimus Bonnensis Iurisconsultus Ferdinandus Walter; constat duobus tomis titulum prae se ferentibus: Geschichte des rornischen Bechts bis auf Iustinian. 2. Aufl. Bonn bei A. Marcus. 1846.

toria est repetenda, eiusque elementa ex ingenio Romanorum, ac primo rei romanae statu illustranda.

§.37. Primi urbis Romae incolae ex variis Italiae gentibus, oc- tavo ante Christum saeculo, in hac civitate, confluxisse videntur. Maximam partem Latini, Roma in Latio sita, Sabini et Etrusci fuere. Hi omnium tum temporis Italia- populorum eruditissimi, religionibus, artibus ac disciplinis et singulari ingenii vigore excelluerunt. Ex his permultae gentes sive familiae advenae nobiles et opulentae in nova urbe principes fuisse, ac initio sub patrum nomine summam in civitate potentiam habuissc videntur, cum cae- teri ex variis locis inopes saepe refugi in plebem recepti, civitate donati, praeter personae dominiique libertatem, nullis fere fruerentur privilegiis, neque ulla publica potestate. Unde in Romana republica tot Etruscorum morum ac institutorum vestigia, ut Deorum cultus, ritus sacri, comitiorum iudiciorumque ordo 1).

§. 38. Excelsus autem est, fortis, suorum tenacissimus, pere grina contemnens populi Romani animus, omnia virtutum genera exercens 2); proecipue sancta ei fides, tum privatim, tum publice, et sanctum iusiurandum, mirus iustitiae et libertatis amor, summa in patriam pietas, in bello fortitudo ac religionum reverentia. Hoc populi ingenium ex omnibus moribus publicis privatisque institutis totaque historia emicare videmus. Sed in victos hostes Romanis saevitia, crudelis contra debitores et pauperes acerbitas, nulla liberalitas, superbia contra alias gentes, dira dominandi cu pido, animus ut a vitae mollitie, sic a graecis artibus abhorrens 3).

4) Cicero de republica lib. II. Inst. 1, 2 (tit. oit.). Gai. Inst. 1. §. 1—7. Pomponius in Fr. 2. D. 1. 2 (de origine iuris). Holtius §. 1—248. Maynz §§. 8-18.

1) Ita Niebuhr: Rom. Gteschichte, tom. I. Loca hic pertinentia sunt: Dionysii Halicarnasssei L. IX, o. 5. Liv. I. 8. IX. 36. Festus V. Rituales libri. Qui recentissime historiam Romanam tractaverunt, negant, inter pri mos Romse incolis Etruscos praevaluisse. Cf. Schwegler, romische Geschichte Tilbingen 1853. pp. 516 et 668.

2) Polybius VI. 56. XXII. 3. Gellius XX. 1. Cicero de officiis I. 13, 20. Tusculanaj qusest. I. 2.

3) Cicero de officiis I. 42, ibique Garvius p. 276. Dionys. Halio. II. o. 58. Ernesti Opuscula philolog. p. 42.

« PreviousContinue »