Page images
PDF
EPUB

TIT. II. DE REBUS INCORPORALIBUS"). $. 279. Incorporales res dicuntur eæ, quæ tangi non possunt, intelligi tamen et animo cerni. Sed quamvis ex hac definitione omne id, quod cogitatur, incorporale sit, ea tamen solummodo huc pertinent, quæ personis aliquod commodum præbent, ideoque bonorum appellatione comprehendi possunt et pecuniariam aestimationem recipiunt, sicuti cæteræ res, quæ in patrimonio habentur ?).

§. 280. Latiori sensu incorporalium numero sunt rerum quantitates, quæ sicuti pecunia corporibus inde opponuntur 3) et res in genere debitæ 4); proprie autem non nisi iura, iurisque universitates, quæ patrimonii bonorumque nomine significantur, veluti peculium, hereditas.

§. 281. Iura, quæ præ ceteris a Romanis in rebus incorporalibus connumerantur, ea sunt quæ pecunia æstimari possunt, veluti servitutes, hereditates, obligationes, actiones. Neque in his ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales sunt, nam et id, quod ex obligatione debetur, vel actione peti potest, veluti fundus, homo, frumentum, corporale est. Ipsum enim ius hereditatis, ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis incorporale est 5).

§. 282. Eadem ratione, quamvis patrimonium innumera corporalia continet, tamen ipsa iuris, ex quo eæ res alicui subiiciuntur, universitas incorporalis est, eademque durat mutatis etiam singulis rebus ad eam pertinentibus. Constat autem omnis iuris universitas ex commodo et incommodo, sive ad recentiorum dicendi normam, ex activis et passivis 6).

$. 284. Accuratius hoc loco de iure dispiciamus. Duo iuris sunt genera 7), alterum ad personarum conditionem, alterum ad

1) I. 2, 2 (de rebus incorporalibus).

2) Differt inde Ciceronis definitio in Top. c. 5. ab ea, quam Instit. exhi. bent. Nam et usucapionem et tutelam rebus incorporalibus adnumerat.

3) Fr. 34. §. 3. D. 30 (de legat. I.). fr. 87. pr. D. 31 (de legat. II.) fr.5. pr. D. 25, 1 (de impensis).

4) Fr. 54. pr. D. 45, 1 (de V. Ob.).

5) $. 1. I. h. t. De vera notione rerum incorporalium eleganter disputat 0. Buchholz, Versuche p. 1-25.

6) Fr. 50. pr. D. 5, 3 (de hered. pet.). fr. 3. pr. D. 37, 1 (de bon. poss.). fr. 49. fr. 208. fr. 222..D. 50, 16 (de V. S.).

7) Quæ deinceps proponuntur iuris divisiones, in ipsis iuris fontibus traditæ non sunt. Eas tamen rationi iuris Romani consentaneas esse, nemo negare auserit. Nonne connubii et commercië notiones ad distinctionem iuris personalis et iuris patrimonii pertinent ? Et quis incivile esse dicat, iuris in re appellationem latiori sensu nos accipere ?" Neminem fugit, plurima, a nobis tradita, a pragmaticis adeo pro veris haberi, ut ea prætereuntes eorum reprehensionem non effugeremus.

patrimonium spectans; illa personalia, hæc patrimoni iura possunt appellari. Illa vel personæ alicuius statum, veluti libertatem aut civitatem definiunt, vel ei potestatem aliquam in alias personas, veluti in servos aut liberos, tribuunt. Personalia iura pecuniariam æstimationem non recipiunt ?).

8. 285. Iura autem, quæ ad patrimonium sive res pecuniarias spectant, aut iura in re sunt aut obligationes. Sura enim quædam in re consistunt, ubi res aliqua, maxime corporalis, personæ cuiusdam potestati adeo est subiecta, ut personæ esse videatur, vel integra vel quoad certum finem, veluti, quoad usum. Iuris ergo huius substantia in eo consistit, ut iuris vinculum inter personam et rem directum constituat, ex quo rem nostram, usum nostrum esse dicamus, et ius hoc nostrum adversus unumquemque persequi possimus 2).

§. 286. Alia vero est obligationum substantia 3). Earum enim virtus hæc est, ut quis necessitate adstringatur vel ad dandum aliquid vel ad faciendum, neque ut rem nostram faciant. Unde obligatio iuris est vinculum inter duas personas, creditorem et debitorem), ad factum aliquod præstandum. Idcirco et actionum, quibus nostra iura persequi possumus, duplex est genus; aut enim in rem sunt aut in personam. Minus recte tamen communis opinio ex hac actionum differentia divisionem iuris ÎN REM et in PERSONAm sive ad rem descripsit.

§. 287. Iuris in re vulgo quinque formæ numerantur, dominium, servitus, pignoris hypothecæve ius, emphyteusis et superficies. Romani dominium et ius re inter se distinguunt 4).

. 288. Dominium est plenissima alicuius in re corporali potestas, ex qua hæc ex omnibus causis domino subiecta est, ideoque eius esse dicitur quasi propria et sua; idque et tum, cum alteri quædam iura in ea re competunt, retento dominii, i. e. proprietatis vinculo 5).

g. 289. Servitus est ius in re aliena , ex quo hæc alteri servire debet, i. e. utilitatem quandam præstare, quin tamen inde eius dominus alteri tanquam debitor adstrictus sit.

1) $. 7. I. 1, 6 (qui et ex quib. caus.). fr. 106. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 114. §. 8. D. 30 (de legat. I.).

2) $. 1. 2. I. 4, 6 (de actionibus).
3) Fr. 3. pr. D. 44, 7 (de obl. et act.).
4) Fr. 25. pr. D. ib. . 1. I. 4, 6. cit.

5) Dominium inter iura in re referendum esse non solum eius vis atque Datura iubet sed etiam Iustiniani verba in c. 8. §. 1. C. 7, 39 (de præscr. XXX. vel XL. annon.).

Similia jura sunt emphyteusis et superficies.

S. 290. Pignoris denique vel hypothecæ ius in eo consistit, ut res aliena in obligationis securitatem debitoris loco creditori obligata sit, ita ut res obligata vel obnoxia solutionis causa a creditore distrahi possit 1).

§. 291. Omnia hæc iura in eadem re concurrere possunt, ut alter dominium, alter servitutem, alter pignus in re habeat.

§. 292. Obligationum unum tantum est genus, quamvis ex variis causis nascantur; eadem enim est omnium natura, ut ex iis alicuius personæ factum peti possit, quæ tenetur vel ad dandum vel ad faciendum.

. 293. Obligationibus æquiparandæ sunt actiones, quæ sunt ïura persequendi in iudicio, quod nobis debetur 2). Actiones de omni iuris genere sunt propositæ, veluti de statu, potestate, de iure in rc et de obligationibus. Omnis autem actio, quæ revera alicui personæ quasi proprium ius iam competit, iuris vinculum constituit, obligationis vinculo simillimum, inter actorem etreum, sive ius in re persequimur, sive obligationem aliudve ius. De his omnibus in quarto Institutionum nostrorum libro diligentius dispiciamus.

$. 294. Superest, ut moneamus, etiam iura aut dividua esse aut individua. Cuius iuris enim ea est vis et natura , ut licet res pro indiviso communis sit, ius tamen plurium pro rata esse possit: id dividuum haberi debet, quale est dominium et ususfructus. Ea vero iura quæ, si ad plures pertineant, singulis in solidum competunt, individua sunt, veluti servitutes et rerum individuarum obligationes. Hæc iura pro parte neque acquiri neque amitti possunto).

TIT. III. DE ACQUIRENDA ET AMITTENDA RERUM POSSESSIONE“).

g. 295. Expositis rerum divisionibus in eo est, ut de acqui

[ocr errors]

1) Servitutes iure civili iura in re sunt; cætera in re aliena iura, prætorio tantum iure.

2) Pr. I, 4, 6 (de actionib.).

3) Arg. fr. 17. D. 8, 1 (de servitutibus). fr. 42. pr. D. 41, 2 (de acquir. vel amittend. poss.). fr. 72. pr. D. 45, 1 (de verbor. oblig.). fr. 25. §. 1. D. 50, 16 (de V. S.). Vulgo hæc inter iura dividua et individua distinctio ad res, in quibus constant, trahitur, quas hodierni inde civiliter sive idealiter dividuas aut individuas dicunt. Eam vero ad ipsa iura pertinere in Com. mentariis nostris primum anno 1825. docuimus, tom. I. pag. 89 et plenius exposuimus in Rosshirt, Zeitschrift t. II. I. c.: hæc nostra explicatio iam hodie generaliter recepta est.

4) Inst. 2, 1. §. 12. 13. 35. 40–44. lib. 2. 6. §. 1. seq. lib. 2. 9. §. 4. 5.

rendo earum dominio dispiciamus: sed cum plerumque eas nostras facimus, quando earum possessionem nacti sumus, prius de acquirenda et amittenda possessione dicamus. Est autem possessio res facti : nam possidere dicitur, qui rem corporalem potestati suæ ita subiectam habet, ut ipsi exclusis omnibus de ea ad libitum disponendi sit facultas. Cum autem effectus cum hoc possidendi facto iure sint coniuncti, possessionis notio atque indoles, eius acquisitio vel amissio áccuratius a iurisconsultis Romanis definitæ sunt, ut ea iam non facti solum, sed iuris quoque esse dicatur 1).

§. 296. Possessionis autem effectus multifarii sunt, ut deinceps in singulis locis videbimus : hoc loco præsertim duo sunt notandi, iure civili usucapio, iure prætorio interdicta , iuste possidentem tuentia.

§. 297. Inde diversæ possessionis distinctiones. Et proprie quidem possidet is, qui rem corporaliter detinens, simul habet animum, eam sibi ut suam tenendi; cum contra qui sine hoc proposito sibi subiectam habet rem, is corporaliter seu naturaliter tantum illam possidere, vel in eius possessione esse, seu nudam eius detentionem habere dicatur 2). Vero possessori interdicta concessa sunt, qui si ex iusta causa possidere cæperit, rem suam sibi iure acquisitam putans, civiliter, i. e. ad usucapionem possidet. Unde naturalis possessionis sive nudæ rei detentionis, possessionis proprie sic dictæ, et civilis possessionis distinctio 3). Qui re vera possidet, neque vero civiliter, et is aliquando naturaliter possidere dicitur 4).

$. 298. Præterea distinguitur iuste vel iniuste, bona vel mala fide possidere. Iniuste possidet, qui vi, clam aut precario possessionem nactus est 5). Mala fide vero possidet, qui sciens se

lib. 4. 15. §. 5. 6. D. 41, 2 (de acquir. vel amitt. possessione). C. 7, 32 (de acqu. et retin. poss.). Sequimur in exponenda hac iuris parte præsertim celeberrimi Savignii de possessione opus 1836, sexties publicatum, gallice versum auct. Beving, 1840. Eius analysin gallicam publicavimus Leodii 1827.8. Anglice hoc opusculum vertit Cushing Bostonü. Cfr. et Maynz, 1. c. 392—424.

1) Fr. 1. §. 3. fr. 49. pr. §. 1. D. h. t. fr. 53. D. 41, 1 (de acq. rer. dom.).

2) Fr. 10. §. 1. fr. 49. §. 1. fr. 3. §. 3. fr. 24. D. h. t. fr. 9. D. 6, 1 (de rei vind.). §. 4-6. I. 4, 15 (de interdictis). fr. 1. §. 23. D. 43, 16 (de vi). fr. 3. §. 8. D. 43, 17. (uti possidetis).

3) Invenitur hæc distinctio in fr. 3. §. 15. D. 10, 4 (ad exhib.). comp. cum fr. 16. D. 41, 3 (de usurp.) in fr. 1. 8. 9. 10. D. 43, 16 (de vi). comp. cum fr. 1. §. 4. D. h. t. fr. 1. §. 2. D. 41, 4 (pro emt.). fr. 26. pr. D. 24, 1 (de donat. inter vir. et uxor.).

4) Fr. 1. S. 9. D. 43, 16 cit.
5) Fr. 3. S. 5. D. h. t. fr. 1. §. 9. D. 43, 17 (uti poss.).

ius possidendi non habere, possidere cæpit '). Accidere adeo potest, ut aliquis fictus habeatur possessor, veluti qui liti sese obtulit, ac si possideret, aut qui dolo possidere desiit).

$. 299. Possidere possunt omnes, qui aliquid sibi proprium habere queunt, neque igitur servi; nam iure civili possidere impediuntur ). Possideri autem possunt omnia corporalia, quæ in commercio sunt, nec iam ab alio detinentur 4). Plures eandem rem pro indiviso i. e. pro partibus, sed nunquam in solidum possidere possunt 5).

$. 300. Cum possessio duobus elementis constet: corporali scilicet detentione, et animo rem sibi habendi, ad eam acquirendam quoque duo requiruntur, corpus scilicet et animus; neque per se animo, neque per se corpore possessionem adipisci poterimus 6).

$. 301. Corporaliter possidere incipimus, non solum, cum manu rem ipsam apprehendimus, sed quolibet facto, quo nostra omniumque opinione res imperio nostro subiecta haberi incipit; neque fictæ apprehensiones vel adscititii actus ad adipiscendam rei alicujus detentionem in iure admittuntur 7); quocirca et fundi, quem quis possidendi causa intraverit, vel qui ab alio ipsi tradendi consilio e vicino fuerit demonstratus, possessionis apprehensio accipitur 8). Item res mobilis in conspectu alicuius, ut ipsius fiat, vel in domo eius deposita, vel clavibus ædium vicinarum, in quibus inclusa res est, traditis, possideri cæpta intelligitur 9). Alia eiusmodi apprehensionis exempla in iuris libris multa inveniuntur10).

$. 302. Animus autem quo apprehendenda res est, ut vere eam possideamus, nil est aliud, quam rem sibi habendi voluntas 11). Qui rem tanquam alienam detinet, eamque igitur alieno nomine possidet, possidere non intelligitur 12). Neque tamen is solum possidendi animum habet, qui illam ut sibi propriam habere constituit, verum etiam emphyteuta, creditor pigneratitius, interdum

1) Fr. 109. D. 50, 16 (de verb. sign.). S. 35. I. 2, 1 (de rer. div.). 2) Fr. 25–27. pr. D. 6, 1 (de rei vind.). fr. 131. D. 60, 17 (de reg. iur.). 3) Fr. 24. D. h. t.

4) Fr. 3. pr. 23. §. 2. D. h. t. 5) Fr. 3. S. 5. D. h. t. fr. 5. D. 45, 3 (de stipul. sery.). 6) Fr. 3. §. 1. D. h. t.

7) Ut vulgaris fert opinio. 8) Fr. 3. §. 1. fr. 18. §. 2. D. h. t.

9) Fr. 18. §. 2. D. h. t. §. 45. I. 2, 1 (de rer. div.). fr. 74. D. 18, 1 (de contr. emtione).

10) Fr. 1. §. 1. fr. 51. D. h. t. fr. 55. D. 41, 1 (de acq. rer. d.). fr. 14. §. 1. D. 18, 6 (de periculo et commodo rei cmt.). 11) Theoph. ad S. 4. I. 2, 9 (per quas pers. nob. acquir.). ' 12) Fr. 3. 9. 20. fr. 9. fr. 34. §. 1. D. h. t. §. 4. in f. I. 2, 9 (per quas pers.).

« PreviousContinue »