Page images
PDF

TIT. II. DE REBUS INCORPORALIBUS ').

§. 279. Incorporales res dicuntur eae, quae tangi non possunt, intelligi tamen et animo cerni. Sed quamvis ex hac definitione omne id, quod cogitatur, incorporale sit, ea tamen solummodo huc pertinent, quae personis aliquod commodum praebent, ideoque bonorum appellatione comprehendi possunt et pecuniariam aestimationem recipiunt, sicuti caeterae res, quae in patrimonio habentur2).

§. 280. Latiori sensu incorporalium numero sunt rerum quantitates, quae sicuti pecunia corporibus inde opponuntur3) et res in genere debitae 4); proprie autem non nisi iura, iurisque universitates, quae patrimonii bonorumque nomine signiticantur, veluti peculium, hereditas.

§.281. Iura, quae prae ceteris a Romanis in rebus incorporalibus connumerantur, ea sunt quae pecunia aestimari possunt, veluti servitutes, hereditates, obligationes, actiones. Neque in his ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales sunt, nam et id, quod ex obligatione debetur, vel actione peti potest, veluti fundus, homo, frumentum, corporale est. Ipsum enim ius hereditatis, ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis in corporale est5).

§. 282. Eadem ratione, quamvis patrimonium innumera corporalia continet, tamen ipsa iuris, ex quo eae res alicui subiiciuntur, universitas incorporalis est, eademque durat mutatis etiam sin gulis rebus ad eam pertinentibus. Constat autem omnis iuris uni versitas ex commodo et incommodo, sive ad recentiorum dicendi normam, ex activis et passivis6).

§. 284. Accuratius hoc loco de iure dispiciamus. Duo iuris sunt genera7), alterum ad personarum conditionem, alterum ad patrimonium spectans; illa personalia, haec patrimonii iura possunt appellari. Illa vel personae alicuius statum, veluti libertatem aut civitatem definiunt, vel ei potestatem aliquam in alias personas, veluti in servos aut liberos, tribuunt. Personalia iura pecuniariam aestimationem non recipiunt1).

1) I. 2, 2 (de rebus incorporalibus).

2) Differt inde Ciceronis definitio in Top. o. 5. ab ea, quam Instit. exhi bent. Nam et usucapionem et tutelam rebus incorporalibus adnumerat.

3) Fr. 34. §.3. D.30 (de legat. I.). fr.87. pr. D. 31 (de legat. II.) fr.5.pr. D. 25, 1 (de impensis).

4) Fr. 54. pr. D. 45, 1 (de V. Ob.).

5) §. 1. I. h. t. De vera notione rerum incorporalium eleganter disputat ». Buchholz, Versuche p. 1—25.

6) Fr. 50. pr. D. 5, 3 (de hered. pet.). fr. 3. pr. D. 37, 1 (do bon. poss.). fr. 49. fr. 208. fr. 222..D. 50, 16 (de V. S.).

7) Quse deinceps proponuntur iuris divisiones, in ipsis iuris fontibus traditse non sunt. Eas tamen rationi iuris Romani consentaneas esse, nemo negare auserit. Nonne connubii et commercii notiones ad distinctionem iuris personalis et iuris patrimonii pertinent? Et quis incivile esse dicat, iuris in re appellationem latiori sensu nos accipere? Neminem fugit, plurima, a nobis tradita, a pragmaticis adeo pro veris haberi, ut ea prsetereuntes eorum reprehensionem non effugeremus.

§.285. Iura autem, quae ad patrimonium sive res pecuniarias spectant, aut iura in re sunt aut obligationes. Iura enim quaedam in re consistunt, ubi res aliqua, maxime corporalis, personae cuiusdam potestati adeo est subiecta, ut personae esse videatur, vel integra vel quoad certum finem, veluti, quoad usum. Iuris ergo huius substantia in eo consistit, ut iuris vinculum inter personam et rem directum constituat, ex quo rem nostram, usum nostrum esse dicamus, et ius hoc nostrum adversus unumquemque persequi possimus2).

§. 286- Alia vero est obligationum substantia s). Earum enim virtus haec est, ut quis necessitate adstringatur vel ad dandum aliquid vel ad faciendum, neque ut rem nostram faciant. Unde obligatio iuris est vinculum inter duas personas, (creditorem et debitorem), ad factum aliquod praestandum. Idcirco et actionum, quibus nostra iura persequi possumus, duplex est genus; aut enim in rem sunt aut in personam. Minus recte tamen communis opinio ex hac actionum differentia divisionem iuris m Rem et In Personam sive Ad Rem descripsit.

§.287. Iuris in re vulgo quinque formae numerantur, dominium, servitus, pignoris hypothecaeve ius, emphyteusis et super ficies. Romani dominium et ius re inter se distinguunt4).

§.288. Dominium est plenissima alicuius in re corporali potestas, ex qua haec ex omnibus causis domino subiecta est, ideoque eius esse dicitur quasi propria et sua; idque et tum, cum alteri quaedam iura in ea re competunt, retento dominii, i. e. proprietatis vinculo5).

§. 289. Servitus est ius in re aliena, ex quo haec alteri servire debet, i. e. utilitatem quandam praestare, quin tamen inde eius dominus alteri tanquam debitor adstrictus sit.

1) §. 7. I. 1, 6 (qui et ex quib. caus.). fr. 106. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 114. §. 8. D. 30 (de legat. I.).

2) §. 1. 2. I. 4, 6 (de actionibus).

3) Fr. 3. pr. D. 44, 7 (de obl. et aot.).

4) Fr. 25. pr. D. ib. §. 1. I. 4, 6. oit.

5) Dominium inter iura in re referendum esse non solum eius vis atque natura iubet sed etiam Iustiniani verba in o. 8. §. 1. C. 7, 39 (de prnscr. xxx. vel Xl. annon.).

Similia iura sunt emphyteusis et superficies.

§. 290. Pignoris denique vel hypothecae ius in eo consistit, ut res aliena in obligationis securitatem debitoris loco creditori ob ligata sit, ita ut res obligata vel obnoxia solutionis causa a creditore distrahi possit1).

§. 291. Omnia haec iura in eadem re concurrere possunt, ut alter dominium, alter servitutem, alter pignus in re habeat.

§.292. Obligationum unum tantum est genus, quamvis ex variis causis nascantur; eadem enim est omnium natura, ut ex iis alicuius personae factum peti possit, quae tenetur vel ad dandum vel ad faciendum.

§. 293. Obligationibus aequiparandae sunt actiones, quae sunt iura persequendi in iudicio, quod nobis debetur2). Actiones de omni iuris genere sunt propositae, veluti de statu, potestate, de iure in rc et de obligationibus. Omnis autem actio, quae revera alicui personae quasi proprium ius iam competit, iuris vinculum constituit, obligationis vinculo simillimum, inter actorem etjjreum, sive ius in re persequimur, sive obligationem aliudve ius. De his omnibus in quarto Institutionum nostrorum libro diligentius dispiciamus.

§.294. Superest, ut moneamus, etiam iura aut dividua esse aut individua. Cuius iuris enim ea est vis et natura, ut licet res pro indiviso communis sit, ius tamen plurium pro rata esse possit: id dividuum haberi debet, quale est dominium et ususfructus. Ea vero iura quae, si ad plures pertineant, singulis in solidum competunt, individua sunt, veluti servitutes et rerum individuarum obligationes. Haec iura pro parte neque acquiri ne que amitti possunt3).

TIT. III. DE ACQUIRENDA ET AMITTENDA RERUM POSSESSIONE *). §. 295. Expositis rerum divisionibus in eo est, ut de acqui1) Servitutes iure oivili iura in re sunt; csetera in re aliena iura, praetorio tantum iure.

2) Pr. I, 4, 6 (de actionib.).

3) Arg. fr. 17. D. 8, 1 (de servitutibus). fr. 42. pr. D. 41, 2 (de acquir. -vel amittend. poss.). fr. 72. pr. D. 45, 1 (de verbor. oblig.). fr. 25. §. 1. D. 50, 16 (de V. S.). Vulgo haec inter iura dividua et individua distinctio ad res, in quibus constant, trahitur, quas hodierni inde civiliter sive idealiter dividuas aut individuas dicunt. Eam vero ad ipsa iura pertinere in Commentariis nostris primum anno 1825. docuimus, tom. I. pag. 89 et plenius exposuimus in Botthirt, Zeittchrift t. II. l. o.: luec nostra explicatio iam hodie generaliter recepta est.

4) Inst. 2, 1. §. 12. 13. 35. 40-44. lib. 2. 6. §. 1. seq. lib. 2. 9. §. 4. 5. lib. 4. 15. §. 5. 6. D. 41, 2 (de acquir. vel amitt. possessione). C. 7, 32 (de aoqu. et retin. poss.). Sequimur in exponenda hac iuris parte praesertim ceIeberrimi Savignii de possessione opus 1836, sexties publicatum, gallice versum auct. Beving, 1840. Eius analysin gallicam publicavimus Leodii 1827.8. Anglice hoc opusculum vertit Cushing Bostonii. Cfr. et Maynz, I. o. 392—424.

rendo earum dominio dispiciamus: sed cum plerumque eas nostras facimus, quando earum possessionem nacti sumus, prius de acquirenda et amittenda possessione dicamus. Est autem possessio res facti: nam possidere dicitur, qui rem corporalem potestati suae ita subiectam habet, ut ipsi exclusis omnibus de ea ad libi tum disponendi sit facultas. Cum autem effectus cum hoc possidendi facto iure sint coniuncti, possessionis notio atque indoles, eius acquisitio vel amissio accuratius a iurisconsultis Bomanis detinitae sunt, ut ea iam non facti solum, sed iuris quoque esse dicatur1).

§. 296. Possessionis autem effectus multifarii sunt, ut deinceps in singulis locis videbimus: hoc loco praesertim duo sunt notandi, iure civili usucapio, iure praetorio interdicta, iuste possidentem tuentia.

§. 297. Inde diversae possessionis distinctiones. Et proprie quidem possidet is, qui rem corporaliter detinens, simul habet animum, eam sibi ut suam tenendi; cum contra qui sine hoc pro posito sibi subiectam habet rem, is corporaliter seu naturaliter tantum illam possidere, vel in eius possessione esse, seu nudam eius detentionem habere dicatur2). Vero possessori interdicta concessa sunt, qui si ex iusta causa possidere coeperit, remsuam sibi iure acquisitam putans, civiliter, i. e. ad usucapionem pos sidet. Unde naturalis possessionis sive nudae rei detentionis, possessionis proprie sic dictae, et civilis possessionis distinctio3). Qui re vera possidet, neque vero civiliter, et is aliquando natu raliter possidere dicitur4).

§. 298. Praeterea distinguitur iuste vel iniuste, bona vel mala fide possidere. Iniuste possidet, qui vi, clam aut precario pos sessionem nactus est5). Mala fide vero possidet, qui sciens se ius possidendi non habere, possidere coepit1). Accidere adeo potest, ut aliquis fictus habeatur possessor, veluti qui liti sese obtulit, ac si possideret, aut qui dolo possiderc desiit2).

1) Fr. 1. §. 3. fr. 49. pr. §. 1. D. h. t. fr. 53. D.41,1 (de acq. rer. dom.).

2) Fr. 10. §. 1. fr. 49. §. 1. fr. 3. §. 3. fr. 24. D. h. t. fr. 9. D. 6, 1 (de rei vind.). §. 4—6. I. 4, 15 (de interdictis). fr. 1. §. 23. D. 43, 16 (de vi). fr. 3. §. 8. D. 43, 17 (uti possidetis).

3) Invenitur hsec distinctio in fr. 3. §. 15. D. 10, 4 (ad exhib.). oomp. oum fr. 16. D. 41, 3 (de usurp.) in fr. 1. §.9. 10. D. 43, 16 (de vi). comp. cum fr. 1. §. 4. D. h. t. fr. 1. §. 2. D. 41, 4 (pro emt.). fr.26. pr. D. 24, 1 (de donat. inter vir. et uxor.).

4) Fr. 1. §.9. D. 43, 16 cit.

5) Fr. 3. §. 5. D. h. t. fr. 1. §. 9. D. 43, 17 (uti poss.).

§. 299. Possidere possunt omnes, qui aliquid sibi proprium habere queunt, neque igitur servi; nam iure civili possidere impediuntur3). Possideri autem possunt omnia corporalia, quae in commercio sunt, nec iam ab alio detinentur4). Plures eandem rem pro indiviso i. e. pro partibus, sed nunquam in solidum pos sidere possunt5).

- %>300. Cum possessio duobus elementis constet: corporali scilicet detentione, et animo rem sibi habendi, ad eam acquirendam quoque duo requiruntur, corpus scilicet etanimus; neque per se animo, neque per se corpore possessionem adipisci poterimus 6).

N§. 301. Corporaliter possidere incipimus, non solum, cum manu rem ipsam apprehendimus, sed quolibet facto, quo nostra omniumque opinione res imperio nostro subiecta haberi incipit; neque fictae apprehensiones vel adscititii actus ad adipiscendam rei alicuius detentionem in iure admittuntur 7); quocirca et fundi, quem quis possidendi causa intraverit, vel qui ab alio ipsi tradendi consilio e vicino fuerit demonstratus, possessionis apprehensio accipitur8). Item res mobilis in conspectu alicuius, ut ipsius fiat, vel in domo eius deposita, vel clavibus aedium vicinarum, in quibus inclusa res est, traditis, possideri coepta intelligitur9). Alia eiusmodi apprehensionis exempla iniuris libris multa inveniuntur10).

§.302. Animus autem quo apprehendenda res est, ut vere eam possideamus, nil est aliud, quam rem sibi habendi voluntas n). Qui rem tanquam alienam detinet, eamque igitur alieno nomine possidet, possidere non intelligitur12). Neque tamen is solum possidendi animum habet, qui illam ut sibi propriam habere constituit, verum etiam emphyteuta, creditor pigneratitius, interdum

1) Fr. 109. D. 50, 16 (de verb. sign.). §. 35. I. 2, 1 (de rer. div.).

2) Fr. 25—27. pr. D. 6, 1 (de rei vind.). fr. 131. D. 60, 17 (de reg. iur.).

3) Fr. 24. D. h. t. 4) Fr. 3. pr. 23. §. 2. D. h. t. 5) Fr. 3. §. 5. D. h. t. fr. 5. D. 45, 3 (de stipul. serv.).

6) Fr. 3. §. 1. D. h. t. 7) Ut vulgaris fert opinio.

8) Fr. 3. §. 1. fr. 18. §. 2. D. h. t.

9) Fr. 18. §. 2. D. h. t. §. 45. I. 2, 1 (de rer. div.). fr. 74. D. 18, 1 (de contr. emtione).

10) Fr. 1. §. 1. fr. 51. D. h. t. fr. 55. D. 41, 1 (de acq. rer. d.). fr. 14. §. 1. D. 18, 6 (de perioulo et commodo rei cmt.).

11) Theoph. ad §. 4. I. 2, 9 (per quas pers. nob. acquir.).

12) Fr. 3. §.20. fr.9. fr. 34. 8.1. D.h.t. §.4. in f. I. 2, 9 (per quas pers.).

« PreviousContinue »