Page images
PDF

vel curam gerit vel qui moribus talis est, ut suspectus sit; tam is qui fraudulenter, quam is qui negligentius i. e. non ea, qua oportet sollicitudine, tutelae vel curac praeest1). Qui solummodo pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus 2). Accidit, ut et ante, quam incipiat tutelam gerere tutor, tanquam suspectus removeri possit8).

§. 264. Datum autem est ius removendi suspectos tutores Ro mae praetori, in provinciis praesidibus earum et legato proconsulis 4). Possunt etiam omnes tutores suspecti fieri, tam legitimi, quam testamentarii et a magistratu dati5). Suspectos autem postu lare vel accusare tutores et curatores possunt omnes, nam quasi publica est haec actio, quae inde etiam crimen appellatur. Mulieres adeo ad accusationem admittuntur, ut mater, nutrix, avia, soror et quae pietatis necessitudine ductae ad hoc procedere solent6). Ipsi impuberes non possunt suos tutores suspectos postulare: pu beres vero accusare curatores possunt7).

§.265. Ex quo momento aliquis suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur, interdicitur ei administratio et curator constituitur8). Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, infamia notatur, si ob culpam, non aeque 9). Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit, posteaque tutor vel curator decesserit, extinguitur10). Denique sciendum est, et si nullus accuset, praetori vero liqueat ex apertissimis argumentis, tutorem suspectum esse, ex officio eum repelli debere n). Ob facta atrociora in tutela admissa accusatus ad magistratum remittitur graviter puniendus12).

1) §. 5. 12. 13. Inst. h. t. fr. 8. D. eod. Exempla tut. suspeoti habes in fr. 3. §. 5. 13. 18. D. h.,t. §. 9. 10. I. eod.

2) §. 13. I. oit. 3) §. 5. I. h. t.

4) §. 1. Inst. h. t. fr. 1. §. 3. D. eod.

5) Fr. 1. §. 5. D. h. t. o. 5. C. eod.

6) Fr. 1. §.7. D. eod. Cfr. fr. 1. §. 8. fr. 2. 3. pr. D. eod. §. 3. I. h. t. Honorarios tutores geronte3 suspectoa accusare debere, iam supra §. 231 notatum est.

7) §. 4. I. eod. 8) §. 7. I. h. t. 9) §. 6. I. eod. o. 7. C. h. t. 10) §. 8. I. eod. 11) Fr. 3. §. 4. D. h. t. 12) Fr. 1. §. 8. D. h. t.

BJSTITUTIOMM LIBER SECUNDUS.

DE REBUS ET ACQUISITIONIBUS EARUM1).

PARS PRIOR.

DE RERUM DIVISIONE ET QUEMADMODUM
SINGULAE RES NOBIS ACQUIRUNTUR.

CAP. I.

DE DIVERSIS RERUM DIVISIONIBUS ET DE ACQUIRENDA EARUM POSSESSIONE 2).

TIT. I. DE RBBUS CORPORALIBUS.

§. 266. Alia est rerum, quam personarum in iure ratio, cum his solis iura competere possint. Est autem rei appellatio latior aut strictior; illa et causap, iura et facta continentur3). Proprie res vocantur, quae potestati vel iuri personarum subiectae esse solent; nisi naturali vel civili ratione ad quemquam pertinere impediuntur4).

§. 267. Universitas autem omnium rerum, quae cum persona quadam coniunctae, eiusque potestati subiectaj sunt, patrimonium eius vocatur, vel bonorum nomine appellatur5). Summa igitur rerum divisio haec est: quod aliae res in patrimonio singulorum esse, atque ex unius personae potestate in alios transferri possunt, aliae semper extra patrimonium habentur; unde etiam vel in commercio vel extra commercium res esse dicuntur. Quae in patrimo nio sunt, et pecuniae appellatione continentur6).

1) Inst. liber I. et Gaii lib. II.

2) Inst. 2, 1 (de rerum divisione et acquir. ear. dominio). D. 1, 8 (de rer. divisione). Maynz, Ettment I. 240—252.

3) Fr. 5. 23. D. 50, 16 (de V. S.). pr. I. 4,1 (de oblig. ex delieto).

4) Fr. 49. D. eod. Arg. §. 7. I. 3. 15 (de verb. oblig.).

5) Fr. 49. 208. D. 50, 16 (de V. S.).

6) Pr. I. 2, 1 (de R. D.). Gai. 2. §. 1. fr. 5. pr. fr. 222 (de V. S.). fr.54. §. 1. D. 18, 1 (de contrah. emt.).

§. 268. Extra commercium habentur res divini iuris, commu nia omnium, res publicae 1).

§. 269. Divini iuris 2) sunt res sacrae, rcligiosae et quodammodo sanctae. Res sacrae vocantur, quae publice et rite consecratae et per pontifices Deo eiusve ministerio dedicatae sunt. Religiosus est locus, ubi mortuus est, sepultus ab eo, qui inferre eum potuit; est enim diis manibus sacer; sepulcra quoque, nec vero cenotaphia religiosa sunt3). Sanctum est, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est, veluti muri, portae, vallum, munimenta castrorum4).

§.270. Communia omnium sunt naturali iure aer, aqua profluens, mare et per hoc littora maris, quae omnia in nostro do minio esse, ne natura quidem patitur, quandoquidem iis omnes utuntur 5). Differunt ab his rebus eae, quae solummodo nullius sunt, et in singulorum dominium transire possunt6).

§.271. Publicae res sunt, quarum proprietas est populi vel reipublicae, usus vero omnium ex populo; huius generis sunt flumina publica, viae, loci publici, veluti forum, portus aliaeque res similes 7). Riparum usus tantummodo publicus est, proprietas vero eorum, quorum praediis cohaerent8). Res universitatum, licet singulorum non sint, abusive tamen publicae dicuntur 9).

§.272. Alia rerum divisio maxime earum, quae in bonis nostris habentur, haec est, quod aut corporales sunt, aut incorpora les. Corporales res sui natura tangi possunt, incorporales tangi non possunt10).

1) Res extra commercium etiam res nullius vocantur, quarum numero prsterea eae sunt, quse dominum non habent ideoque extra patrimonium versantur, licet in patrimonio esse possint, ut animalia fera, quse primi occupantis fiunt, item res derelictae, oaetera. §. 7. et 12. I. h. t. (2, 1). fr. 51. D. 18, 1 (de contr. emt.). Sunt denique res in commercio, quarum commercium aliquis non habet, i. e. quarum acquisitio ipsi iure concessa non est. Fr. 40. D. 30 (de legatis I.). fr. 49. §. 2. D. 31 (de leg. II.).

2) Diligentius hseo explicantur in §. 7—10. I. h. t. fr. 1. pr. fr. 6—9. D. ib. o. 22. C. 1. 2 (de sacrosanct. ecclesiis).

3) Plin. hist. nat. VII. 56. Dig. 11, 7 (de religiosis), prsesertim fr. 42. 44.

4) Poena capitis constituta erat in eos, qui aliquid in muros deliquerint; credebantur ergo hse res in tutela Deorum inferum esse.

5) §. 1, 5. I. h. t. fr.2. 4. 5. §.1. D. eod. fr.l. §. 18. D. 39, 1 (de operis novi). fr. 50. D. 41, 1 (de acq. rer. domin.).

6) §. 12. et seq. I. h. t.

7) §. 2—4. I. h. t. l. 15. D. 50, 16 (de verb. sign.).

8) §. 4. I. h. t. Est enim ripa para fundi: litus vero pars maris. Cfr. et fr. 15. D. 41, 1 (de aoq. rer. domin.).

9) §. 6. I. h. t. fr. 15. D. 50, 16 (de T. S.). 10) Pr. I. 2, 2 (de reb. inoorp.).

§.273. Corporalium duo sunt genera, rerum mobilium et soli sive immobilium, quae etiam praedia vel fundi vocantur 1). Immobile est solum et quodcunque vel natura vel arte ei adhaeret, veluti arbor, fructus pendentes, lapis, domus et quae ad rem soli pertinere censentur2). Sunt autem praedia aut urbana i. e. aedificia, aut rustica, i. e. caetera omnia3).

§. 274. Distinguuntur res mobiles in ipsas sese moventes, vel simplicitur mobiles; ad illas, quae et moventia dicuntur, referri debent servi et animalia. Animalium autem alia fera sunt, alia mansueta, alia demum mansuefacta. Diversa horum omnium in iure est ratio4).

§.275. Apud hodiernos quaedam res fungibiles, quaedam non fungibiles dicuntur; quae distinctio duplicem habet explicationem; appellantur enim uno sensu fungibiles res, quae, veluti pecunia, frumentum, vinum, aliaque similia, in obligationem deductae in genere magis functionem recipiunt, quam in specie, ideoque nu mero, pondere et mensura constant. In aliis rebus semper eadem species spectatur5). Alia significatione fungibiles sunt, quae usu consumuntur vel minuuntur6), quarum plures, quamvis in genere functionem recipere soleant, non tamen omnes vel non semper altero verbi sensu fungibiles dici possunt; sicuti nec illae res omnes usu semper consumi solent. Aliis eadem res fungibilis, aliis non fungibilis esse potest.

§. 276. Pro diversa corporum ex partibus compositione, aut singulae seu unitae res sunt, aut res universae seu rerum universitates. Illa uno quasi spiritu continentur, ex partibus eiusdem formae atque substantiae ita in unum coniunctae sunt, ut non nisi unam rem videre possis, neque in singulis partibus diversas res secernere, veluti in lapide, ligno, in statua, in homine. Rerum universitates ex pluribus inter se disiunctis rebus ad unam formam sunt compositae et in duo genera distinguuntur. Aut enim ex diversis corporibus inter se cohaerentibus constant, veluti aedi1) Fr. 115. 211. D. 50, 16 (de V. S.).

2) Fr. 13. §.31. fr. 15.17. 18. fr. 40. D. 19, 1 (de act. emti.). fr.7. §.10. D. 41, 1 (de aoq. rer. dom.). fr. 44. D. 6, 1 (de rei vind.).

3) Ulp. 19, 1. §. 3. in f. Inst. 2, 2 (tit. oit.). fr. 198. D. de V. S.

4) Fr. 93. D. 50, 16 (de verb. sign.). fr. 3. §. 13—16. D. 41, 2 (de aoq. vel. am. poss.). §. 14—16. I. 2, 1 (h. t.).

5) Fr. 2. §. 1. 3. D. 12, 1 (de reb. cred.). pr. I. 3, 15 (de oblig. quaj re contrah.). Gai. III. 90.

6) §. 2. I. 2, 5 (de usufruotu). D. 7, 5 (de usufruot. ear. rer.). fr. 3. §. 6. D. 13, 6 (commodati). Ulp. XXIV. 27.

ficium, lectus, tabula, vehiculum, quae et connexae res vocantur, aut ex corporibus inter se distantibus, sed eo ad unam rem coniunctis, quod uni nomini sunt subiecta; veluti grex, legio, ta berna. Est autem haec universitatis ratio, ut etiam singulis partibus mutatis, auctis vel diminutis, totum universitatis semper idem esse censeatur. Alia in multis iuris articulis singularum, quam universarum rerum est ratio. Neque vero omnis plurium rerum multitudo vel collectio universitatem constituit; sed ea tantum, quae adeo uni nomini subiecta est, ut mutatis etiam singulis cor poribus eadem habeatur1).

§. 277. Res denique dividuae sunt vel individuae. Dividuae vocantur res, quae sicuti fundus in partes separatae et pro diviso a pluribus possessae nihilominus integrae manent; individuae, quae in partes distinctae unum corpus esse desinunt, sicuti omnes res mobiles, quae igitur non nisi pro indiviso plurium esse possunt2).

§. 278. Diversarum rerum inter se coniunctione vel mutua ratione considerata, aliae principales sunt, aliae accessoriae 3); et in omnibus quidem rebus corpus ipsum ab eius causa et accessionibus distinguimus4); hae illud semper sequuntur. Accessionum numero potissimum sunt fructus, pertinentic e (quas vocant), id quod interest, sive utilitatum eius aestimatio, impensae in reni factae, quae sicuti illa rem augere videntur, ita eam minuunt. Fructuum variae sunt divisiones; distinguuntur enim civiles et naturales, pendentes, separati, percepti, extantes, consumti5). Pertinentia seu accessio proprio sensu hodie omnis vocatur res, quae alteri ita iuncta est, ut eius pars esse videatur6). Impensae aut necessariae sunt, aut utiles, aut voluptuosae7).

1) Hseo colliguntur ex fr. 23. pr. fr. 30. pr. D.'41, 3. I. 76. D. 5, 1. fr. 13. pr. 34. pr. D.20, 1 (de pign. et hyp.). fr. 23. §. 5. D. 6, 1 (deR.V.). §.18. I. 2, 20 (de legat.). fr. 65. §. 2. D. 30 (de legat. I.). De vera notione universitatis rerum soripsimus in Archie fiir Oivilist. Praxis, t. 11. p. 196—204.

2) Fr. 8. D. 6, 1 (tit: cit.). fr. 25. §. 1. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 5. §-15D. 13, 6 (commodati). Alio sensu naturaliter indivis» vocantur res, qua) sine damno dividi non possunt. fr. 26. §. 2. D. 30 (de Leg. I.). De rebus dividuis et individuis scripsimus in Bosshirt, Zeitschrift II. 66—92.

3) Fr. 17. D. 19, 1 (de act. emti.).

4) Fr. 20. D. 6, 1 (de rei vind.). fr. 23. 35. D. 50, 16 (de V. S.).

5) Fr. 25. §. 1. fr. 34. D. 22, 1 (de usuris). fr. 29. D. 5, 3 (de hered. petit.). fr. 44. D. 6, 1 (de R. V.). fr. 13. D. 7, 4 (quib. mod. ususfruct. amitt}. §. 2.I. 4, 17 (de off. iud.).

6) Fr. 17. pr. §. 1. fr. 20. 34. 44. D. 19, 1 (de aot. emti.). o. 2. C. 3, 32 (de R. V.).

7) Fr. 1. D. 25, 1 (de impensis). fr. 79. D. 6, 1 (de rei vind.). % VI. 14—17.

« PreviousContinue »