Page images
PDF
EPUB

vel curam gerit vel qui moribus talis est, ut suspectus sit; tam is qui fraudulenter, quam is qui negligentius i. e. non ea, qua oportet sollicitudine, tutelæ vel curæ præest 1). Qui solummodo pauper est , fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus ?). Accidit, ut et ante, quam incipiat tutelam gerere tutor, tanquam suspectus removeri possit 3).

g. 264. Datum autem est ius removendi suspectos tutores Romæ prætori, in provinciis præsidibus earum et legato proconsulis 4). Possunt etiam omnes tutores suspecti fieri, tam legitimi, quam testamentarii et a magistratu dati 5). Suspectos autem postulare vel accusare tutores et curatores possunt omnes , nam quasi publica est hæc actio, quæ inde etiam crimen appellatur. Mulieres adeo ad accusationem admittuntur, ut mater, nutrix, avia , soror et quæ pietatis necessitudine ductæ ad hoc procedere solent 6). Ipsi impuberes non possunt suos tutores suspectos postulare: puberes vero accusare curatores possunt ?).

§. 265. Ex quo momento aliquis suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur, interdicitur ei administratio et curator constituitur 8). Suspectus autem reinotus, si quidem ob dolum, infamia notatur, si ob culpam, non æque 9). Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit, posteaque tutor vel curator decesserit, extinguitur 10). Denique sciendum est, et si nullus accuset, prætori vero liqueat ex apertissimis argumentis, tutorem suspectum esse, ex officio eum repelli debere 11). Ob facta atrociora in tutela admissa accusatus ad magistratum remittitur graviter puniendus 12).

· 1) §. 5. 12. 13. Inst. h. t. fr. 8. D. eod. Exempla tut. suspecti habes in fr. 3. &. 5. 13. 18. D. h. t. S. 9. 10. I. eod. 2) §. 13. I. cit.

3) . 5. I. h. t. 4) 8. 1. Inst. h. t: fr. 1. §. 3. D. eod. 5) Fr. 1. §. 5. D. h. t. c. 5. C. eod.

6) Fr. 1. §. 7. D. eod. Cfr. fr. 1. §. 8. fr. 2. 3. pr. D. eod. §. 3. I. h. t. Honorarios tutores gerentes suspectos accusare debere, iam supra S. 231 no. tatum est.

8) $. 7. I. h. t. 9) S. 6. I. eod. c. 7. C. h. t. 10) S. 8. I. eod. 11) Fr. 3. §. 4. D. h. t. 12) Fr. 1. §. 8. D. h. t.

Leod

INSTITUTIONUM LIBER SECUNDUS.

DE REBUS ET ACQUISITIONIBUS EARUM ).

PARS PRIOR.

DE RERUM DIVISIONE ET QUEMADMODUM

SINGULAE RES NOBIS ACQUIRUNTUR.

CAP. I. DE DIVERSIS RERUM DIVISIONIBUS ET DE ACQUI

RENDA EARUM POSSESSIONE ?).

TIT. I. DE REBUS CORPORALIBUS. 8. 266. Alia est rerum, quam personarum in iure ratio, cum his solis iura competere possint. Est autem rei appellatio latior aut strictior; illa et causæ, iura et facta continentur 3). Proprie res vocantur, qua: potestati vel iuri personarum subiectæ esse solent; nisi naturali vel civili ratione ad quemquam pertinere impediuntur4).

§. 267. Universitas autem omnium rerum, quæ cum persona quadam coniunctæ, eiusque potestati subiectæ sunt, patrimonium eius vocatur, vel bonorum nomine appellatur 5). Summa igitur rerum divisio hæc est: quod aliæ res in patrimonio singulorum esse, atque ex unius personæ potestate in alios transferri possunt, aliæ semper extra patrimonium habentur; unde etiam vel in commercio vel extra commercium res esse dicuntur. Quæ in patrimonio sunt, et pecuniæ appellatione continentur 6).

1) Inst. liber I. et Gaii lib. II.

2) Inst. 2, 1 (de rerum divisione et acquir. ear. dominio). D. 1, 8 (de rer. divisione). Maynz, Elémens I. 240-252.

3) Fr. 5. 23. D. 50, 16 (de V. S.). pr. I. 4,1 (de oblig. ex delicto).
4) Fr. 49. D. eod. Arg. S. 7. I. 3. 15 (de verb. oblig.).
5) Fr. 49. 208. D. 50, 16 (de V. S.).

6) Pr. I. 2, 1 (de R. D.). Gai. 2. §. 1. fr. 5. pr. fr. 222 (de V.S.). fr. 54. §. 1. D. 18, 1 (de contrah. emt.).

§. 268. Extra commercium habentur res divini iuris, communia omnium, res publicæ 1).

§. 269. Divini iuris ?) sunt res sacræ, religiosæ et quodammodo sanctæ. Res sacræ vocantur, quæ publice et rite consecratæ et per pontifices Deo eiusve ministerio dedicatæ sunt. Religiosus est locus, ubi mortuus est, sepultus ab eo, qui inferre eum potuit; est enim diis manibus sacer; sepulcra quoque, nec vero cenotaphia religiosa sunt). Sanctum est, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est, veluti muri, porta, vallum, munimenta castrorum 4).

g. 270. Communia omnium sunt naturali iure aër, aqua profluens, mare et per hoc littora maris, quæ omnia in nostro dominio esse, ne natura quidem patitur, quandoquidem iis omnes utuntur 5). Differunt ab his rebus eæ, quæ solummodo nullius sunt, et in singulorum dominium transire possunt 6).

§. 271. Publicæ res sunt, quarum proprietas est populi vel reipublicæ , usus vero omnium ex populo; huius generis sunt flumina publica, viæ, loci publici, veluti forum, portus aliæque res similes ?). Riparum usus tantummodo publicus est, proprietas vero eorum, quorum prædiis cohærent 8). Res universitatum, licet singulorum non sint, abusive tamen publicæ dicuntur 9).

§. 272. Alia rerum divisio maxime earum, quæ in bonis nostris habentur, hæc est, quod aut corporales sunt, aut incorporales. Corporales res sui natura tangi possunt, incorporales tangi non possunt 10).

1) Res extra commercium etiam res nullius vocantur, quarum numero præterea eæ sunt, quæ dominum non habent ideoque extra patrimonium versan. tur, licet in patrimonio esse possint, ut animalia fera, quæ primi occupantis fiunt, item res derelictæ, cætera. . 7. et 12. I. h. t. (2, 1). fr. 51. D. 18, 1 (do contr. emt.). Sunt denique res in commercio, quarum commercium aliquis non habet, i. e. quarum acquisitio ipsi iure concessa non est. Fr. 40. D. 30 (de legatis I.). fr. 49. §. 2. D. 31 (de leg. II.).

2) Diligentius hæc explicantur in §. 7-10. I. h. t. fr. 1. pr. fr. 6-9. D. ib. c. 22. C. 1. 2 (de sacrosanct. ecclesiis).

3) Plin. hist. nat. VII. 56. Dig. 11, 7 (de religiosis), præsertim fr. 42. 44.

4) Poena capitis constituta erat in eos, qui aliquid in muros deliquerint; credebantur ergo hæ res in tutela Deorum inferum esse.

5) $. 1, 5. I. h. t. fr. 2. 4. 5. §. 1. D. eod. fr. 1. §. 18. D. 39, 1 (de operis novi). fr. 50. D. 41, 1 (de acq. rer. domin.).

6) $. 12. et seq. I. h. t.
7) s. 2-4. I. h. t. I. 15. D. 50, 16 (de verb. sign.).

8) . 4. I. h. t. Est enim ripa pars fundi: litus vero pars maris. Cfr. et fr. 15. D. 41, 1 (de acq. rer. domin.).

9) §. 6. I. h. t. fr. 15. D. 50, '16 (de v. S.). 10) Pr. I. 2, 2 (do reb. incorp.).

g. 273. Corporalium duo sunt genera, rerum mobilium et soli sive immobilium, quæ etiam prædia vel fundi vocantur 1). Immobile est solum et quodcunque vel natura vel arte ei adhæret, veluti arbor, fructus pendentes, lapis, domus et quæ ad rem soli pertinere censentur 2). Sunt autem prædia aut urbana i. e. ædificia, aut rustica, i. e. catera omnia 3).

§. 274. Distinguuntur res mobiles in ipsas sese moventes, vel simplicitur mobiles; ad illas, quæ et moventia dicuntur, referri debent servi et animalia. Animalium autem alia fera sunt, alia mansueta , alia demum mansuefacta. Diversa horum omnium in iure est ratio 4).

$.275. Apud hodiernos quædam res fungibiles, quædam non fungibiles dicuntur; quæ distinctio duplicem habet explicationem; appellantur enim uno sensu fungibiles res, quæ, veluti pecunia, frumentum, vinum, aliaque similia, in obligationem deductæ in genere magis functionem recipiunt, quam in specie, ideoque numero, pondere et mensura constant. In aliis rebus semper eadem species spectatur 5). Alia significatione fungibiles sunt, quæ usu consumuntur vel minuuntur 6), quarum plures, quamvis in genere functionem recipere soleant, non tamen omnes vel non semper altero verbi sensu fungibiles dici possunt; sicuti nec illæ res omnes usu semper consumi solent. Aliis eadem res fungibilis, aliis non fungibilis esse potest.

§. 276. Pro diversa corporum ex partibus compositione, aut singulæ seu unitæ res sunt, aut res universæ seu rerum universitates. Illa uno quasi spiritu continentur, ex partibus eiusdem sormæ atque substantiæ ita in unum coniunctæ sunt, ut non nisi unam rem videre possis, neque in singulis partibus diversas res secernere, veluti in lapide, ligno, in statua, in homine. Rerum universitates ex pluribus inter se disiunctis rebus ad unam formam sunt compositæ et in duo genera distinguuntur. Aut enim ex diversis corporibus inter se cohærentibus constant, veluti ædificium, lectus, tabula, vehiculum , quæ et connexæ res vocantur, aut ex corporibus inter se distantibus, sed eo ad unam rem coniunctis, quod uni nomini sunt subiecta ; veluti grex, legio, taberna. Est autem hæc universitatis ratio, ut etiam singulis partibus mutatis, auctis vel diminutis, totum universitatis semper idem esse censeatur. Alia in multis iuris articulis singularum, quam universarum rerum est ratio. Neque vero omnis plurium rerum multitudo vel collectio universitatem constituit; sed ea tantum, quæ adeo uni nomini subiecta est, ut mutatis etiam singulis corporibus eadem habeatur 1).

1) Fr. 115. 211. D. 50, 16 (de V. S.).

2) Fr. 13. $. 31. fr. 15. 17. 18. fr. 40. D. 19, 1 (de act. emti.). fr. 7. $.10. D. 41, 1 (de acq. rer. dom.). fr. 44. D. 6, 1 (de rei vind.).

3) Ulp. 19, 1. §. 3. in f. Inst. 2, 2 (tit. cit.). fr. 198. D. de V. S.

4) Fr. 93. D. 50, 16 (de verb. sign.). fr. 3. §. 13-16. D. 41, 2 (de acq. vel. am. poss.). S. 14-16. I. 2, 1 (h. t.).

5) Fr. 2. §. 1. 3. D. 12, 1 (de reb. cred.). pr. I. 3, 15 (de oblig. quæ re contrah.). Gai. III. 90.

6) $. 2. I. 2, 5 (de usufruotu). D. 7, 5 (de usufruot. ear. rer.). fr. 3. §. 6. D. 13, 6 (commodati). Ulp. XXIV. 27.

$. 277. Res denique dividuæ sunt vel individuæ. Dividuæ vocantur res, quæ sicuti fundus in partes separatæ et pro diviso a pluribus possessæ nihilominus integrae manent; individuæ, quæ in partes distinctæ unum corpus esse desinunt, sicuti omnes res mobiles, quæ igitur non nisi pro indiviso plurium esse possunt 2).

§. 278. Diversarum rerum inter se coniunctione vel mutua ratione considerata, aliæ principales sunt, aliæ accessoriæ 3); et in omnibus quidem rebus corpus ipsum ab eius causa et accessionibus distinguimus 4); hæ illud semper sequuntur. Accessionum numero potissimum sunt fructus, pertinentiæ (quas vocant), id quod interest, sive utilitatum eius æstimatio, impensæ in rem factæ, quæ sicuti illa rem augere videntur , ita eam minuunt. Fructuum variæ sunt divisiones; distinguuntur enim civiles et naturales, pendentes, separati, percepti, extantes, consumti 5). Pertinentia seu accessio proprio sensu hodie omnis vocatur res , quæ alteri ita iuncta est, ut eius pars esse videatur 6). Impensa aut necessariæ sunt, aut utiles, aut voluptuosæ ?).

1) Hæc colliguntur ex fr. 23. pr. fr. 30. pr. D:41, 3. I. 76. D. 5, 1. fr. 13. pr. 34. pr. D. 20, 1 (de pign. et hyp.). fr. 23. §. 5. D. 6, 1 (de R. V.). S. 18. I. 2, 20 (de legat.). fr. 65. S. 2. D. 30 (de legat. I.). De vera notione universitatis rerum scripsimus in Archiv für Civilist. Praxis, t. 11. p. 196--204.

2) Fr. 8. D. 6, 1 (tit: cit.). fr. 25. §. 1. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 5. S. 15. D. 13,6 (commodati). Alio sensu naturaliter indivisæ vocantur res, quæ sine damno dividi non possunt. fr. 26. §. 2. D. 30 (de Leg. I.). De rebus divi. duis et individuis scripsimus in Rosshirt, Zeitschrift II. 66-92.

3) Fr. 17. D. 19, 1 (de act. emti.).
4) Fr. 20. D. 6, 1 (de rei vind.). fr. 23. 35. D. 50, 16 (de V. S.).

5) Fr. 25. §. 1. fr. 34. D. 22, 1 (de usuris). fr. 29. D. 5, 3 (de hered. petit.). fr. 44. D. 6, 1 (de R. V.). fr. 13. D. 7, 4 (quib. mod. ususfruct. amitt.). S. 2. I. 4, 17 (de off. iud.).

6) Fr. 17. pr. §. 1. fr. 20. 34. 44. D. 19, 1 (de act. emti.). c. 2. C. 3, 32 (de R. V.).

7) Fr. 1. D: 25, 1 (de impensis). fr. 79. D. 6, 1 (de rei vind.). Ulp. VI. 14-17.

« PreviousContinue »