Page images
PDF
EPUB

-torum curatione esse iubebantur; mandatur nunc illorum cura ei, quem magistratus designaverit, vel ex proximis furiosi cognatis, vel et alium quemcumque 1). Lucidis furiosi intervallis eius cura suspenditur.

§. 240. Furiosis æquiparati sunt prodigi, si quidem a magistratu iis bonis interdictum sit; nam commercio illis sublato, bona eorum a curatoribus administrari oportet ?).

8. 241. Item surdis et mutis et perpetuo morbo vel infirmitate laborantibus curatores, si petant, quando necessarii inveniuntur 8), concedi debent.

g. 242. Minores autem xxv annis adulti, i. e. pubertate maiores, vulgo quidem romano iure curatores non habent, nec inviti, nisi in quibusdam causis recipiunt, ut puta, in litem vel ad rationes a tutore recipiendas, vel in solutione iis præstanda 4). Si tutorem quem petierant, semel habere coeperunt, usque ad maiorem ætatem sub curatione esse (nisi venia ætatis impetrata) iubentur 5). Quodsi curatores non habent adolescentes, ætate maiorum ad instar res suas tractare possunt 6).

$. 243. Præterea pupillo, quando cum tutore agit?), et filiofamilias ad bona propria eius administranda, curatores adiunguntur.

. 244. Curatorum omnium officium principaliter ad bonorum administrationem pertinet; sed consilio et opera sua curatores tueri debent non solum patrimonium, sed et corpus et salutem personarum in curatione constitutarum; nam eos curare oportet, ut iis alimenta præstentur, ut minores educentur et instituantur, ægroti custodiantur, et ad sanitatem vel corporis vel mentis reducantur 8). Quod autem generaliter præceptum est, „tutorem personæ dari, curatorem rebus,“ 9) ita est interpretandum: curatorem non ad integrandam auctoritate sua curandi personam esse datum, quem

[ocr errors][ocr errors]

admodum tutorem. Possunt enim illi, qui in curatione sunt, si non naturaliter impediuntur, ipsi negotia sua gerere, sed patrimonia sua sine curatoris consensu nec minuere nec onerare 1). In eo etiam tutela differt a curatione, quod curator ad certam causam dari potest?).

$. 245. In ceteris idem fere illorum ac tutorum est officium 3); curator enim aut ipse, ut pro furioso, contrahit, aut negotiis ab curando gestis consentit.

S. 246. Bonorum denique curatores, nulla interveniente persona, sunt absentis, hereditatis iacentis, honorum eius, qui in utero est, vel eius, qui bonis cessit, quorum administratio a creditoribus alicui mandatur, aliisque in similibus casibus admissi 4).

$. 247. Finitur cura iisdem fere modis, quæ et tutelæ finem imponunt: ut morte vel magna capitis diminutione curatoris aut eius, qui in curatione est; item cum excusatus aut tanquam suspectus curator remotus sit. Item si furiosus sanam mentem et prodigus sanos mores receperint, ipso iure desinunt in potestate curatorum esse 5). Cum incertum sit, an furiosus, qui lucido intervallo quam longissimo fruitur, resipuerit, ex Iustiniani constitutione curatio tantum suspendi et morte demum furiosi omnino finiri iubetur 6).

$. 248. Minores tutela liberantur completo xxv anno, qui computatur a momento in momentum diei natalis, nec ut ultimus dies cæptus habeatur pro impleto ?). Denique et ille minor curatione exit, qui per rescriptum principis veniam ætatis accepit 8).

$. 249. Finito suo officio curator non minus, quam tutor, ad rationes reddendas et ad restituenda ea tenetur, quæ restitui debent.

TIT. VIII. DE SATISDATIONIBUS TUTORUM ET CURATORUM 9).

8. 250. Ne negotia bonaque pupillorum, vel eorum, qui in curatione sunt, a tutoribus curatoribusve consumantur aut dimi

1) Inde dicitur in fr. 101. D. 45, 1 (de verb. oblig.): Puberes sine curatoribus suis posse obligari. 2 $. 2. I. h. t.

3) Fr. 13. pr. D. 27, 1 (de excusat.). 4) Fr. 1. 15. pr. D.4, 5 (de capite minutis).. fr. 8. D. h. t. fr. 2. pr. $. 1. D, 42, 7 (de bonis auct. iudicis possid.).

5) Fr. 1. pr. in f. D. 27, 10 (de curat. furiosi). 10) C. 1. c. 6. C. 5, 70 (de curat. furiosi). (7) Fr. 3. 8. 3. D. 4, 4 (de minorib.). Arg. c. 5. C. 6, 33 (quando dies legati cedat).

8) C. 1-3. C. 2, 45 (de his qui veniam ætatis). 9) Inst. I. 24 (de satisdatione tut. vel cur.).

nuantur, curat magistratus, ut tutores et curatores eo nomine satisdent, i. e. fideiussores constituant. Sed hoc non est perpetuum : nam tutores testamento dati satisdari non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore approbata est. Item ex inquisitione tutores vel curatores dati , satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt. Attamen si plures sint eiusmodi tutores, is qui præter cæteros tutelæ sese offert , satisdare a magistratu iubetur 1).

§. 251. Satisdationem vero facere omnes debent legitimi tutores, iique, qui magistratibus minoribus constituuntur ?), quod si non fecerint, tanquam suspecti a tutela iam suscepta removeri possunt. Constitutionibus principum denique expressum est, ut nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coërceantur 3).

S. 252. Satisdatio, quæ in cautione a fideiussore stipulanti pupillo vel servo eius vel servo publico facta consistit : REM PUPILLI SALVAM FORE 4), ea autem ratione exigitur, quod damni, tutela vel curatione contingentis, incerta est æstimatio, facileque rerum pignore hypothecæve suppositarum valorein superare potest. Nihilominus tamen et omnia tutorum curatorumve bona hypotheca nomine pupillis curandisque sunt obligata 5).

$. 253. Sciendum autem est, non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque personis administratione teneri, sed etiam in eos, qui satisdationem accipiunt, subsidiariam actionem esse, quæ ultimum eis præsidium possit afferre. Subsidiaria autem actio datur in magistratus, qui aut a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverunt, aut non indonee passi sunt caveri; quæ quidem tam ex prudentum responsis quam ex constitutionibus imperialibus et in heredes eorum extenditur 6).

TIT. IX. QUI TUTORES VEL CURATORES ESSE NON POSSUNT VEL

NECESSARIO EXCUSENTUR ?).

§. 254. Tutores et curatores omnino esse non possunt minores xxv annis 8), mulieres excepta matre et avia pupilli vel adolescentis COLL.

1) Pr. $. 1. I. h. t.
21 §. 1. I. h. t. fr. 5. S. 1. D. 26, 4 (de legitim. tut.).
3) $. 3. I. h. t. 4) D. 46, 6 (rem pupilli vel minoris salvam forex
5) c. 20. C. 5, 37 (de adm. tutor). c. 9. §. 5. 6. C. 5, 70 (de cur. fur.).
6) . 2. I. h. t.
7) Sequimur I. Vangerowii distinctiones in Lehrb. der Pandecten $. 270/6
8) c. 5. C. 5, 30 (de leg. tut.).

O A...

milites, episcopi et monachi 4), quibus omnibus ne deferri quidem tutela vel cura utiliter potest.

S. 255. Aliis personis deferri quidem, sed suscipi ab iis ea munera non possunt: quare hodie a suscipienda vel gerenda tutela vel cura necessario excusari dicuntur.

$. 256. Sunt eæ furiosi, muti, surdi, cæci vel alium ob morbum ad gerenda aliorum negotia inhabiles 2); inimici capitales pupilli adolescentisve, vel patris eorum nisi reconciliatio intervenit 3). Item is, qui status controversiam a patre pupilli passus est vel ei moverit, aut creditor debitorve pupilli vel curandi 4), item ii, qui a parentibus tutores esse in testamento prohibiti sunt 5), aut qui se ipsos volunt ingerere ut creentur, quique pecuniam dent 6). Generaliter si qua iusta causa magistratum moverit, cur pupillus non debeat in alicuius tutela versari, reiicere eum debebit ?).

TIT. X. DE EXCUSATIONIBUS TUTORUM ET CURATORUM 8).

$. 257. Cum tutela atque cura publicis muneribus iam adnumeratæ sinto), quæ ab omnibus reipublicæ civibus ferri debent, quilibet eas gerendi idoneus, cui deferuntur, ad eas suscipiendas tenetur. Attamen æquitatis ratione certis ex causis excusationes conceduntur, quibus probatis ad tutelam vel curam vocati eo munere liberari possunt.

. 258. Excusari possunt a tutela omnes, quibus publica quædam potestas est mandata 10); rerum fisci vel principum vectigaliumque administratores 11), et qui in consilium principis sunt assumti 12); item præfecti annonæ vel vigilum, officium mensoris frumentarii gerentes 13), denique omnes, qui reipublicæ causa absunt 14), vel qui abfuerunt et reversi sunt, intra annum.

§. 259. Liberari quoque a tutela possunt artium aut studiorum liberalium professores, veluti rhetores, medici, iuris professores 15), collegiorum privilegiis constitutorum socii *), senatoriæ dignitatis viri, athletæ coronati, et ingenui a libertini tutela vel cura suscipienda; sicuti maritus a cura uxoris 2).

1) S. 16. 18. D. 26, 1 (de tutelis). c. 52. C. 1. 3 (de episcop. et clericis). Nov. 123. c. 5. §. 1. C. 4. c. 5, 34 (qui dare).

2) Fr. 1. §. 2. 3. fr. 17. D. 26, 1 (de tut.). 0. 3. C. 5, 34 (qui tut. dare). 3) §. 11. I. 1, 25 (de excusat.). 41 $. 12. I. eod. fr. 6. S. 18. O. 27, 1. eod. Nov. 72. 5) Fr. 21. §. 2. D. 26, 5 (de tutor. vel cur. datis). 6) Fr. 21. 8. 6. D. eod. 7) Fr. 3. S. 12. D. 26, 10 (de susp. tut.).

8) I. 1, 25. D. 27, 1. C. 5, 62 (de excusat. tutor. vel curator.). Vaticana iuris fragmenta . 123--247.

9) Pr. I. . t.” 10) 8. 3. I. . t. 11) $. 1. I. ib. 12) Fr. 30. D. h. t. 13) Fr. 26. D. h. t. 14) S. 2. I. ib. fr. 10. pr. §. 2. D. h. t. 15) g. 15. 1. ib. fr. 6. S. 11. 2. D. eod.

$. 260. Item excusatio permittitur propter lįberos; si quidem quis Romæ tres, in provinciis quinque habet superstites, vel in bello amissos 3). Similis est excusatio eius, qui iam triplici tutelæ onere, vel una sed difficiliore tutela gravatur 4), vel eius, qui alicuius tutor erat, nec invitus ad eiusdem curam gerendam adstringi potest 5).

$. 261. Ad excusationem denique prosunt adversa valetudo, litterarum imperitia, paupertasque, ætas eius, qui maior est septuaginta annorum 6), domicilii ex rescripto principis mutatio, perpetuumve exilium ?). Propter litem autem vel controversiam, quam cum pupillo vel adolescente habet, excusari quis non potest, nisi de omnibus bonis vel de hereditate controversia sit ).

§. 262. Qui hoc modo excusari possunt, intra certum tempus legibus definitum excusationis causam apud magistratum competentem profiteri et probare debent, quv facto tutela vel cura eximuntur. Qui plures habet excusationes et de quibusdam non probaverit, aliis uti potest intra statuta tempora 3). Neque tamen qui munere iam funguntur, exceptione tali adlata, ea liberantur; nisi qui reipublicæ causa absunt, vel domicilium ex principis rescripto mutant, et ii qui in paupertatem vel graviorem morbum incidunt 10). Denique tutor, qui se tutela administraturum patri pupilli promisit, vel id quod ei hunc in finem in testamento relictum est, accepit, ad excusationem non admittitur.

TIT. XI. DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS 14). §. 263. Monuimus paulo superius (g. 236), tutores aliquando a tutela removeri ob id quod suspecti visi sunt. lam in eo est ut curiosius de hac re dispiciamus.

Sciendum est suspecti crimen ex lege xii Tabularum descendere 12). Suspectus tutor vel curator est, qui non ex fide tutelam

1) Fr. 17. §. 2. D. h. t. 2) Fr. 15. §. 2. 4. fr. 6. &. 13. fr. 44. pr. D. h. t. §. 19. I. h. t. 3) Pr. I. h. t. 4) S. 5. I. ib. fr. 3. pr. D. eod. 5) 8. 18. I. ib. 6) §. 7. 8. 13. I. h. t. 7) Fr. 45. §. 3. fr. 29. . 2. D. h. t. 8) S. 4. I. eod.

9) §. 16. I. h. t. fr. 13. $. 8. fr. 38. D. h. t. Spatium temporis in his locis definitur. 10) Vide loca in variis notis iam citata. 11) Inst. 1, 26. D. 26, 10. Cod. 5, 43 (de suspectis tutor. et curat.). 12) Pr. I. h. t. fr. 1. §. 2. D. eod.

« PreviousContinue »