Page images
PDF

torum curatione esse iubebantur; mandatur nunc illorum cura ei, quem magistratus designaverit, vel ex proximis furiosi cognatis, vel et alium quemcumque 1). Lucidis furiosi intervallis eius cura suspenditur.

§.240. Furiosis asquiparati sunl prodigi, si quidem a magistratu iis bonis interdictum sit; nam commercio illis sublato, bona eorum a curatoribus administrari oportet2).

§.241. Item surdis et mutis et perpetuo morbo vel infirmitate laborantibus curatores, si petant, quando necessarii inveniuntur3), concedi debent.

§.242. Minores autem xxv annis adulti, i. e. pubertate maio res, vulgo quidem romano iure curatores non habent, nec inviti, nisi in quibusdam causis rccipiunt, ut puta, in litem vel ad rationes a tutore recipiendas, vel in solutione iis praestanda 4). Si tutorem quem petierant, semel habere coeperunt, usque ad maiorem aetatem sub curatione esse (nisi venia aetatis impetrata) iubentur5). Quodsi curatores non habent adolescentes, aetate maiorum ad instar res suas tractare possunt6).

§.243. Praeterea pupillo, quando cum tutore agit7), et filiofamilias ad bona propria eius administranda, curatores adiunguntur.

§. 244. Curatorum omnium officium principaliter ad bonorum administrationem pertinet; sed consilio et opera sua curatores tueri debent nonsolum patrimonium, sed et corpus et salutem personarum in curatione constitutarum; nam eos curare oportet, ut iis ali menta praestentur, ut minores educentur et instituantur, aegroti custodiantur, et ad sanitatem vel corporis vel mentis reducantur8). Quod autem generaliter praeceptum est, „tutorem personae dari, curatorem rebus,"9) ita est interpretandum: curatorem non ad integrandam auctoritate sua curandi personam esse datum, quem1) TJlp. XII. 2. §. 3. I. h. t. fr. 2. 4. 13. D. ib. o. 5. C. eod.

2) §. 3. I. h. t. fr. 1. §. 1. D. eod. Paul. III. 4. A. §. 7. 3) §. 4. I. h. t. fr. 2. D. ib.

4) §. 2. I. h. t. fr. 7. §. 2. D. 4, 4 (de minor.). o. 7. §. 3. C. 5, 31 (qui petant. tut.).

5) Fr. 2. §. 4. D. 26, 6 (tit. oit.). fr. 1. §. 3. D. 4, 4 (de minor.).

6) C. 3. C. 2, 22 (de integr. restit. minor.). Capti tamen in integrum reatituuntur.

7) §. 3. I. 1, 21 (de auot. tut.). §. 5. I. h. t. §. 7. I. 1, 26 (de suspectis tutorib.). Nov. 72. o. 2. Olim ut diximus tutor praetorius iis dabatur. Ulp. XI. 25 (§. 216).

8) Fr. 7. pr. D. 27, 10 (de ourator. furios.). fr. 3. pr. §. 5. D. 27, 2 (tit. oit.). o. 2. C. 5, 50 (de alim. pup. praest.).

9) Fr. 14. D. 26, 2 (tit. cit.). §. 4. I. 1, 14 (tit. oit.). von Lahr., Magazin, T. III. pag. 24.

admodum tutorem. Possunt enim illi, qui in curatione sunt, si non naturaliter impediuntur, ipsi negotia sua gerere, sed patrimonia sua sine curatoris consensu nec minuere nec onerare 1). In eo etiam tutcla diflert a curatione, quod curator ad certam causam dari potest2).

§. 245. In ceteris idem fere illorum ac tutorum est officium3); curator enim aut ipse, ut pro furioso, contrahit, aut negotiis ab curando gestis consentit.

§. 246. Bonorum denique curatores, nulla interveniente persona, sunt absentis, hcrcditatis iaccntis, bonorum eius, qui in utero est, vel eius, qui bonis cessit, quorum administratio a creditoribus alicui mandatur, aliisque in similibus casibus admissi4).

§.247. Finitur cura iisdem fere modis, quae et tutelae finem imponunt: ut morte vel magna capitis diminutione curatoris aut eius, qui in curatione est; item cum excusatus aut tanquam sus pectus curator remotus sit. Item si furiosus sanam mentem et prodigus sanos mores receperint, ipso iure desinunt in potestate curatorum essc 5). Cum incertum sit, an furiosus, qui lucidointervallo quam longissimo fruitur, resipuerit, ex Iustiniani consti- tutione curatio tantum suspendi et morte demum furiosi omnino finiri iubetur6).

§. 248. Minores tutela liberantur completo xxv anno, qui computatur a momento in momentum diei natalis, nec ut ultimus dies coeptus habeatur pro impleto 7). Denique et ille minor curatione exit, qui per rescriptum principis veniam aetatis accepit8).

§.249. Finito suo officio curator non minus, quam tutor, ad rationes reddendas et ad restituenda ea tenctur, quae restitui debent.

TIT. "Vni. DE SATISDATIONIBUS TUTORUM ET CURATORUM 9). §.250. Ne negotia bonaque pupillorum, vel eorum, qui in curatione sunt, a tutoribus curatoribusve consumantur aut dimi1) Inde dicitur in fr. 101. D. 45, 1 (de verb. oblig.): Puberes sine ouratoribus suis posse obligari.

2) §. 2. I. h. t. 3) Fr. 13. pr. D. 27, 1 (de excusat.).

4) Fr. 1. 15. pr. D.4, 5 (de capite minutis). fr. 8. D. h. t. fr. 2. pr. §.1. D. 42, 7 (de bonis auct. iudicis possid.). 5) Fr. 1. pr. in f. D. 27, 10 (de curat. furiosi). 6) C. 1. o. 6. C. 5, 70 (de curat. furiosi).

7) Fr. 3. §. 3. D. 4, 4 (de minorib.). Arg. o. 5. C. 6, 33 (quando dies legati cedat).

8) C. 1—3. C. 2, 45 (de his qui veniam tctatis).

9) Inst. I. 24 (de satisdatione tut. vel-cur.).

nuantur, curat magistratus, ut tutores et curatores eo nomine satisdent, i. e. fideiussores constituant. Sed hoc non est perpetuum: nam tutores testamento dati satisdari non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore approbata est. Item ex inquisitione tutores vel curatores dati, satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt. Attamen si plures sint eiusmodi tutores, is qui praeter caeteros tutelae sese offert, satisdare a magistratu iubetur 1).

§. 251. Satisdationem vero facere omnes debent legitimi tuto res, iique, qui magistratibus minoribus constituuntur2), quod si non fecerint, tanquam suspecti a tutela iam suscepta removeri possunt. Constitutionibus principum denique expressum est, ut nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coerceantur 3).

§. 252. Satisdatio, quae in cautione a fideiussore stipulanti pupillo vel servo eius vel servo publico facta consistit: Rem Pupilli Salvam Fore 4), ea autem ratione exigitur, quod damni, tutela vel curatione contingentis, incerta est aestimatio, facileque rerum pig nore hypothecaeve suppositarum valorem superare potest. Nihilominus tamen et omnia tutorum curatorumve bona hypothecae nomine pupillis curandisque sunt obligata5).

§.253. Sciendum autem est, non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque personis administratione teneri, sed etiam in eos, qui satisdationem accipiunt, subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit afferre. Subsidiaria autem actio datur in magistratus, qui aut a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverunt, aut non indonee passi sunt caveri; quae quidem tam ex prudentum responsis quam ex constitutionibus imperialibus et in heredes eorum extenditur6).

TIT. IX. QUI TUTORES VEL CURA.TORES ESSE NON POSSUNT VEL NECESSARIO EXCUSENTUR ').

§. 254. Tutores et curatores omnino esse non possunt minores xxvannis8), mulieres excepta matre et avia pupilli vel adolescentis;

1) Pr. §. 1. I. h. t.

2) §. 1. I. h. t. fr. 5. §.1. 0. 26, 4 (de legitim. tut.). VgP

3) §. 3. I. h. t. 4) D. 46, 6 (rem pupilli vel minoris salvam fore).

5) o. 20. C. 5, 37 (de adm. tutor). o. 9. §. 5. 6. C. 5, 70 (de our. fur.).

6) §. 2. I. h. t.

7) Sequimur I. Vangerowii distinctiones in Lehrb. der Pandecten §. 270. 8) C. 5. C. 5, 30 (de leg. .tut.).

[graphic]

milites, episcopiet monachi 1), quibus omnibus ne deferriquidem tutela vel cura utiliter potest. §.255. Aliis personis deferri quidem, sed suscipi ab iis ea munera non possunt: quare hodie a suscipienda vel gerenda tutela vel cura necessario excusari dicuntur.

§. 256. Sunt eae furiosi, muti, surdi, caeci vel alium ob morbum ad gerenda aliorum negotia inhabiles2); inimici capitales pupilli adolescentisve, vel patris eorum nisi reconciliatio intervenit8). Item is, qui status controversiam a patre pupilli passus est vel ei moverit, aut creditor debitorve pupilli vel curandi4), item ii, qui a parentibus tutoresesse in testamento prohibiti sunt5), aut qui se ipsos volunt ingerere ut creentur, quique pecuniam dent6). Generaliter si qua iusta causa magistratum moverit, cur pupillus non debeat in alicuius tutela versari, reiicere eum debebit7).

TIT. X. DE EXCUSATIONIBUS TUTORUM ET CURATORUM s).

§•257. Cum tutela atque cura publicis muneribus iam adnumeratae sint9), quae ab omnibus reipublicae civibus ferri debent, quilibet eas gerendi idoneus, cui deferuntur, ad eas suscipiendas tenetur. Attamen aequitatis ratione certis ex causis excusationes conceduntur, quibus probatis ad tutelam vel curam vocati eo mu nere liberari possunt.

§. 258. Excusari possunt a tutela omnes, quibus publica quaedam potestas est mandata10); rerum fisci vel principum vectigaliumque administratores u), et qui in consilium principis sunt assumti12); item praefecti annonae vel vigilum, officium mensoris frumentarii gerentes 1S), denique omnes, qui reipublicae causa absuntu), vel qui abfuerunt et reversi sunt, intra annum.

§. 259. Liberari quoque a tutela possunt artium aut studiorum liberalium professores, veluti rhetores, medici, iuris professores15),

1) §. 16. 18. D. 26, 1 (de tutelis). o. 52. C. 1. 3 (de episoop. et clericis). Nov. 123. o. 5. §. 1. o.4. C. 5, 34 (qui dare). 2) Fr. 1. §.2. 3. fr.17. D. 26, 1 (de tut.). o. 3. C. 5, 34 (qui tut. dare).

3) §. 11. I. 1, 25 (de excusat.).

4) §. 12. I. eod. fr. 6. §. 18. 0. 27, 1. eod. Nov. 72.

5) Fr. 21. §. 2. D. 26, 5 (de tutor. vel our. datis).

6) Fr. 21. §. 6. D. eod. 7) Fr. 3. §. 12. D. 26, 10 (de susp. tut.).

8) I. 1, 25. D. 27, 1. C. 5, 62 (de exousat. tutor. vel- ourator.). Vaticana iuris fragmenta §. 123—247.

9) Pr. I. h. t. 10) §. 3. I. h. t. 11) §. 1. I. ib. 12) Fr. 30. D. h. t. 13) Fr. 26. D. h. t.

14) §. 2. I. ib. fr. 10. pr. §. 2. D. h. t.

15) §. 15. I. ib. fr. 6. §. 11. 2. D. eod.

collegiorum privilegiis constitutorum socii1), senatoriae dignitatis viri, athletae coronati, et ingenui a libertini tutela vel cura suscipienda; sicuti maritus a cura uxoris2).

§.260. Item excusatio permittitur propter liberos; si quidem quis Romae tres, in provinciis quinque habet superstites, vel in bello amissos 3). Similis est excusatio eius, qui iam triplici tutelae onere, vel una sed difficiliore tutela gravatur4), vel eius, qui alicuius tutor erat, nec invitus ad eiusdem curam gerendam adstringi potest5).

§. 261. Ad excusationem denique prosunt adversa valetudo, litterarum imperitia, paupertasque, aetas eius, qui maior est septuaginta annorum6), domicilii ex rescripto principis mutatio, perpetuumve exilium 7). Propter litem autem vel controversiam, quam cum pupillo vel adolescente habet, excusari quis non potest, nisi de omnibus bonis vel de hereditate controversia sit7).

§.262. Qui hoc modo excusari possunt, intra certum tempus legibus definitum excusationis causam apud magistratum competentem profiteri et probare debent, quu facto tutela vcl cura eximuntur. Qui plures habet excusationes et de quibusdam non probaverit, aliis uti potest intra statuta tempora 8). Neque tamen qui munere iam funguntur, exceptione tali adlata, ea liberantur; nisi qui reipublicae causa absunt, vel domicilium ex principis rescripto mutant, et ii qui in paupertatem vel graviorem morbum incidunt10). Penique tutor, quisetutela administraturum patri pupilli promisit, vel id quod ei hunc in finem in testamento relictum est, accepit, ad excusationem non admittitur.

TIT. XI. DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS ").

§. 263. Monuimus paulo superius (§. 236), tutores aliquando a tutela removeri ob id quod suspecti visi sunt. lam in eo est ut curiosius de hac re dispiciamus.

Sciendum est suspecti crimen ex lege xn Tabularum descendere12). Suspectus tutor vel curator est, qui non ex fide tutelam

[ocr errors]
« PreviousContinue »