Page images
PDF
EPUB

pere tutelam possunt 1). Illud autem interest inter tutorem patre emancipato datum, et eum, quem mater constituit, quod ille omnimodo, h. e. sine inquisitione seu causæ cognitione, confirmari debet, cum huius confirmationem talis inquisitio præcedere debeat 2).

TIT. III. DE LEGITIMA TUTELA.

§. 220. Si testamentaria tutela non sit, aut quæ erat, ipso iure cessaverit, lege tutela defertur iis, qui ad legitimam impuberis alicuius hereditatem appellantur, ut, ubi successionis est emolumentum, ibi plerumque et tutelæ onus habeatur 3). Hinc lege XII Tabularum proximi agnati impuberis legitimi eius erant tutores 1); quod novissimo iure, alio succedendi ab intestato, Nov. cXVIII introducto ordine, eo mutatum est: ut omnes cognati, quo ordine et gradu ad hereditatem impuberis vocantur, etiam ad eius tutelam suscipiendam teneantur. Pluribus eiusdem ordinis et gradus cognatis simul defertur tutela. Mater tamen, vel avia pupilli in omni casu, ut cæteris præferantur, petendi habent facultatem 5).

TIT. IV. DE TUTORE A MAGISTRATU DATO 6).

§. 221. Si cui nullus omnino tutor fuerat, dabatur ei in urbe quidem Roma a prætore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex lege Atilia; qui Atilianus vocabatur; in provinciis vero a præsidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia, postea consules et prætores nec non præfectus urbi et in provinciis, tam præsides quam magistratus civitatum iussu præsidum. Novissime ex Iustiniani constitutione si facultates pupilli usque ad quingentos solidos valeant, defensores vel alii civitatum magistratus cum eius civitatis antistite tutores dant; si maiores sint, provinciarum præsides 7).

§. 222. Sed non solum datur tutor, cum alicui omnino non sit,

1) Fr. 1-4. D. 26, 3 (de confirmando tutore). c. 2. C. 5, 29 (ib.). 2) §. 5. I. 1, 13 (tit. cit.). fr. 1. §. 2. fr. 3. 6. 7. §. 3. D. 26, 3 cit. 3) Pr. I. 1, 17. (de legitima patron. tut.).

4) I. 1, 15—19. Nov. 118. c. 5. Silentio transimus patronorum, item cessitiam, nec non fiduciariam, olim dicis tantum gratia constitutam, tutelam, novo iure abrogatas. V. de hac Gai. 1. §. 115. 166. 173. 175. 195. Ulp. XI. §. 5.

5) Nov. 118. c. 5.

6) Inst. 1, 20 (de Atiliano tutore et eo, qui ex lege Iulia et Titia datur). Gai. 1. §. 173-187. Ulp. XI. 18-23.

7) c. 30. C. 1, 4 (de episc. audientia). §. 4. I. 1, 20 cit.

[ocr errors]

sed etiam, si is, qui tutor constitutus est, munus suum suscipere impeditur, veluti si cui testamento tutor sub conditione aut ex die certo datus sit, quamdiu conditio aut dies pendet; item si pure datus sit, quamdiu nemo ex eo testamento heres existit; item si testamentarius tutor eximatur, vel a magistratu remotus sit a tutela. Denique ab hostibus capto tutore, a magistratu tutor datur, qui cessat esse tutor, si reversus in civitatem recuperet tutelam iure postliminii. Quamdiu enim testamentaria tutela speratur, legitima cessat 1).

§. 223. Si pupilli sint, qui indigent defensoribus propter ætatem, possunt petere tutores iis constitui, cognati et qui secundum affinitatem sunt, familiares parentum; possunt et amici parentum et educatores puerorum hoc petere. Sunt autem, quibus est necesse petere tutores, puta mater vel cognati proximi, quando tutelam suscipere impediuntur. Si petere neglexerint, morte pupilli eius hereditatem vindicandi iure privantur 2).

TIT. V. DE AUCTORITATE ET ADMINISTRATIONE TUTORUM 3). §. 224. Postquam de diversis tutelæ speciebus vidimus, proximum est, ut de auctoritate tutorum, atque hac occasione data, de administratione eorum dicamus. Licet enim præcipuum tutoris munus in eo consistat, ut auctoritatem suam interponat; aliis tamen præterea tenetur officiis, tam ante susceptam tutelam, quam ea durante et finita.

§. 225. Ex quo innotuit tutori, tutelam sibi esse delatam, munus subire debet, etiam si forte iustam habeat excusationem. Si cessat, suo periculo cessat 4). Ut autem recte suscipiatur tutela, iusiurandum præstandum est a tutore de tutela ex fide gerenda 5). Deinde satisdatio fieri debet: rem pupilli salvam fore 6); et inventarium i. e. repertorium omnium facultatum pupilli in præsentia personarum publicarum confici; si modo pater illud conscribi specialiter non prohibuerit. Qui inventarium facere neg

1) §. 1. 2. I. h. t. (1, 20). Gai. 1. §. 186. 187. Fr. 11. pr. §. 1-4. D. 26, 2 (de test. tutela).

2) Modestinus in fr. 2. pr. §. 1. 2. D. 26, 2 (qui petant tutores). c. 1-4. C. 5, 31 (eod. tit.).

3) I. 1, 21 (de auctoritate tutor.). D. 28, 6 (eod. tit.). D. 26, 7 (de administ. tutor.). Cod. 5, 37 (eod. tit.).

4) Ulp. in fr. 1. §. 1. fr. 5. §. 10. D. 26, 7 (tit. cit.)

5) Nov. LXXII. c. 7.

6) Plura de hac satisdatione paulo inferius dicemus §. 250. seq.

lexit, ni gerere potest tutor et quasi suspectus ab officio removendus est 1).

§. 226. Suscepta tutela, officium tutoris hoc est: ne indefensum pupillum relinquat 2): quod tam ad personam pupilli, quam ad eius bona et negotia pertinet.

§. 227. Pro pupilli persona hoc tutoris munus est, ut alimenta ei præstari, eumque educari curet pro facultatum eius quantitate et pro dignitate familiæ. Hac tamen in re, et cum statuendum sit, ubi pupillus educari, et ubi morari debeat, tutor et magistratus consilio agere debet, qui ipse ad ea potissimum respicit, quæ pater forsan hisce de rebus statuerit3).

§: 228. In bonis pupilli administrandis tutor domini fere loco habetur, ita tamen ut omnem culpam et quam rebus suis adhibet. diligentiam impendere debeat, non solum ad conservandum, sed ad augendum quoque, si potuerit, pupilli patrimonium. Itaque res, quæ servando servari nequeunt, alienare debet, debita pupillaria solvere, quæ pupillo debentur exigere, cæteraque omnia ita gerere, ne res pupilli detrimentum patiantur 4).

§. 229. In rebus autem pro pupillo gerendis duplici modo potest tutor suo officio fungi: aut ut solus negotia gerat, aut ut auctoritatem pupillo ea gerenti interponat. Quamdiu infans .est pupillus, tutor ipse in eius utilitatem omnia suo nomine tractat, quod dicitur negotia gerere 5). Infantia maior autem pupillus ipse contrahere vel iudicium suscipere potest, et tunc tutoris auctoritatem intercedere oportet, ut quæ aguntur, rata sint et eventum habeant.

§. 230. Est autem tutoris auctoritas, solemnis approbatio eius, quod agitur, a præsente tutore in ipso negotio interposita, si tutor negotium pupillo prodesse existimaverit 6). Sub conditione auctor fieri non potest tutor; nam et sub conditione contrahenti pupillo pure auctoritatem suam accommodare debet 7). Tutor cogi non potest, ut auctoritatem interponat 8); neque in omnibus causis tutoris auctoritas necessaria est; meliorem enim pupillus condi

1) Fr. 7. pr. D. eod. c. 24. C. eod. (5, 37). c. 13. §. 1. C. 5, 51 (arbitr. tut.). 2) Marcellus in fr. 30. D. 26, 7 (tit. cit.).

3) D. 27, 2 (ubi pupillus educari vel morari debeat). Cod. 5, 49. 50. Fr. 12. §. 3. fr. 13. pr. D. 26, 7 (de admin. et peric. tutor.).

4) Fr. 7. §. 1. fr. 13. §. 2. D. 16, 7 (tit. cit.). c. 22. C. 5, 37 (eod. tit.). 5) Ulp. XI. 25. fr. 1. §. 2. 4. D. 26, 7 (tit. cit.).

6) §. 2. I. h. t. fr. 8. D. 26, 8 (tit. cit.). Fiebat his verbis „EGO IN HANC REM AUCTOR FIO." Theoph. ad §. 1. I. h. t.

7) Fr. 8. D. h. t. fr. 1. §. 2. D. 26, 1 (de tutelis).

8) Fr. 1. §. 1. fr. 17. D. ib.

tionem suam facere potest, absque tutoris auctoritate, obligari autem absque ea non potest 1). Cæterum in iuris civilis negotiis, ut effectum habeant, pupillus semper ipse agere debet tutore auctore, veluti in hereditatis aditione; neque in his sufficit, tutorem solum negotia gessisse. In ceteris autem negotiis nil interest, utrum tutor suo nomine egerit, an agente pupillo auctoritatem interposuerit 2). Ex hoc autem auctoritatem interponendi officio tutor personæ dari dicitur, quoniam imperfectam pupilli personam auctoritate sua integrare videtur. In re sua tutor auctor esse non potest, ideoque si lis inter pupillum et tutorem est peragenda, novissimo iure curator pupillo datur, quo interveniente res agitur, et qua peracta curator esse desinit 3).

§. 231. Hæc de tutoribus dicta sunt, qui tutelam gerunt; sunt etiam, qui honorarii appellantur. Hi neque ipsi administrare, neque auctoritatem nisi ad hereditatem adeundam interponere possunt; sed illud maxime habent officii, ut quasi custodes et observatores male gerentes tutores apud magistratus accusent 4).

TIT. VI. QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR 5).

§. 232. Finitur tutela, si pupillus vel pupilla pubes esse cœperit. Cum veteres pubertatem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis, in masculis æstimari voluerint, eaque de re inter varias iurisconsultorum scholas disputaretur; Iustinianus sancivit: nullam fieri debere corporis inspectionem, sed anno xiv completo masculorum pubertatem initium accipere, antiqua norma in feminis, ut anno x viripotentes haberentur, observata 6). Pubere facto pupillo omnino cessat tutela.

§. 233. Item omnino finitur tam magna quam minima capitis diminutione pupilli, i. e. si vel in servitutem redactus sit pupillus vel deportatus, vel eius adrogatione. Simili modo ea morte illius finitur 7).

§. 234. Sunt et aliæ causæ, ob quas aliquis tutor esse desinit:

1) Pr. §. 1. §. 9. I. h. t.

2) Fr. 90. pr. D. 29, 2 (de acquirenda vel omitt. hered.). c. 5. C. 6. 30 (de iure deliberandi).

3) Fr. 5. pr. §. 2. fr. 12. pr. D. 26, 8 (tit. cit.). §. 3. I. eod. vide supra §. 216. 4) Fr. 3. §. 2. 3. D. 26, 7 (tit. cit.). fr. 4. D. 26,8 (de auctorit.). fr. 49. D. 29, 2 (de ad. vel om. heredit.).

5) I. 1, 24 (h. t.).

6) Pr. I. h. t. Gai. 1. §. 196. Ulp. XI. 28. c. 3. C. 5, 60 (quando tutor. vel curat. esse desinant).

7) §. 13. I. h. t.

ex quibus vero pupilli tutela non liberantur, sed alium tutorem habere incipiunt, hoc accidit morte vel magna capitis diminutione tutoris interveniente 1). Qui usque ad certam conditionem vel ad certum tempus datus erat tutor testamento, existente conditione vel tempore finito, deponit tutelam 2). Ad heredes tutoris tutela non transit, nisi sint proximi cognati impuberis; quo facto suo iure tutelam nanciscuntur.

§. 235. Legitima agnatorum tutela olim minima etiam capitis diminutione tutoris perire solebat: novissimo iure vero non tollitur 3), cum non agnatione, sed cognatione legitima tutela nitatur (§. 220.). Mater et avia, quibus tutela concesssa est, tutores esse desinunt, si ad secundas nuptias transeunt 4).

§. 236. Desinunt denique tutores esse, qui removentur a tutela ob id, quod suspecti visi sunt; item qui ex iusta causa sese excusant et onus administrandæ tutelæ deponunt, secundum ea, quæ inferius proponemus 5).

§. 237. Finita tutela is, qui tutor fuerat, rerum gestarum rationes reddere debet: eiusque rei causa adolescenti curator dandus est, qui cum eo rationes recipiat ). Ab hac obligatione pater tutorem testamento liberare non potest 7).

TIT. VII. DE CURATORIBUS 8).

§. 238. Curatores iis adiungi solent, qui, licet iure capaces sint, res tamen suas ipsi gerere naturaliter impediuntur, veluti mente capti, prodigi quibus bonis interdictum est, minores viginti quinque annis, morbo vitiove laborantes. Patrimonio quoque, quod sub nullius est administratione, sicut hereditati iacenti, vel bonis absentis, curatores dantur; unde curæ in illam, quæ personis et eam, quæ rebus constituitur, distinctio. Ipso iure novissime cura nemini defertur, sed aut magistratus auctoritate conditur, aut in testamento patris alicuius ordinata confirmatur 9). §. 239. Furiosi iam lege x11 Tabularum in proximorum agna

1) §. 3. 4. I. h. t.

2) §. 2. 5. I. eod.

3) §. 4. I. h. t. §. 3. I. 1, 15 (de leg. agn. tut.). I. 1, 16 (de capitis diminutione). Nov. CXVIII. c. 5.

4) C. 2. 3. C. 5. 35 (quando mulier tut. off. fungi potest). Nov. 94. c. 2. Nov. 118. c. 5.

5) §. 6. I. h. t.

6) §. 2. I. 1, 23 (de curator.). fr. 1. §. D. 27, 3 (arbitr. tut.).

7) Ius publicum enim nemo remittere potest. fr. 5. §. 7. D. 26, 7 (de administratione et peric. tut.).

8) I. 1, 23. D. 27, 10 (de curatoribus). Ulp. XI.

9) §. 1. 3. 4. I. h. t. c. 7. §. 5. C. 5, 70 (de curat. furios. vel prod.).

« PreviousContinue »