Page images
PDF

liberorum adrogationem prohibitam esse, iam superius retulimus (§. 195).

§.202. Adoptiones autem non solum in filiorum, sed etiam in locum nepotum fiunt: ut aliquis nepos noster esse videatur, perinde quasi ex filio vel incerto natus sit1): et adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habeat2); sed cum nepos adoptatur quasi ex certo filio natus, consensus filii exigitur, ne invito ei suus heres agnascatur: ideoque si filius auctor factus non est, mortuo avo nepos in illius potestate non fit8).

§.203. Quod ad vim et effectum adoptionum attinet, adoptio quae proprie dicitur, et adrogatio inter se differunt. Huius enim proprium est, ut adrogatus semper adoptantis potestati subiiciatur, ac si ipse liberos in potestate sua habuerit, et hi in eiusdem fiant potestate tanquam nepotes4). Antiquo iure etiam omnia eius bona, praeterquam ea quae in castris acquisiverat, adrogatoris fiebant, cum filiusfamilias factus nil proprium habere possit. Ex Iustiniani constitutione ad similitudinem naturalium parentum adoptans nil aliud nisi usumfructum et administrationem earum rerum nanciscitur5). Denique et cognationem facit adrogatio: sed nemo adrogato- eognatus est praeter patrem eosve, quibus agnascitur. Ideoque quem filius meus emancipatus adrogaverit, nepos meus non est6).

§. 204. In adoptionem quoque datus a patre filius olim semper in adoptantis potestatem atque familiam transibat et a paterna fa milia exibat. Sed novissime ex Iustiniani constitutione: „cum „filiusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionem „datur, iura potestatis patris naturalis minime dissolvuntur, nec „quicquam ad patrem adoptivum transit, nec in potestate eius „est7)", sed sola iura successionis in adoptantis bona habet, si quidem hic ab intestato decesserit. Recentiores igitur hanc adoptionem minus plenam appellare consueverunt. §. 205. Si vero pater naturalis non extraneo sed avo filii sui materno, vel si ipse filius naturalis fuerit emancipatus, etiam avo paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu, quia concurrunt in unam personam et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum, ut et in familiam et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit. Hodierni hanc adoptionem plenam vocant. Ex adop tivo natus adoptivi locum obtinet1).

1) Fr. 43. D. h.t. §.5. I.eod. Exemplum peculiare habes in fr. 15. pr. D.h.t.

2) Fr. 37. pr. eod. Ulp. h. t. §. 7.

3) Fr. 6. 11. D. h. t. et §. 7. I. eod.

4) §. 11. I. h. t. fr. 2. §. 2. fr. 15. pr. fr. 40. pr. D. eod. Gai. 1. §. 107. Ulp. h. t. §. 8. c. 10. §. 5. C. h. t.

5) Pr. §. 1. 2. I. 3, 10 (de aoduisit. per adrog.). c. 6. C. 6, 61 (de bonia quse liberis). fr. 15. pr. D. h. t. fr. 4. §. 2. D. 49, 17 (de castr. peoul.).

6) Fr. 13. 26. D. h. t. fr. 1. §.4. D. 38, 8 (unde cognati). fr. 4. §. 10. fr. 5. D. 38, 10 (de grad. oognat).

7) Ipsa verba §. 2. I. h. t. Cfr. §. 14. I. 3, 1 (de hered. qu» ab inteat.). o. 10. C. h. t.

§. 206. Utriusque adoptionis vis et potestas tollitur filii adop tivi emancipatione 2).

A femina adoptatus quasi ex ea progenitus, ad vicem naturalis legitimique filii habetur3).

§.207. Cum impubes per principis rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio permittitur et exquiritur causa adrogationis an honesta sit, expediatque pupillo 4). Et fit adrogatio cum quibusdam conditionibus, i. e. ut satisdatione caveat adrogator per sonae publicae h. e. tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. Item non alias emancipare eum potest adrogator, nisi causa cognita dignus emancipatione fuerit; et tunc bona ei reddat5). Et si pubes factus, non expe dire sibi in potestatem redigi adrogatoris, probaverit, audiendus erit, si emancipari desideret6). Denique constitutione divi Pii iubetur adrogator, si decedens impuberem exheredaverit, vel vivus sine iusta causa emancipaverit, ut praeter bona, quae ad patrem adoptivum transtulit, et quorum commodum ei post acquisivit, quartam partem ei bonorum suorum relinquat7).

TIT. VI. QUIBUS MODIS IUS Patrije POTESTATIS SOLVITUR 8).

§. 208. Qui in patria potestate sunt, diversis ex causis ea liberantur, et sui iuris efficiuntur. Et in patris quidem potestate qui sunt, mortuo eo sui iuris fiunt; qui in avi, eo mortuo tum demum sui iuris fiunt, si in patris potestatem recasuri non sunt, quod accidit, cum pater eorum avo moriente vivit, et sub avi eiusdem potestate est1). Pariter capitis diminutione maxima vel media patris interveniente, liberi qui sub potestate erant, sui iuris fiunt2). Si tamen ille ab hostibus captus fuerit, propter postliminii ius patria potestas tantum in suspenso est8). Interveniente quoque filiifamilias capitis diminutione maxima vel magna, patria potestas solvitur.

1) fr. 27. D. h. t. 2) C. 10. §. 2. C. h. t.

3) C. 5. Cod. h. t. fr. 29. §. 3. D. 5, 2 (de inoff. test.).

4) §. 3. I. h. t. Accuratius de hao inquisitione loquuntur Ulpianus in fr. 17. 6 1 2 D. h. t., et Diocletianus in o. 2. Cod. eod.

5) §. 3. I. cit. 6) Fr. 32. pr. fr. 33. D. h. t.

7) §. 3. I. oit. fr. 13. pr. D. 37, 5 (si quid in fraud. pat.). fr. 8. 15. D.5,2 (de inoff. test.). fr. 1. §. 21. D. 37, 6 (de oollat.). fr. 22. pr. D. h. t.

8) Inst. I. 12. Ulp. I. 10. Gai. 1. §. 124. seq. ,

§. 209. Filiusfamilias deinde, qui patricii dignitatem consecutus vel episcopus consecratus est, ipso iure a patria potestate liberatur, et sui iuris esse incipit sine capitis diminutione. Reliquae dignitates filiumfamilias a patris potestate non eximunt 4).

§. 210. In poenam quoque patris filii filiaeve familiarum ab eius potestate liberantur, veluti si peccandi necessitatem iis imposuerit, si eos exposuerit6), vel si incestas nuptias contraxerit5).

§.211. Denique emancipatione desinunt liberi in parentum po testate esse. Emancipatio erat olim filiifamilias mancipatio et manumissio, nunc fit aut per magistratum, quam emancipationem Iustinianeam7) vocamus, vel per principis rescriptum quamAnastasianam 8), ex utriusque imperatoris constitutionibus. Ut autem fieri possit emancipatio, requiritur, ut et pater et filius consentiant9). Emancipatus filius capite minuitur, patrisque eiusque agnatorum agnatus esse desinit. Emancipatus in patris potestatem revocari potest, si ingratus fuerit, vel, si contra emancipationem in integrum restituitur 10).

§.212. Ceterum ex praedictis apparet, filiumfamilias quoque ex unius potestate in alterius potestatem transire posse, quo facto prioris potestas in filio solvitur, veluti in plena, quae vocatur, adoptione, vel in adrogatione eius, qui liberos sub potestate habuit, vel si quis mortuo avo in patris potestatem recidit.

[ocr errors]

CAP. IT.

DE TUTELA ET CURA l).

TIT. I. DE TUTELA.

§. 213. Transimus nunc ad aliam personarum divisionem: nam ex his personis, quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt, vel in curatione; quaedam neutro iure tenentur. Videamus igitur de his, quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intelligimus caeteras personas, quae neutro iure tenentur.

Qui sui iuris sunt, propter aetatem vero vel mentis defectum, aliamve ob causam rebus suis praeesse impediuntur, tutores aut curatores habere solent, tanquam defensores et tuitores personae suae ac bonorum, lege ct iure constitutos. Tutelae et curae in plurimis diversa, in multis vero eadem est ratio; quapropter de utraque primum singulatim, deindc de his, quae utrique com munia sunt, simul dispiciemus.

§. 214. Antiquissimo iure civili Romanorum masculi quidem impuberes propter aetatis infirmitatem, feminae vero etiam puberes et propter sexus infirmitatem et propter forensium rerum ignorantiam erant in tutela; cuius origo et vera indoles ex veteri familiarum gentiumque nexu repetendae sunt. Cum enim impuberum feminarumque personae in negotiis iuris civilis gerendis pro imperfectis haberentur, agnatione aut gente proximus illis accedere, auctoritateque sua eorum personas quasi supplere et in tegrare debebat. Cumque agnatorum vel gentilium 2), a lege ad illorum hereditas vocatorum, interesset, bona pupillorum recte administrari; tutelam hanc et ipsorum causa constitutam, eo lubentius susceperunt3). Curatores bonis tantum administrandis dabantur, personis iure quidem capacibus, sed facto impeditis, quominus rebus suis praeessent. Quae diversa utriusque iuris indoles, quamvis moribus et legibus apud Romanos plurimum immutaretur, attamen in multis etiam novissimi iuris articulis conspicitur.

§.215. Definitur tutela vis atque potestas in capite libero, ad defendendum eum, qui propter aetatem sese defendere nequit1), iure civili data atque permissa. Appellantur tutores quasi tuitores et defensores, sicut aeditui dicuntur, qui aedes tuentur. Tu tela iam non nisi in impuberibus constituta est, sive masculis sive feminis qui sui iuris sint. Vocantur autem pupilli vel pupillae.

1) Inst. lib. 1. tit. 13—26. Dig. lib. 26. et 27. Cod. lib. 5. tit. 28. seq. Gai. 1. §.142—200. Ulp. tit. 11. et 12.

2) Ulp. XI. 1. Non video, qua ratione gentilium tutela negari possit.

3) Sequimur Laehrii Giessensis de tutelse ratione doetrinam Gaii Institutionibu3 mirifice eomprobatam hodieque ab omnibus iuris romani inlerpretibus reeeptam. Vid. o. Lxhr, Magazin filr Geaezg. und Sechtswissemchaf1, tom. 3. p. 407—477. Vid. fr. 1. pr. D. 26, 4. Gai. 1. §. 192.

§.216. Quilibet pupillus nonnisi unum tutorem, vel plures contutores in unum coniunctos habere potest; certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae non rei vel causae datur. Unde omnis tutor ad universum patrimonium datus creditur 2). Constituebatur tamen per praetorem antiquitus aliquando ad unam rem tutor, veluti si inter tutorem et pupillum iudicium agendum erat3).

§. 217. Tribus autem ex causis aliquis ad tutelae munus vocari potest, testamento, lege, iussu magistratus; unde illa in testamentariam, legitimam et dativam tutelae distinctio.

TIT. II. QUI TESTAMENTO TUTORES DARE POSSUNT.

§. 218. Testamento dare tutorem recte tantummodo possunt parentes liberis impuberibus, quos in patria habent potestate vel iam natos habuissent, si quidem post illorum mortem in alius potestatem recasuri non sint4). Nec vero nisi in testamento, vel in codicillis testamento confirmatis, qui testamenti Tactioncm cum testatore habent, tutores constitui possunt; et vel simpliciter, vel sub conditione, vel ex die vel ad diem 5), dummodo tutoris per sona incerta non sit, quia certo iudicio debet quis posteritati suae cavere 6).

§. 219. Attamen tutores testamento non recte dati tutelam aliquando nanciscuntur, veluti tutor in testamento imperfecto constitutus, vel qui a patre emancipato filio, vel qui a matre liberis datus est. Eiusmodi tutores ex magistratus confirmatione susci1) Pr. §. 1. I. 1, 13 (de tutelis). Serv. Sulpitius ita primus tutelam definivit; teste Paulo in fr. §.1. D. h. t. Quid sit oaput liberum vide ap. Gell. Y. o. 19.

2) §. 4. I. 1, 14 (qui testam. tut.). c . 9. C. 5, 31 (qui petent tutores). f. 12. 14. 15. D. 26, 2. §. 5. I. 1, 23 (de curatoribus). §. 17. I. 1, 25 (de excusat. tut.).

3) Ulp. XI. 24. Gai. I. 184. §. 3. I. 1, 21 (de auctoritate tutor.). Cfr. etiam fr. 9. D. 26, 6 (de tutor. et curator. datis).

4) Non solum institutis, sed et exheredatis impuberibus tutor a patre dari potest. §. 3, 4. I. 1, 13 (de tutelis). §. 5. I. 1, 14 (qui testamento tut.).

5) Fr. 3. pr. 21. D. 26, 2. §. 1—3. I. 1, 14 (tit. oit.).

6) §. 27. I. 2, 20 (de legatts).

« PreviousContinue »