Page images
PDF
EPUB

liberorum adrogationem prohibitam esse, iam superius retulimus (§. 195).

§. 202. Adoptiones autem non solum in filiorum, sed etiam in locum nepotum fiunt: ut aliquis nepos noster esse videatur, perinde quasi ex filio vel incerto natus sit 1): et adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habeat 2); sed cum nepos adoptatur quasi ex certo filio natus, consensus filii exigitur, ne invito ei suus heres agnascatur: ideoque si filius auctor factus non est, mortuo avo nepos in illius potestate non fit 3).

§. 203. Quod ad vim et effectum adoptionum attinet, adoptio quæ proprie dicitur, et adrogatio inter se differunt. Huius enim proprium est, ut adrogatus semper adoptantis potestati subiiciatur, ac si ipse liberos in potestate sua habuerit, et hi in eiusdem fiant. potestate tanquam nepotes 4). Antiquo iure etiam omnia eius bona, præterquam ea quæ in castris acquisiverat, adrogatoris fiebant, cum filiusfamilias factus nil proprium habere possit. Ex Iustiniani constitutione ad similitudinem naturalium parentum adoptans nil aliud nisi usumfructum et administrationem earum rerum nanciscitur 5). Denique et cognationem facit adrogatio: sed nemo adrogato cognatus est præter patrem eosve, quibus agnascitur. Ideoque quem filius meus emancipatus adrogaverit, nepos meus non est ).,

§. 204. In adoptionem quoque datus a patre filius olim semper in adoptantis potestatem atque familiam transibat et a paterna familia exibat. Sed novissime ex Iustiniani constitutione: „cum „filiusfamilias a patre naturali extraneæ personæ in adoptionem „datur, iura potestatis patris naturalis minime dissolvuntur, nec „quicquam ad patrem adoptivum transit, nec in potestate eius „est )", sed sola iura successionis in adoptantis bona habet, si quidem hic ab intestato decesserit. Recentiores igitur hanc adoptionem minus plenam appellare consueverunt.

§. 205. Si vero pater naturalis non extraneo sed avo filii sui

1) Fr. 43. D. h. t. §. 5. I. eod. Exemplum peculiare habes in fr. 15. pr. D. h. t. 2) Fr. 37. pr. eod. Ulp. h. t. §. 7.

3) Fr. 6. 11. D. h. t. et §. 7. I. eod.

4) §. 11. I. h. t. fr. 2. §. 2. fr. 15. pr. fr. 40. pr. D. eod. Gai. 1. §. 107. Ulp. h. t. §. 8. c. 10. §. 5. C. h. t.

5) Pr. §. 1. 2. I. 3, 10 (de acquisit. per adrog.). c. 6. C. 6, 61 (de bonis quæ liberis). fr. 15. pr. D. h. t. fr. 4. §. 2. D. 49, 17 (de castr. pecul.). 6) Fr. 13. 26. D. h. t. fr. 1. §. 4. D. 38, 8 (unde cognati). fr. 4. §. 10. fr. 5. D. 38, 10 (de grad. cognat.).

7) Ipsa verba §. 2. I. h. t. Cfr. §. 14. I. 3, 1 (de hered. quæ ab intest.). c. 10. C. h. t.

materno, vel si ipse filius naturalis fuerit emancipatus, etiam avo paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu, quia concurrunt in unam personam et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum, ut et in familiam et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit. Hodierni hanc adoptionem plenam vocant. Ex adoptivo natus adoptivi locum obtinet 1).

§. 206. Utriusque adoptionis vis et potestas tollitur filii adoptivi emancipatione 2).

A femina adoptatus quasi ex ea progenitus, ad vicem naturalis legitimique filii habetur 3).

§. 207. Cum impubes per principis rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio permittitur et exquiritur causa adrogationis an honesta sit, expediatque pupillo 4). Et fit adrogatio cum quibusdam conditionibus, i. e. ut satisdatione caveat adrogator personæ publicæ h. e. tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. Item non alias emancipare eum potest adrogator, nisi causa cognita dignus emancipatione fuerit; et tunc bona ei reddat 5). Et si pubes factus, non expedire sibi in potestatem redigi adrogatoris, probaverit, audiendus erit, si emancipari desideret 6). Denique constitutione divi Pii iubetur adrogator, si decedens impuberem exheredaverit, vel vivus sine iusta causa emancipaverit, ut præter bona, quæ ad patrem adoptivum transtulit, et quorum commodum ei post acquisivit, quartam partem ei bonorum suorum relinquat 7).

TIT. VI. QUIBUS MODIS IUS PATRIÆ POTESTATIS SOLVITUR 3).

§. 208. Qui in patria potestate sunt, diversis ex causis ea liberantur, et sui iuris efficiuntur. Et in patris quidem potestate qui sunt, mortuo eo sui iuris fiunt; qui in avi, eo mortuo tum demum sui iuris fiunt, si in patris potestatem recasuri non sunt, quod accidit, cum pater eorum avo moriente vivit, et sub avi

1) fr. 27. D. h. t. 2) C. 10. §. 2. C. h. t.

3) C. 5. Cod. h. t. fr. 29. §. 3. D. 5, 2 (de inoff. test.).

4) §. 3. I. h. t. Accuratius de hac inquisitione loquuntur Ulpianus in fr. 17. §. 1. 2. D. h. t., et Diocletianus in c. 2. Cod. eod.

5) §. 3. I. cit.

6) Fr. 32. pr. fr. 33. D. h. t.

7) §. 3. I. cit. fr. 13. pr. D. 37, 5 (si quid in fraud. pat.). fr. 8. 15. D. 5,2 (de inoff. test.). fr. 1. §. 21. D. 37, 6 (de collat.). fr. 22. pr. D, h. t. 8) Inst. I. 12. Ulp. I. 10. Gai. 1. §. 124. seq.

eiusdem potestate est 1). Pariter capitis diminutione maxima vel media patris interveniente, liberi qui sub potestate erant, sui iuris fiunt 2). Si tamen ille ab hostibus captus fuerit, propter postliminii ius patria potestas tantum in suspenso est 3). Interveniente quoque filiifamilias capitis diminutione maxima vel magna, patria potestas solvitur.

§. 209. Filiusfamilias deinde, qui patricii dignitatem consecutus vel episcopus consecratus est, ipso iure a patria potestate liberatur, et sui iuris esse incipit sine capitis diminutione. Reliquæ dignitates filiumfamilias a patris potestate non eximunt 4).

§. 210. In pœnam quoque patris filii filiæve familiarum ab eius potestate liberantur, veluti si peccandi necessitatem iis imposuerit, si eos exposuerit ), vel si incestas nuptias contraxerit 5).

§. 211. Denique emancipatione desinunt liberi in parentum potestate esse. Emancipatio erat olim filiifamilias mancipatio et manumissio, nunc fit aut per magistratum, quam emancipationem Iustinianeam) vocamus, vel per principis rescriptum quam Anastasianam 8), ex utriusque imperatoris constitutionibus. Ut autem fieri possit emancipatio, requiritur, ut et pater et filius consentiant 9). Emancipatus filius capite minuitur, patrisque eiusque agnatorum agnatus esse desinit. Emancipatus in patris potestatem revocari potest, si ingratus fuerit, vel, si contra emancipationem in integrum restituitur 10).

§. 212. Ceterum ex prædictis apparet, filiumfamilias quoque ex unius potestate in alterius potestatem transire posse, quo facto prioris potestas in filio solvitur, veluti in plena, quæ vocatur, adoptione, vel in adrogatione eius, qui liberos sub potestate habuit, vel si quis mortuo avo in patris potestatem recidit.

1) Pr. I. h. t. I. 5. D. 1. 6 (de his qui sui.). Gai. 1. §. 127.
2) Gai. 1. §. 128. Ulp. 10, 3. §. 1. I. h. t. nec in casu §. 2. I. eod.

3) Gai. 1. §. 129. §. 5. I. eod.

4) §. 4. I. h. t. c. 66. Cod. 10, 31 (de decurion. et liberis eor.). c. 5. C. 12, 3 (de consulibus). c. 12. C. 1, 4 (de epis.). Nov. 81. c. 1. 3.

5) C. 6. C. 11, 40 (de spectaculis et scenicis). c. 4. C. 8. 52. Nov. 153. c.1. 6) Nov. 12. c. 2.

7) C. 6. C. 8. 47 (de patria potest.). Iuris veteris form. apud Gai. 1. §. 132-134. Ulp. X. 1.

8) C. 5. C. eod.

9) §. 2. 10. I. h. t. fr. 31. D. 1, 7 (de adopt. et emancip.). c. 5. 6. C. h. t. Paul. Rec. Sent. II. 25. §. 5.

10) Fr. 37. §. 1. D. h. t.

CAP. IV.

DE TUTELA ET CURA 1).

TIT. I. DE TUTELA.

§. 213. Transimus nunc ad aliam personarum divisionem: nam ex his personis, quæ in potestate non sunt, quædam vel in tutela sunt, vel in curatione; quædam neutro iure tenentur. Videamus igitur de his, quæ in tutela vel in curatione sunt: ita enim intelligimus cæteras personas, quæ neutro iure tenentur.

Qui sui iuris sunt, propter ætatem vero vel mentis defectum, aliamve ob causam rebus suis præesse impediuntur, tutores aut curatores habere solent, tanquam defensores et tuitores personæ suæ ac bonorum, lege et iure constitutos. Tutelæ et curæ in plurimis diversa, in multis vero eadem est ratio; quapropter de utraque primum singulatim, deinde de his, quæ utrique communia sunt, simul dispiciemus.

§. 214. Antiquissimo iure civili Romanorum masculi quidem impuberes propter ætatis infirmitatem, feminæ vero etiam puberes et propter sexus infirmitatem et propter forensium rerum ignorantiam erant in tutela; cuius origo et vera indoles ex veteri familiarum gentiumque nexu repetendæ sunt. Cum enim impuberum feminarumque personæ in negotiis iuris civilis gerendis pro imperfectis haberentur, agnatione aut gente proximus illis accedere, auctoritateque sua eorum personas quasi supplere et integrare debebat. Cumque agnatorum vel gentilium 2), a lege ad illorum hereditas vocatorum, interesset, bona pupillorum recte administrari; tutelam hanc et ipsorum causa constitutam, eo lubentius susceperunt 3). Curatores bonis tantum administrandis dabantur, personis iure quidem capacibus, sed facto impeditis, quominus rebus suis præessent. Quæ diversa utriusque iuris indoles, quamvis moribus et legibus apud Romanos plurimum immutaretur, attamen in multis etiam novissimi iuris articulis conspicitur.

§. 215. Definitur tutela vis atque potestas in capite libero, ad

1) Inst. lib. 1. tit. 13-26. Dig. lib. 26. et 27. Cod. lib. 5. tit.-28. seq. Gai. 1. §. 142-200. Ulp. tit. 11. et 12.

2) Ulp. XI. 1. Non video, qua ratione gentilium tutela negari possit. 3) Sequimur Lahrii Giessensis de tutelæ ratione doctrinam Gaii Institutionibus mirifice comprobatam hodieque ab omnibus iuris romani interpretibus receptam. Vid. v. Lehr, Magazin für Gesezg. und Rechtswissenschaft, tom. 3. p. 407–477. Vid. fr. 1. pr. D. 26, 4. Gai. 1. §. 192.

defendendum eum, qui propter ætatem sese defendere nequit 1), iure civili data atque permissa. Appellantur tutores quasi tuitores et defensores, sicut æditui dicuntur, qui ædes tuentur. Tutela iam non nisi in impuberibus constituta est, sive masculis sive feminis qui sui iuris sint. Vocantur autem pupilli vel pupillæ.

§. 216. Quilibet pupillus nonnisi unum tutorem, vel plures contutores in unum coniunctos habere potest; certæ autem rei vel causæ tutor dari non potest, quia personæ non rei vel causæ datur. Unde omnis tutor ad universum patrimonium datus creditur 2). Constituebatur tamen per prætorem antiquitus aliquando ad unam rem tutor, veluti si inter tutorem et pupillum iudicium agendum erat3).

§. 217. Tribus autem ex causis aliquis ad tutelæ munus vocari potest, testamento, lege, iussu magistratus; unde illa in testamentariam, legitimam et dativam tutelæ distinctio.

TIT. II. QUI TESTAMENTO TUTORES DARE POSSUNT.

§. 218. Testamento dare tutorem recte tantummodo possunt parentes liberis impuberibus, quos in patria habent potestate vel iam natos habuissent, si quidem post illorum mortem in alius potestatem recasuri non sint 1). Nec vero nisi in testamento, vel in codicillis testamento confirmatis, qui testamenti factionem cum testatore habent, tutores constitui possunt; et vel simpliciter, vel sub conditione, vel ex die vel ad diem 5), dummodo tutoris persona incerta non sit, quia certo iudicio debet quis posteritati suæ cavere 6).

§. 219. Attamen tutores testamento non recte dati tutelam aliquando nanciscuntur, veluti tutor in testamento imperfecto constitutus, vel qui a patre emancipato filio, vel qui a matre liberis datus est. Eiusmodi tutores ex magistratus confirmatione susci

1) Pr. §. 1. I. 1, 13 (de tutelis). Serv. Sulpitius ita primus tutelam definivit; teste Paulo in fr. §. 1. D. h. t. Quid sit caput liberum vide ap. Gell. V. c. 19.

2) §. 4. I. 1, 14 (qui testam. tut.). c. 9. C. 5, 31 (qui petent tutores). f. 12. 14. 15. D. 26, 2. §, 5. L. 1, 23 (de curatoribus). §. 17. I. 1, 25 (de excusat. tut.).

[ocr errors]

3) Ulp. XI. 24. Gai. I. 184. §. 3. I. 1, 21 (de auctoritate tutor.). Cfr. etiam fr. 9. D. 26, 6 (de tutor. et curator. datis).

4) Non solum institutis, sed et exheredatis impuberibus tutor a patre dari potest. §. 3, 4. I. 1, 13 (de tutelis). §. 5. I. 1, 14 (qui testamento tut.). 5) Fr. 3. pr. 21. D. 26, 2. §. 1-3. I. 1, 14 (tit. cit.).

6) §. 27. I. 2, 20 (de legatis).

« PreviousContinue »