Page images
PDF
EPUB

§. 182. Senatusconsulto ad orationem Marci Aurelii et Commodi facto statuitur: tutorem (vel curatorem) pupillam sibi vel filio suo nuptam collocare non posse intra vicesimum sextum annum non desponsam vel destinatam a patre 1). Nec qui rationes reddidit tutor vel curator, pupillam suam uxorem ducere potest ante clapsum annum vicesimum quintum, ut tempus intra quod ea in integrum restitui potest. Filiam suam autem ei, qui pupillus erat, in matrimonium collocare non impeditur 2).

Simili ratione constitutionibus principum sancitur: eum qui in aliqua provincia officio fungitur, inde oriundam vel domicilium habentem uxorem ducere non posse, nec filio uxorem illam ducenti consentire 3).

§. 183. Propter delictum raptor virgini vel viduæ raptæ matrimonio iungi non potest 4) nec adulter adulteræ 5). Religionis intuitu Iudæo cum Christiana non est connubium et contra 6).

§. 184. Si adversus ea, quæ diximus, aliqui coierint nec vir nec uxor, nec nuptiæ, nec matrimonium intelligitur: et qui ex eo coitu nascuntur in potestate patris non sunt, sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt ii, quos mater vulgo concepit 7).

Et si tales personæ coierint, quæ propiore cognatione vel affinitate inter se iunguntur, nefarias atque incestas nuptias contraxisse videntur et incestus poenis subiiciuntur 8). Quodsi errantes aliqui inutilia contraxerunt matrimonia, non puniuntur, sed liberi ex eo coitu nati legitimi non habentur 9).

§. 185. Nuptias sponsalia præcedere solent, quæ sunt sponsio et repromissio futurarum nuptiarum 10). Sponsalia rite contrahunt, qui nuptias postea inire possunt, veluti et impuberes. Nulla datur vero ex eiusmodi promissione actio ad nuptias exigendas, sed repudio secuto arrhæ restituendæ sunt 11).

§. 186. Iura, quæ ex matrimonio inter coniuges nascuntur, aut eorum personas spectant, aut bona; de his in sequenti libro

1) Fr. 60. 64. 67. D. h. t. Ratio SCti est, quod nupta pupilla ob maritalem reverentiam rationes ut reddantur, petere non potest. Cfr. et Cod. I. 6. 2) Fr. 64. §. 2. cit. 3) Fr. 38. pr. §. 2. D. h. t.

4) C. un. §. 1. C. 9, 13 (de rapt. virgin).

5) Fr. 13. D. 34, 9 (de his quæ ut indign.). Nov. 134. c. 12

6) C. 6. C. 1, 9 (de Iudæis).

8) §. 1. I. h..t. fr. 68. D. eod. c. 6-9. 9) C. 3. C. 5, 18 (solut. matrim.). per errorem contractum putativum.

7) §. 12. I. h. t. Gai. I. §. 64. C. 5, 5 (de incestis et inutilib. nupt.). Vocatur hodie eiusmodi matrimonium

10) Fr. 1-3. fr. 9. 11. D. 23, 1 (de sponsalibus). 11) C. 1, 5. C. 5, 1 (eod. tit.).

dispiciamus. Quod ad personalia iura attinet, matrimonii vinculum non obligationis nexum sed varia generat coniugum officia. Nam maritus ab uxore obedientiam in omni re honesta, et reverentiam petere potest 1), officia domestica 2), et ut ipsum ubique (exceptis punitionis locis) sequatur 3); denique citra mandatum in rebus uxoris intercedendi liberam habet facultatem *). Uxor vero a viro defendi eiusque tutela custodiri 5), e regula ab eo ali debet, dignitatumque et honorum, sicuti fori eius, est particeps; quæ iura et viduæ, marito mortuo, conservantur 6). Mutuo autem iure uterque coniux alteri fidem debet, omnia vitæ discrimina æquo animo ferre, alimenta, si opus fuerint, præstare omnisque vitæ consortium sustinere 7).

§. 187. Quod ad liberos ex matrimonio procreatos attinet, paria coniugum, præter patriam potestatem, sunt iura atque officia. Hæc in nutriendis et educandis iis maxime consistunt. A liberis obedientiam et reverentiam petere parentes possunt, quare nec famosas contra illos actiones instituere possunt, nec testimonium in illos ut reddant cogi debent 8) nec a condemnatis parentibus plus consequi, quam in quantum hi facere possunt 9).

§. 188. Matrimonium dissolvitur tribus modis, alterius coniugis morte, magna eius capitis diminutione 10) et divortio. Antiquo iure romano coniugibus non solum communi consensu vel bona' gratia discedere divortiumque facere licebat; verum etiam alter alteri repudium ex arbitrio mittere non prohibebatur. Coniux tamen cuius culpa divortio causam dederat, instituto morum iudicio, circa dotis restitutionem puniebatur 11). Fide Christiana in imperio Romano publice confirmata, non nisi legitimis ex causis

1) Fr. 14. §. 1. D. 24, 3 (solut. mat.). c. 8. §. 2. C. 5, 17 (de repud.). 2) Arg. fr. 48. D. 38, 1 (de operis lib.).

3) Fr. 5. D. h. t. fr. 65. D. 5, 1 (de iudiciis). c. 24. C. 5, 16 (de don. int. v. et u.). Arg. c. 22. C. 9, 47 (de pœnis).

4) C. 21. C. 2, 13 (de procurat.).

5) Fr. 2. D. 47, 10 (de iniuriis et fam. libellis).

6) C. 9. C. 10, 39 (de incolis). fr. 22. §. 1. D. 50, 1. c. 13. C. 12, 1 (de dignitatib. municipal.). Paulus respondit, Dignitatem mulierum ex honore matrimonii et augeri et minui solere, Vatic. I. R. fragm. (§. 104).

7) Fr. 22. §. 7. 8. D. 24, 3 (soluto matr.). Nov. 117. c. 8. §. 2. c. 9. §. 5. Arg. §. 4. I. 4, 18 (de publ. iud.).

8) Fr. 1. §. 2. fr. 5. §. 1. fr. 9. 10. D. 37, 15 (de obseq. parent. et patronis). fr. 11. §. 1. D. 4, 3 (de dolo). fr. 4. 5. D. 22, 5 (de testibus). 9) §. 38. I. 4, 6 (de act.). fr. 16. D. 42, 1 (de re iudicata).

10) Fr. 1. D. 24, 2 (de divortiis et repudiis). fr. 18. D. 49, 15 (de captivis). 11) Fr. 2. 6. 9. D. h. t. (24, 2). Cicero ad diversos lib. 8. epist. 7. A. Gellius IV. 3. Heineccii Antiquit. ad p. I. §. 48. Ulp. VI. 12. 13. Vatic. fragm. §. 121

divortium permittebatur, quas Theodosius et Valentinianus III expressim sanciverant et Iustinianus postea comprobavit et accuratius definivit 1). Nunquam vero magistratus aut iudicis decreto erat opus, ut recte diverteretur, variis autem pœnis iniusta divortia coërcebantur, quas paulo inferius indicabimus.

§. 189. Matrimonio legitime finito viduo coniugi ad secundas nuptias transire e regula permittitur; marito quidem statim; viduæ vero uxori anno elapso. Ante legitimum tempus nubens vidua infamia notatur, aliisque modis punitur 2).

TIT. IV. DE LEGITIMATIONE 3).

§. 190. Sequitur ex his, quæ de legitimis liberis diximus, eos, qui non ex iustis nuptiis nascuntur, non patrem sed matrem tantum sequi. Aliquando tamen evenit, ut liberi, qui statim ut nati sunt in patris potestate non sunt, postea tamen redigantur in potestatem. Hoc olim fieri potuit per causæ probationem, novissimo iure romano vero fit per legitimationem. Vocatur a recentioribus legitimatio actus, quo liberi naturales in patriam potestatem rediguntur et legitimi efficiuntur. Fit ea tribus modis, qui singuli ab Imperatoribus introducti sunt; scilicet per curiae oblationem filii, per subsequens matrimonium parentum, et per rescriptum principis.

§. 191. Theodosii constitutione statutum est, et a posterioribus imperatoribus confirmatum, ut qui decurionum muneri adscriberentur vel offerrentur, naturales filii vel quæ decurionum ordini adscripto in matrimonium collocarentur filiæ, pro iustis et legitimis haberentur 4); idque hac ratione receptum, ut essent, qui odiosissimum illis temporibus decurionum munus susciperent. Hæc per curiæ oblationem legitimatio apud populos recentiores in usu non fuit.

§. 192. Ea, quæ per subsequens matrimonium est legitimatio, a Constantino semel admissa, per Anastasium, Iustinum et Iustinianum denique firmata est; atque ita fit, ut liberi ex concubina

1) C. 8. 10. 11. C. 5, 17 (de divortiis). Nov. 22. c. 4. 19. Nov. 117. c.8-12. Diligentius divortiorum ius exposui in Commentariis meis T. III. §. 843-845. 2) Fr. 1. 11. §.1. D. 3, 2 (de his qui not. infamia). c. 1. C. 5, 17 (tit. cit.). Nov. 22. c. 38.

3) §. 3. I. 1, 10 (de nuptiis). Cod. 5, 27 (de naturalibus liberis et quemadmodum iusti efficiuntur). Nov. 74 et 78. 89. aliæ. De veteri causæ probatione Gai. I. §. 67-96. Ulp. VII. 4.

4 C. 3. 4. 9. C. h. t. Heineccii Antiq. Rom. Syntagma lib. I. t. X. §. XXIV. Nov. 89. c. 2. seq.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

nati, iusti et legitimi reddantur, contracto inter eorum patrem naturalem ac matrem matrimonio 1).

§. 193. Quod si matrimonium inter liberorum naturalium parentes ex iusta causa contrahi non potest, patri eorum, siquidem legitimos filios non habet, permissum est a Iustiniano, principis rescriptum, quo legitimi declarentur, postulare; hæc et inde per rescriptum principis legitimatio appellatur 2).

§. 194. Ceteri præter naturales, liberi vulgo quæsiti iure romano nullo modo legitimi effici possunt; semperque qui legitimantur, consentire in legitimationem debere, et iuris rationi conveniens et in Novella constitutione LXXXIX cap. xi. p. §. 1. a Iustiniano constitutum est.

§. 195. Quodsi mortuus esset pater, antequam rescriptum principis petere poterat, in testamento vero naturales liberos heredes nominaverit, affectione, sese eos legitimos facere voluisse, demonstrata, hi rescriptum principis legitimationis causa ipsi impetrare possunt, ex Iustiniani Novellis 3).

Idem imperator Iustini constitutionem comprobavit, qua adrogatio liberorum naturalium prohibetur 4).

§. 196. Legitimati liberi ex omnibus causis legitimis æquiparati sunt, in patris potestate constituti, eius agnati cognatique efficiuntur.

TIT. V. DE ADOPTIONE 5).

§. 197. Adoptio antiquitus solemnis erat actio vel coram populo in comitiis vel coram magistratu celebrata, per quam paterfamilias in extranea persona patriam potestatem nanciscebatur; ab hodiernis vero actus legitimus dicitur, quo non invitum extraneum in locum filii vel nepotis adsciscimus 3).

§. 198. Adoptionis nomen generale est, sed in duas species dividitur, quarum altera similiter adoptio (ab hodiernis adoptio in specie) dicitur, altera adrogatio 7). Hac sui iuris homines adoptantur, quod olim populi auctoritate, calatis comitiis, i. e. per rogationem populi, fiebat, unde et adrogationis nomen descendit. Novissime ea principis auctoritate i. e. per rescriptum principis fit 3). Altera adoptio, quæ in his locum habet, qui in potestate

1) C. 1. 5. 6. 7. 10. 11. C. h. t. §. 13. I. 1. 10 (de nuptiis). Nov. 89. c.8. 2) Nov. 74. c. 1. 2. Nov. 89. c. 9. 3) Nov. 89. c. 10.

4) c. 7. C. h. t. Nov. 74. c. 3.

5) I. 1, 11. Gai. 1. §. 97–107. Dig. 1, 7. Cod. 8, 48 (his tit.). Ulp. fr. 8. 6) Arg. fr. 77. D. 50, 17 (de reg. iur.). 7) Fr. 1. §. 1. D. h. t. §. 1. I. eod.

8) C. 2. 6. C. h. t. §. 1. I. h. t.

parentis sunt, imperio magistratus fit 1): olim quidem haec per tres mancipationes et duas manumissiones procedebat in filiis, aut per unam mancipationem in cæteris liberis 2): novissime perficitur adoptio, cum parentes qui liberos suos in adoptionem dare volunt, hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestant, præsente adoptante et eo, qui adoptatur, et non contradicente 3). Neque absens, neque dissentiens adoptari potest 4). Ad tempus adoptio non valet, nec enim moribus convenit, filium temporalem habere 5).

§. 199. Adoptare possunt patresfamiliarum, qui eum quem filium sibi facere volunt, plena pubertate, i. e. decem et octo annos præcedunt 6). Feminæ adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in sua potestate habent. Sed ex indulgentia principis novissime iis ad solatium liberorum amissorum adoptare permissum est 7). Etiam qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt utroque modo 8). Solis castratis adoptare non permittitur 9).

§. 200. Debet autem inquisitio fieri, an is qui adoptare velit, iustam causam habeat 10). Ideoque videndum, an non debeat permitti ei, qui vel unum habet vel plures liberos adoptare alium; ne aut illorum quos iustis nuptiis procreaverit, diminuatur spes, quam unusquisque libero obsequio parat sibi; aut qui adoptatus fuit, minus percipiat, quam dignum erit, eum consequi 11). Nec ei permittitur adrogare, qui tutelam vel curam eius administravit, si minor viginti quinque annis sit, qui adrogatur, ne forte ideo eum adroget, ne rationes reddat 12).

§. 201. Adoptari possunt tam mares quam feminæ : quas etiam adrogari novo iure permissum est 13). Emancipati etiam liberi adrogatione in patriam potestatem reverti possunt 14). Naturalium

1) Fr. 2. pr. D. h. t. c. 4. C. eod.

2) Gai. 1. c. §. 100. 101. 134. Gellius V. 19.

3) C. 11. C. h. t. fr. 5. 42. D. h. t. §. 8. I. 1, 12 (de quibus mod. ius pat. potest solv.).

4) F. 5. 24. 25. §. 1. D. eod.

5) Fr. 34. D. eod.

6) §. 4. I. h. t. fr. 40. §. 1. D. eod. Gai. 1. §. 106; fr. 16. eod. Pro monstro est, ut maior filius sit, quam pater.

7) C. 5. C. h. t. (rescriptum Diocletiani). §. 10. I. h. t. Vetus ius habes apud Ulp. h. t. §. 9. Gai. §. 104.

8) Fr. 2. §. 1. D. h. t. Ulp. eod. §. 6. Gai. 1. §. 103.

9) §. 9. I. h. t. fr. 39. §. 1. D. 23, 3 (de iure dot.).

10) Fr. 17. pr. D. h. t. 11) Ulpianus in fr. 17. §. 3. D. h. t. adde c. 3 Cod.

12) Fr. 17. pr. cit.; fr. 32. §. 1. D. h. t.

13) Fr. 21. D. h. t. Ulp. h. t. §. 5.

14) Fr. 12. 15. §. 1. fr. 41. D. h. t.

« PreviousContinue »