Page images
PDF
EPUB

ei poterant, immo stipulanti ei recte promittebatur: et promittens dominum obligabat 1).

TIT. II. DE PATRIA POTESTATE 2).

§. 160. Patria potestas ipsa natura constituta, legibus et moribus diversas apud gentes vario modo definita est, et apud unum eundemque populum cum temporum vicissitudinibus variare solet. Apud Romanos hoc imperium, proprium ius civium Romanorum, latissimum erat, atque tale, quale apud nullum alium populum, ipso Romanorum testimonio, visum est3).

§. 161. Vetustissima quidem ætate patresfamiliarum eandem in liberos, in familia sua constitutos, habuerunt potestatem, quam in servos; plenissimum ius in eorum personam, scilicet, ius vitæ et necis), natos exponendi 5), vendendi 6), noxæ dandi ) eosque tanquam rem suam vindicandi ) facultatem. Omnia, quæ liberi acquirere solebant bona, illico patris erant 9), cum quo una quodammodo persona esse videbantur. In publicis tamen causis filiusfamilias loco patrisfamilias habebatur 10).

§. 162. Hæc patriæ potestatis durities et asperitas postea moribus primúm, dein legibus Imperatorumque constitutionibus mitigata et coarctata est, idque tam in personis liberorum, quam in eorum bonis.. Vitæ et necis 11), exponendi 12), noxæ dandi 18) et vindicandi ius abolitum 14), vendendi facultas, nonnisi in extrema egestate, parentibus in liberis vix natis relicta est 15). Novissimo iure pater domesticum tantummodo habet imperium, i. e. castigandi liberos, vel magistratui eos ad coërcendum tradendi potes

1) De his omnibus deinceps suis locis videbimus.

2) Inst. 2, 9 (de patria potestate). Dig. 1, 6. fr. 3. seq. Cod. 8, 47 (de patria potestate). Gai. I. §. 56 seq.

3) §. 2. I. h. t. Gai. 1. §. 55.

4) Fr. 11. D. 28, 2 (de liberis heredib. inst.). Collatio leg. Mos. et Rom. tit. IV. n. 8. c. 10. C. h. t.

5) Arg, c. 2. C. 8, 52 (de infantibus expositis).

6) Gai. 1. §. 117. Venditi liberi non in servitutem, sed in mancipium veniebant.

7) §. 7. I. 4, 8 (de noxal. action.). Ulp. X. 1. Gai. 1. §. 141. IV. §. 75.79. 8) Fr. 1. §. 2. D. 6, 1 (de rei vind.). Collat. L. Mos. et Rom. II. 3. 9) §. 1. I. 2, 9 (per quas personas). Gai. 2. §. 87.

10) Fr. 9. D. h. t. Poterat enim tutor, prætor, consul esse.

11) Fr. 2. D. 48, 8 (ad leg. Cornel. de sicar.). fr. 4. 5. D. 48, 9 (de lege Pompeia de parricid.). c. 1. C. 9, 17 (de his qui par. vel. lib. occid.).

12) C. 3. C. 8, 52 (tit. cit.).

14) Fr. 1. §. 2. D. 6, 1 (de rei vind.).

13) §. 7. I. 4, 8. cit.

15) C. 2. C. 4, 43 (de patrib. qui filios suos distraxer.).

tatem 1). Alia iura, pro suo liberorumque bono introducta, ipsi conservata, veluti ut tutorem dare impuberi filio, mortuo ei pupillariter substituere, consensu denegato nuptias eius impedire possit.

§. 163. Filiasfamilias cum patris persona unitas novissimo iure in eo servata est, iuste cum patre contrahere non possit 2), nec ei testis esse 3), nec actionem in eum instituere vel contra 4). Filiusfamilias patri succedens sui heredis nomen habet 5).

§. 164. Nec etiam ex omnibus causis filiifamiliarum patribus suis acquirunt; ut in secundo libro de peculiis disserentes accuratius dicemus.

§. 165. Ut autem patriam potestatem aliquis in liberos habere possit, requiritur ut sit civis romanus et paterfamilias. Nam nec peregrini, nec filiifamiliarum, nec feminæ hanc in alios potestatem habere possunt 6).

§. 166. Acquiritur patria potestas tribus modis: iustis nuptiis in liberos ex illis quæsitos, legitimatione et adoptione.

§. 167. Nuptiis acquiritur nobis patria potestas in liberos, quos ex legitimo matrimonio procreaverimus, et quos idcirco iustos sive legitimos appellamus. Sunt autem legitimi liberi, qui post contractas iustas nuptias sunt editi 7), et a marito geniti. Hoc in iure præsumitur, cum pater is habeatur, quem nuptiæ demonstrant, nisi apertissimis argumentis contrarium probetur 8). Ante nuptias conceptus filius nihilominus legitimus est 9), si matrimonio contracto sit editus, sicuti is, qui intra decimum soluto matrimonio mensem nascitur 10). Qui sine matrimonio eduntur, vulgo quæsiti seu spurii vocantur, et patrem non habere intelliguntur, ideoque semper sui iuris sunt 11).

§. 168. Non solum liberi, sed ii quoque, qui ex filio alicuius potestati subiecto et legitima eius uxore nascuntur, sub patris eius, i. e. avi paterni sunt potestate; qui vero ex filia tua pro

1) C. un. C. 9, 15 (de emendat. propinquor.).

2) §. 6. I. 3, 19 (de inutilib. stip.). fr. 38. pr. D. 12, 6 (de cond. indeb.). c. 11. C. 6, 26 (de impuber. et aliis substitut.).

3) §. 8. 9. I. 2, 10 (de testamentis).

4) Fr. 4. D. 5, 1 (de iudiciis).

5) Fr. 11. D. 28. 2 (de liberis et post.). fr. 16. D. 47, 2 (de furtis). §. 2. I. 2, 19 (de hered. qual.). §. 1. I. 3, 1 (de heredit. quæ ab intest.).

6) Fr. 21. D. 48, 5 (ad leg. Iul. de adult.) §. 2. I. h. t.

7) Fr. 3. §. 11. 12. D. 38, 16 (de suis et legitimis).

8) Fr. 6. D. 1, 6 (de his qui sui).

9) C. 11. in f. C. 5, 27 (de natural. liberis). Aliud iure veteri; Ulp. V. 10, ex quo et §. 9. I. 1, 12 explicandus erit. 10) Fr. 3. §. 11. D. 38, 16 (tit. cit.).

11) §. 12. f. I. h. t. Ulp. X. 7.

creatur, non est in tua potestate, sed in patris eius vel avi paterni, vel sui iuris est homo, si spurius natus sit 1).

Iam igitur videndum, quæ iustæ sint nuptiæ.

TIT. III. DE NUPTIIS 2).

§. 169. Nuptiæ (sive matrimonium) a veteribus dicuntur coniunctio maris et feminæ, individuam vitæ consuetudinem (seu consortium omnis vitæ) continens; divini et humani iuris communicatio 3).

§. 170. Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum præcepta legum coëunt, i. e. si masculus pubes et femina viri potens, nulli matrimonii vinculo iuncti et connubium inter se habentes, de ineundo matrimonio consentiunt, consentientibus etiam iis, in quorum potestate versantur 4).

§. 171. Neque servi neque peregrini legitima matrimonia contrahere possunt; his quidem iustæ nuptiæ cum civibus permissæ sunt, si principali constitutione connubium iis concessum sit 5). Duas uxores eodem tempore habere, vel duobus nuptam esse simul non licet 6). Qui generare facile non potest, nihilominus uxorem ducere potest, sed cum castrato initum matrimonium inutile est 7).

§. 172. Nuptiæ consistere non possunt, nisi consentiant omnes, i. e. qui coëunt, quorumque in potestate sunt. Inde quæ consensum impediunt ut furor et error, etiam matrimonium vitiant 3). Furiosi filium tamen non minus quam filiam matrimonium posse copulare sine patris interventu, receptum est ). Item is, cuius pater ab hostibus captus est, si non intra triennium revertatur, uxorem ducere potest; idem dicendum, si ita absit pater, ut ignoretur ubi sit, et an sit, et triennium effluxerit; dummodo eam filius ducat uxorem vel filia tali nubat, cuius conditionem certum sit patrem non repudiaturum 10). Nepote uxorem ducente, filius

1) §. 3. I. 1, 9 (tit. cit.). fr. 4, 5. D. 1, 6 (tit. cit.). 2) Inst. 1, 10 (de nuptiis).

rum). Cod. 5, 4 (de nuptiis).

Gai. 1. §. 56. seq. Dig. 23, 2 (de ritu nuptia

3) Modestinus in fr. D. h. t. Iustinianus in §. 1. I. 1, 9 (de patria potestate). 4) Pr. Inst. h. t. 5) Gai. 1. §. 56. 57.

6) §. 6. 7. I. h. t. c. 2. Cod. 5, 5 (de incest. nupt.). c. 18. 30. C. 9, 9 (ad leg. Iul. de adulter.).

7) Fr. 39. §. 1. D. 23, 3 (de iure dot.). fr. 6. D. 28, 2 (de liberis hered.). 8) Paulus in fr. 2. D. h. t. fr. 16. §. 2. fr. 22. D. h. t. c. 14. C. h. t. Paul. II. 19. §. 7.

9) Pr. I. h. t. c. 25. C. eod.

1

10) Fr. 9-11. D. h. t.

non emancipatus consentire debet, ne ei invito suus heres agnascatur; neptis vero si nubat, voluntas et auctoritas patris sufficit 1). §. 173. Contrahuntur nuptiæ sine omni solemnitate, nudo consensu, si de maritandi affectione constat. Unde et illud: nuptias non concubitus, sed consensus, facit 2). Nec magistratus auctoritas nec sacerdotalis benedictio necessariæ sunt. Inter personas illustres tamen matrimonia, nonnisi dotalibus instrumentis intervenientibus, celebrantur 3).

§. 174. Iam videamus, a quarum nuptiis abstinendum sit. Impeditur connubium variis ex causis, cognatione, affinitate, propter ius publicum, ob delictum. Primum de cognatione dispiciendum 1).

§. 175. Cognati appellati sunt, quasi ex uno nati, aut, ut Labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint 5). Cognationis substantia bifariam apud Romanos intelligitur. Nam quædam cognationes iure civili, quædam naturali connectuntur: nonnunquam utroque iure concurrente, naturali et civili. Civilis cognatio adoptione copulatur, naturalis per solam feminam, utroque iure concurrente ea, quæ iustis nuptiis intervenientibus fit 6). Civilis et mixta cognatio proprie agnatio vocatur, et semper per virilis sexus personas coniungitur 7). Agnati eiusdem familiæ esse dicuntur 8).

§. 176. Distinguuntur cognationis lineæ seu ordines et gradus. Sunt cognatorum lineæ tres, linea directa superior, inferior, transversa 9). In recta linea cognati supra parentes, recentius adscendentes vocantur, inferius liberi, recentius descendentes; ex transversa seu obliqua linea, sive ex latere sunt fratres, sorores, eorum liberi et reliqui omnes, quos cunctos collaterales hodie, nominare consueverunt. Fratrum autem et sororum duo sunt genera, aut enim utroque parente nobis iunguntur, tunc germani germanææve vocantur; aut solo patre, ubi consanguinei, aut sola matre, ubi uterinorum nomen habent.

§. 177. Gradus cognationis computantur a similitudine scalarum locorumque proclivium, ubi a proximo ad proximum, i. e. in eum, a quo quis nascitur, transeamus 10). Numerantur autem ita, ut, quot generationes inter cognatos aliquos interfuerint 11), tot cog

1) Fr. 16. §. 1. D. h. t. coll. cum §. 7. I. 1, 11 (de adopt.). 2) Ulp. in fr. 30. D. 50, 17 (de R. I.) fr. 4. D. 25, 7 (de concubinis).

3) Nov. 74. c. 4. Nov. 78. c. 3. Nov. 117. c. 4. 6.

4) Dig. 38, 10 (de grad. cognation.). ibid. Pauli tractatus in fr. 10.

5) Fr. 1. §. 1. D. 38, 8 (unde cognati). Cfr. et fr. 4. §. 1. D. 38, 10 (tit. cit.). 6) Fr. 4. §. 2. D. ib. 7) Fr. 4. §. 2. cit. Gai. 3. §. 10.

8) Fr. 195. §. 2. D. 50, 16 (de V. S.). Cfr. §. 132.

9) Fr. 9. D. h. t. pr. I. h. t.

11) Fr. 10. §. 9. D. h. t. §. 7. I. eod.

10) Fr. 10. §. 10. D. h. t.

nationis gradus inter eos esse dicantur. Sunt in superiore recta linea pater, mater ex primo, avus, avia ex secundo gradu et deinceps; in inferiore primo gradu filii filiæque, in secundo nepotes neptesque et sic ulterius. Transversa linea a secundo incipit, quo sunt fratres et sorores, sequuntur patrueles, sobrini, consobrini, cæterique omnes in infinitum. Cuiuslibet gradus inter se cognati singulari nomine appellantur, quod cognoscere licet ex ipsis Institutionum et Digestorum titulis 1), ubi latissime enarrantur.

§. 178. Alius est affinitatis nexus, qui adest, quando duæ cognationes inter se diversæ per nuptias copulantur, ut alterius coniugis cognatio ad alterius cognationis fines accedat. Viri affines sunt uxoris cognati, uxoris viri. Nomina eorum hæc distinguuntur: socer, socrus, gener, nurus, noverca, vitricus, privignus, privigna. Gradus affinitatis in iure romano nulli sunt 2).

§. 179. In recta cognationis linea i. e. inter parentes et liberos infinite cuiuscunque gradus connubium non est, in tantum, ut si adoptione cognatio contigerit, etiam dissoluta adoptione nuptiæ contrahi nequeant 3). In transversa linea inter fratrem et sororem prohibitæ sunt nuptiæ 4); item inter eos, qui parentum et liberorum inter se locum obtinent 5). Itaque frater fratris vel sororis filiam aut neptem, uxorem ducere non potest; nec amita aut matertera fratris vel sororis filio aut nepoti nubere 6). Quodsi eiusmodi cognatio adoptione copulata sit, hac sublata nullo nuptiis impedimento est). Duorum fratrum vel sororum liberi vel fratris vel sororis iungi possunt 8).

[ocr errors]

§. 180. Affinitatis quoque veneratione eorum nuptiis abstinendum est, qui parentum et liberorum inter se locum obtinent; ut ecce, quæ privigna aut nurus, noverca aut socrus mihi fuit, uxorem ducere non possum 9). Denique constitutionibus principum cum fratris vidua vel uxoris defunctæ sorore connubium non est 10).

§. 181. Illud etiam certum est, serviles quoque cognationes impedimento esse nuptiis, si forte pater et filia, aut frater et soror manumissi fuerint 11).

1) Fr. 1. §. 1-7. fr. 3. fr. 10. §. 12. seq. D. h. t. §. 1–6. I. eod. 2) Fr. 4. §. 3-6. D. h. t. Improprie gradus ad affinitatem quoque transferuntur, ab altero affini inde ad alterius coniugem numerando.

3) §. 1. I. h. t. Gai. 1. §. 58. 59. Ulp. fr. V. 6.

4) §. 2. I. h. t. Gai. 1. §. 60. 61.

5) Frater vel soror quasi patris vel matris veneratione frui solet. Hodierni hanc necessitudinem respectum parentelæ vocant.

6) §. 3. 5. I. h. t. Gai. com. I. §. 62. Ulp. I. §. 6.

7) §. 3. I. cit.

8) §. 4. I. eod. 9) §. 6. 7. I. h. t. Cfr. et §. 8. 9. eod.

10) c. 5. C. 5, 5 (de incestis nupt.).

11) §. 10. I. h. t. fr. 14. §. 2. 3. D. h. t. (23, 2).

« PreviousContinue »